DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

Quod organum sensus non solum patitur, sed etiam agit in corpora vicina.

Ante autem quam propositum habere possimus, oportet nos ostendere quod organum sensus non tantum patitur ab objectis, sed etiam agit in corpora vicina. Quod igitur organa sentiendi cito modicas differentias sensibilium sentiant, apparet in rebus animatis, quae non ita bene praeparatae sunt ad patiendum, quae tamen valde cito a modicis differentiis agentium immutantur. Hoc autem in speculis accidit, quod ipsum exemplum tam mirabile videtur, quod si insistendo per omnem considerationem considerabit quis diligenter, quasi mente videbitur utique consternari prae admiratione facilitatis passionis.

Et ex illo manifestum est non solum organa sensuum faciliter pati, sed etiam apere aliquid in corpora vicina, non etiam in eodem subjecto sibi conjuncta : in isto enim experta probant, quod quemadmodum visus patitur a diversis, et agit et facit aliquid in corpora se tangentia. In speculis enim valde puris si contingat mulieres inspicere, menstruis supervenientibus, generatur superficies quaedam velut nubes sanguinea : et si quidem novum fuerit speculum, non facile est abstergere hujus maculam : si autem verus, facile : quod contingit ideo, quod in veteri sunt sordities quaedam nubeae quae excludunt maculam ex oculo menstruatae per aerem venientem. Causa autem est, quia, sicut diximus, non solum patitur visus ab aere inspiciendo formam visibilis, sed etiam facit aliquid in aerem : et ideo sanguis fluens vaporabiliter resolutus in aerem ex oculis menstruatae, facit in aerem et in oculum, sicut faciunt omnia splendida quae illuminationem aliquam largiuntur corporibus sibi vicinis, postquam a luminositate perceperint lumen. Organum est de numero splendidorum et de numero eorum quae habent colorem : multa enim colorata sunt splendida, non quidem propter lumen quod sit in ipsis, sed propter lumen quod reverberatur super ea, sicut diximus in libro de Sensu et sensato : in mulieribus autem menstruatis rationale est oculos affici sanguine, sicut et omnes reliquae partes corporis earum afficiuntur : naturaliter enim secundum suam complexionem existunt plenae venarum : venae autem sunt viae sanguinis : ideo cum fluunt menstrua propter turbationem et fervorem sanguineum, licet nobis incerta sit differentia sanguinis illius qui decidit ex oculis, scimus tamen quod inest ipsis aliqua differentia et portio menstrui sanguinis, sicut in caeteris

membris. Scimus enim, quod seminis natura est eadem et menstruorum : eo quod utrumque est superfluum ex quo fit generatio, nisi quod semen est activum, menstrualis vero sanguis passivum : semen autem a quo fit generatio totius, necesse est quod decidatur a toto corpore, licet a capite decidatur plus quam ab aliis membris. Menstruum igitur a toto corpore descinditur, et sic erit sui aliqua pars currens in oculis : et cum fervet, resolvitur vaporabiliter, movetur aer ab ipso, et serpit alteratio illa et motus usque ad aerem, qui in speculis est tangens speculi superficiem propter continuitatem qua continuatur motus aer ab oculis usque ad speculum, et qualem quemdam facit oculus aerem, et talem facit eum qualis est ipse in passione sive qualitate eadem existens : aer autem talem facit speculi superficiem. Ita enim fit in speculo mundo sicut fit in vestibus : vestes autem quae maxime mundae sunt, citissime inquinantur ; quod enim valde purum est, diligenter monstrat sordidum quod receperit, et praesertim minimos motus secundum alterationem factos. Omne enim politum et planum est, qualemcumque parvum tactum etiam mundissimae manus, tactum maxime sentit et demonstrat : statim enim spissam trahit nubem. Oportet enim intelligere hunc tactum sive qualitatem quae inficit tangens factum, esse tamquam aeris infecti a nube sanguinea quamdam actionem in superficie speculi, et actionem quamdam aeris ad speculum : et sicut attrahi dicuntur quae se collidunt per confricationem, et quod sit tamquam explicatio quaedam aeris ad speculum.

Haec enim tria succedunt sibi cum speculum ex aere inficitur. Primum quod tangit ipsum, cum extremum aeris est cum extremo speculi. Secundo attingit aer speculum, quasi ingerens se in profundum speculi. Tertio autem exspoliat se forma nubis inducendo eam in speculum, et speculum tenet eam propter duram substantiam sui : haec autem macula statim fit manifesta, quantumcumque sit parva, vel magna, propter munditiam speculi : quod autem non de facili et celeriter exit ex novis speculis, causa est haec, quod purum politum et planum est speculum : ex his enim dispositionibus serpit macula in profundum speculi omnino : nam eo quidem quod purum est speculum, serpit in profundum omnino speculi macula : ratio autem quia planum est, serpit naturaliter et omnino, quia in plana superficie facilis est diffusio vaporis, cum nulla pars emineat, quae protegat sibi vicinas partes ab infectione. In veteribus autem speculis macula non est una, neque simul : quia non in eo macula subit in profundum, sed magis natat in superficie speculi. : cujus causa superius assignata est. Quoniam igitur etiam a parvis differentiis sensibilium fiat motus, et alteratio organorum, et celeres sensus secundum actum ex potentia moti.

Amplius autem quoniam non solum patitur sensus, sed etiam agit e contrario organum per quod sentimus colorata, manifestum est ex his quae dicta sunt. Attestantur etiam his quae inducta sunt etiam ea quae circa vina et circa pigmenta eveniunt : oleum enim quod separatum est ab amurca, et est depuratum et praeparatum cito accipit odores corporum sibi proximorum : et omnia patiuntur illud ipsum. Non enim solum commiscerentur vina odoribus corporum quae immittuntur in vinum, sicut fit in vino pigmentato, sed recipiunt etiam odores corporum quae proprie vasa ponuntur, vel per se juxta vasa existunt.

Ex omnibus his quae dicta sunt, arguimus duas conclusiones : quarum una est facile et celeriter et usque in profundum sui sicut speculum a parvis differentiis patitur ab extra, quod similiter facile et celeriter moveri potest organum sensus a particulis intra, cum illae sint in organis sensuum conjunctae in eodem subjecto et continuus sit nervus ab interioribus ad organa veniens : exteriora autem sunt

diversa ab eis in subjecto et non habentia adeo continuitatem naturalem usque ad ipsa.

Secunda est, quod cum organum sensus agat secundum passionem naturaliter et accidentaliter acceptam in aliquod corpus quod non est secum in eodem subjecto, quod multo fortius organa interiora et instrumenta informata sensibilibus formis, agere possunt in organa propriorum sensuum secundum formam, ut perfectio in perfectibili, et naturaliter est eis sicut actus in potentia.

Ad eam ergo quae ex principio consideratio in intentione nostra revertatur : sicut igitur ex his quae dicta sunt, patet quod post recessum sensibilis extrinsecus in cella anterioris capitis ubi sita est formalis, conveniunt simulacra habentia similitudinem aliquam cum forma quae est objectum sensus : et hoc praecipue fit, quando ea quae sunt prima sensibilia, quae agunt in organa sensus, valde disponuntur ad agendum secundum aliquem sensum specialem et secundum effectum quem imprimunt in ipso : effectus enim valde activorum multum penetrat in passivum sibi proportionale,