DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

Quod solum secundum sentire Insunt somnus et vigilia, et quod plantis non conveniunt, eo quod sensibilem partem non habent.

Sic igitur determinato eo quod tertio loco quaesitum supra posuimus, facile determinatur nobis id quod secundo loco quaerebamus. Cum enim tale quid sentire sit quod est facultatem utendi sensibus habere, vel impotentiam ejusdem, neque animae solius proprium est, neque solius corporis : eo quod sensus qui secundum actum talem est motus quidam per corporeum instrumentum, patet quod haec passio quae est somnus et vigilia, nec animae propria solius est, nec corporis : cujuscumque enim est talis potentia quae est plena facultas sensus usus, ejusdem etiam est actus et privatio ejusdem. Vigilia autem est actus talis facultatis et somnus privatio : igitur somnus et vigilia sunt pas- siones communes. Et hoc patet per hoc quod sicut solius animae sine organo est non sensibus uti, ita nec inanimatu m corpus organo sensuum possibile est sentire.

Cum autem passiones conjuncti determinatae sint, facile ex praedictis scire possumus cujus conjuncti, ex qua scilicet anima et ex quo corpore conjunctae sunt istae passiones : in aliis enim libris quos fecimus de anima, primum determinatum est de particulis quae dicuntur vires vel potentiae animae : et in illis libris determinatum est de nutritiva potentia animae : et ostensum est quod haec potentia animae inter ea quae habent corpora animata, separatur ab aliis potentiis animae, quae sunt sensus et intellectus, et secundum esse et subjectum : cum tamen nulla aliarum potentiarum secundum subjectum separetur ab ipso. Omne enim sensibile vegetabilem habet potentiam, et similiter omne intellectuale in his quae habent corpora mortalia.

Ex dictis igitur manifestum est, quod quaecumque animata non participant nisi augmenti et diminutionis per vegetabilem potentiam, non habent sensum quo determinatur vigilia et somnus, non habent vigiliam neque somnum : plantis igitur non inest nec somnus, neque vigilia: plantae enim non habent sensibilem particulam animae, sive demus, quod tamen non constat, quod sensibile separabile est a vegetativo secundum possibilitatem : eo quod aliud genus potentiae est, et etiam secundum esse diffinitum separabile sit, sed non secundum subjectum : quia subjecto esse sensibile, vegetabile est, sed non convertitur. Cum igitur in plantis sit privatio sensibilis particulae secundum subjectum, plantis omnino non convenit dormire et vigilare.

Dubitabit autem fortasse aliquis de hoc: si enim gustus est sensus alimenti et similiter tactus, alimento autem uti contingit secundum vegetabilem animae particulam, videbitur forte alicui quod plantis inest sensus tactus et gustus : et hoc quidem dicit Isaac Israelita Philosophus in

libro de Elementis, distinguens duplicem Iactum et duplicem gustum : dixit enim hos duos sensus inesse quibusdam naturaliter solum, et quibusdam naturaliter et animaliter : naturaliter autem dicit his inesse quae capiunt alimentum secundum substantiam solum, naturaliter vero et animaliter his quae capiunt alimentum secundum substantiam, et insuper habent potentias apprehensivas sensibilium specierum alimenti : plantis igitur videbuntur inesse per hanc rationem isti duo sensus, et per consequens ita erit in eis somnus et vigilia.

Amplius cum omnis potentia agens in determinatum tempus lassetur in opere, ut dicetur inferius : et necessario indiget quiete reparante quae est somnus : et cum alere et augere et generare sint opera hujusmodi potentiarum, videtur quod particulae secundum quas fiunt hujusmodi opera, indigeant quiete quae est somnus : et ita non solum animalibus secundum sensibilem particulam, sed etiam vegetabilibus inerit et somnus. Et hoc quidem concessum est jam a pluribus.

Et adjungit rationem his quae dicta sunt et multa signa.Ratio autem quam in dictis injungit, est quod, sicut nos inferius declarabimus, somnus est propter reparationem spiritus in qualitate et quantitate debilitatis, ex hoc quod promovetur ad exterius corporum animatorum : ideo etiam somnum diffinientes dixerunt, quod somnus est retractio spirituum ad interiora : in plantis autem est hujusmodi expansio spiritus et caloris in exteriora corporis plantarum : cum igitur ex hoc et in quantitate et qualitate deperdatur, indigent plantae somno, in quo hujusmodi spiritus reparetur. Signum autem hujus esse dicunt, quod in noctibus flores plantarum claudi videntur et comprimi, et in die aperiri et extendi : hoc autem est proprium dormientium, quod corpora sunt minora dormientia, et sunt majora vigilantia. Haec ergo omnia videntur somno et vigilia participare. Fuerunt autem in hac opinione multi Antiquorum, et rationes illae et multae aliae minus probabilitatis habentes inveniuntur in libro eorum. Sed omnino falsum est quod dicunt : sensibilis enim particula gustus et tactus non diffinitur ab eo quod est capere alimentum tantum, sed ab eo quod est sensibiles species apprehendere sine materia, quod omnium sensuum convenire diximus in libro de ''Anima : et ideo nulli insunt sensus nisi animali solum. Natura enim secundum quod hujusmodi, non est principium alicujus sensus, sed anima quaedam est, ex qua emanat sensus : et ideo sensus naturae non invenitur, sed neque omnis animae, sed. tantum ejus quae est sensitiva, et non ejus quae est intellectiva : et ideo mendacium est quod Isaac confinxit.

Quod autem dixit lassari potentiam quae agit in tempore determinato, solvunt ante nos Philosophi plures, et praecipue Averroes, qui dicit hoc intelligi de potentiis et virtutibus, in quibus motus virtutis quo movet organum, non est naturale motui organi : in his enim ex usu necessario motus inducitur lassitudo et languor, sicut est in ambulatione et motu elementorum et omnino non aliorum sensuum : talis enim motus non est sentire, nutrire, et augere, sicut nos ostendimus in libro de Physico auditu, et in libro de Nutrimento, quod cibus movetur naturaliter ad membrum sicut ad suum locum, et ad suam speciem per quantitatem ejus fit augmentum, et per superfluum ejus generatio : et ideo tales motus non inducunt lassitudinem, sed perfectionem : propter quod ex illis non causatur somnus nec etiam vigilia.

Et quod dicunt de instrumento quod est spiritus, dicendum quod in talibus

corporibus duris sunt pauci spiritus et humor plurimus et tenax : et ideo non facilis est excursus et recursus caloris et spiritus, sed per totam hyemem recurrit et per aestatem deducitur, non quidem sicut in somnio et vigilia, sed potius sicut repressus solo frigore circumstantis aeris, et, revocatus calore ejusdem : in somnio autem et evaporatione cibi causatur retractio et emissio hujusmodi spirituum.

Et quod corpora sint minora uno tempore quam alio, non est nisi propter frigus aeris circumstantis, et non propter somnum. Et ex eadem causa est clausio florum in nocte, et apertio quae est in die : si enim sic crederent syllogizare, quod plantae reprimuntur et excluduntur, et sic concludere vellent plantas dormire et vigilare, esset syllogismus ex affirmativis in secunda figura. Sic igitur patet soli animali secundum sensibilem particulam convenire somnum et vigiliam, etc.