DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

Quod somnium est passio sensibilis particulae animae, non in quantum sensibilis, sed in quantum phantastica.

Cum autem jam constet somnium non esse passionem opinionis vel intellectus, videtur quod nec sensibilis particulae sit haec passio quam somnium appellamus. Si enim simpliciter esset somnium hoc sensus, sed quod ipse simpliciter est sensus, tunc esset vigilantis passio : quia sensus cum sit potentia passiva, non est simpliciter et absolute, nisi quando est in agere et pati a proprio et exteriori objecto : sic autem non fit sentire in dormiendo : et tamen in somnio fit simpliciter videre et audire, hoc modo quo prius diximus : et ideo qualiter et quemadmodum fiat afflictio sensus in somnio, hic considerandum est.

Ponamus igitur primum, quod tamen manifestum est, quod somnium est passio sensibilis particulae animae : hujus enim passio est somnus, in quo somno et numquam aliter fit somnium : non enim potest esse, quod aliquando alicui animalium vel partium animae insit somnus, et aliquando somniare : sed eidem animali et particulae accidit somnus et non somniare. Quoniam vero de phantasia diximus in libro de Anima , secundum quod sub se comprehendit et imaginativam et aestimativam, patet quod phantasticum subjecto idem est sensibili, sed esse suum formale et diffinitivum non est idem cum esse sensibilis. Est autem phantasia motus ille qui fit a sensu secundum actum facto, sicut diximus in libro de Anima , ''Dico autem phantasiam formaliter cum suis formis accipiendo : motum autem voco formam ad ipsam in spiritu animali devectam : somnium autem quoddam phantasma videtur esse per experta. Diximus enim quod hoc phantasma quod est in somno, est aut simpliciter factum, aut quodammodo : non simpliciter factum dicimus esse somnium : manifestum est igitur, quoniam partis sensibilis animae est somniare, non quidem sensibilis, secundum quod simpliciter est sensibile, quia sic fit in actu ab exterioribus, sed sensibilis est secundum quod sensibile efficitur

phantasticum informatum et affectum a phantasmate : hoc autem est quod diximus in principio, quod somnium incipit a phantasia vel imaginatione, et terminatur ad sensibilem particulam animae : et econverso vigilia incipit a sensu, et terminatur ad imaginationem et memoriam et opinionem et intellectum in aliquibus. Est ergo phantasma somnium faciens non simpliciter factum : quia sic esset a rebus factum, sed est factum quodammodo per reversionem evaporationis tenuis et lucidae, quae in somno ab interiori capitis revertitur ad principium organorum sensibilium : deceptio autem in his fit a vinculo detinente judicium potentiarum animae, quae possunt discernere verum et falsum in phantasmatum collatione secundum compositionem et divisionem facta.