DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

De proxima causa propter quam est somnus.

Consequens autem est cum his quae dicta sunt pertransire, quibus existentibus ut materiali principio, et unde principium motus quantum ad causam efficientem sit istarum passionum, vigilandi scilicet et dormiendi ? Ad hoc autem dicimus, quod manifestum est per se et ex his quae in antecedentibus libris determinata sunt, quod omni animali necessarium est cum sensum habeat, tunc etiam suscipere primum et conveniens sibi nutrimentum atque augmentum : omnibus autem quae nutriuntur, est aliquod nutrimentum extremum et ultimum. Cum enim sit nutrimentum primo dissimile, et postea simile primum, et postea simile illud quod est simile, elevatur ad cor, et ibi accipit formam quae tendit ad membra per virtutem cordis, et hoc extremum et assimilatum nutrimentum in habentibus sanguinem est sanguis ad minus extremum, quod infunditur vasis deportantibus ipsum, quae vasa sunt venae. In non habentibus autem sanguinem est aliquis humor, qui est loco sanguinis. Dico autem extremum, quod infunditur vasis : quoniam experimento probatur, quod extremum quod resudat de extremitatibus venarum, et jam incipit uniri membris, est non sanguis, sed. albus humor, qui ab Avicenna et ab aliis cambium vocatur. Cujus signum est, quod quidam subito decollati lac videntur dare et effluere ex venis : sed colamentum massae ptisanariae quae colata est duplici colatione in stomacho et hepate, dum plene induit formam et habitum potentiae ad vitam animati corporis, et infunditur venis, sanguinis habet ruborem in habentibus sanguinem, vel humor qui est loco sanguinis in non habentibus sanguinem. Locus autem sanguinis per quem sicut canalia decurrit sanguis ad singula membra corporis, est venae : harum autem principium est cor. Licet enim Galenus dicat, quod venarum principium est hepar, eo quod majora orificia venarum sunt ex parte hepatis, tamen hoc non est verum, sed potius substantia venarum a corde venit ad hepar, et ibi dilatantur ora earum, ut inde sugant cibi colamentum : et a corde ad hepar venientes inde rarificantur per totum corpus.

Hoc autem quod dictum est, palam est ex recisionibus et divisionibus corporum, quae Graece anatomiae vocantur. Cum igitur cibus per os extrinsecus ingrediatur ad loca susceptibilia cibi, sicut ad stomachum primo, et postea ad hepar, tunc cibi colati fit evaporatio ad venas, et quasi quaedam sublimatio ipsius, et in sanguinem ibi vertitur circa gibbum : et tunc quod fit sublimatum in collo venarum quod est inter cor et hepar, vadit ad principium quod est cor, ibi accipiens virtutem et formam qua feratur ad mem-

bra, sicut ad naturalem locum ipsius. Dictum est autem de hoc in parte in his quae de Nutrimento scripsimus.

Nunc autem in tantum repetendum est de eis quae ibi dicta sunt, hujus rei gratia, quod sciamus quid sit principium primum induens nutrimentum tali habitu quo movetur ad membra, ut principium hoc motus speculentur ex illo, et quid ex tali principio, et quid tali nutrimento patiatur in somno vel vigilia particula primi sensitivi, dum accidit vigilia vel somnus. Non enim est somnus quaelibet impotentia sensus vel amentia, ut diximus : suffocatio enim aliqua in his in quibus venae apprehenduntur in cervice, et strangulantur, et caeterae amentiae quae animae defectiones vocantur, et praecipuo quae sunt cum syncopi, talem faciunt sensuum impotentiam : et tamen non fit somnus : nam etsi sic fiat animo deficientibus phantasia et apparitio phantasmatum, sicut in somno fit, tamen illud non est somnium proprie, nec defectio talis est somnus. Scimus enim quod quibusdam talem a sensibus alienationem animae patientibus facta est aliquando phantastica apparitio similis somnio, praecipue quando talem defectum animae fortiter et vehementer patiuntur. Videmus enim nonnumquam quosdam homines quando vehementer intendunt in quaedam divina a sensibus remota, sicut in consideratione spirituum coelestium, alienari a sensibus, et ex vehementia intentionis abstrahi, ita quod quasi mortui videntur : quod quidam raptum vocant : et tunc cum non sint occupati circa sensus, fit eis phantasma ejus ad quod vehementer intenderunt : et videtur eis, quod deos et angelos videant : propter quod etiam Socrates in tali alienatione positus dictus est Deum deorum vidisse . Contingit autem hoc praecipue mulieribus propter humiditatem suae complexionis, quae ve- hementer fluit in omne quod intendunt, licet cito remittatur, etiam quod phantasma sit plurimum falsum, et aliquando verum ostenditur per hoc quod ea quae dicuntur revertentia, plurimum sunt phlegma et conficta ea fictione qua phantasia fingendo componere solet imagines ad ea quae desiderantur et sperantur vel timentur vel detestantur.

Cum autem verum sit phantasma, non habet aliam causam suae veritatis nisi quam habet verum somnium, de quo in secundo hujus monstrabitur : et propter similitudinem illam etiam habet aliquam dubitationem, utrum somnium sit vel non: si enim contingit obdormire quemlibet hominem qui defectum animae et alienationem sensuum patitur, tunc procul dubio phantasia facta est sibi somnium : quia somnium est passio dormientis, et phantasia similiter : multi enim sunt qui vehementer animo deficiunt et alienantur a sensibus plus quam dormientes, ita quod videntur quasi mortui. De quibus omnibus unam rationem esse opinor, et sicut diximus, non omnis impotentia et immobilitas sensibilis particulae est somnus, sed passio haec quae est somnus, per se fit ex evaporatione quae est circa nutrimentum.