DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

Quod omnis somnus est excitabilis et omnis vigilia terminatur ad somnum.

Quia autem jam nos diximus quod somnus est impotentia quaedam sensuum, et vigilia est exercitium sensuum secundum actum, oportet nos determinare qualis et quae impotentia sensuum sit somnus. Vigilandi enim excessus ultra quam possint sustinere organa sensus, aliquando est ab aegritudine : et tunc vocatur insomnietas : aliquando est absque aegritudine ab ipso usu sensuum ultra quam sustineat sensuum compositio et harmonia. Cum enim uno oppositorum multipliciter dicto necesse sit et reliquum multipliciter dici, oportebit etiam quod sensuum impotentia aliquando sit ab aegritudine, aliquando praeter aegritudinem ab ipso usu sensuum causata. Et ideo necesse est quod omne quod vigilando excedit, aliquando dormiat : quia, sicut jam dictum est, impossibile est quod semper agat secundum sensus.

Eadem autem ratione non convenit aliquid semper dormire. Et hoc quidem multis rationibus patet, quarum una est, quia cum anima sensibilis sit endelechia corporis sicut vigilia, ut diximus in libro de Anima , quod somnus est ligamentum sensus ab usu sensuum, oportet hoc vinculum sensuum et immobilitatem aliquando resolvi. Inest enim somnus, ut diximus, secundum sensibilem partem animae : et ideo necesse est quod omne dormiens habeat sensibilis partem : sensibile autem est, quod a facultate naturae possibile est sentire secundum actum, sed dum dormit, impossibile est agere secundum sensum. Si ergo natura nihil facit frustra, et ipsa sensibilis pars perfecta est magis ut vigilia quam ut somnus, necessarium est omnem somnum excitabilem esse : aliter frustra erit sensibilis quae, ut dictum est, nihil operatur in somno secundum sensus exteriores.

Alia autem ratio est : quoniam sicut organum sensus languet ex nimio spirituum sensibilium in ipso discursu et frequentia, ita etiam obstruuntur pori ejus, et complectuntur humoribus grossis, si nimis injaceat ei humor grossus et frigidus : talis autem humor reducitur in organa sensus per somnum : et ideo sicut necesse est quandoque dormire ut quiescant organa sensuum, ita necesse est somnum aliquando excitari, ne organa destruantur per frigus et humorem.

Adhuc autem alia ratio est : quia somnus non desideratur nisi secundum accidens, finis enim sensuum est vigilia : quod autem per accidens et propter aliud desideratur, in quoddam tempus et non semper oportet manere : oportet ergo somnum omnem excitabilem esse.

Amplius autem adhuc alia ratio est : quia cum in somnis calor et spiritus ad interiora moveantur retracta propter digestionem perficiendam, oportet quod digestione perfecta cibus et virtus diffundantur per membra : ad hoc enim iacta est digestio,et sine hac esset otiosa et vana : oportet igitur quod confortato spiritu redeat spiritus ad exteriora vehens

virtutem et nutrimentum : hoc autem est vigilia, expansio scilicet spiritus et caloris ad exteriora, et evectio virtutis : oportet ergo omnem somnum excitabilem esse, et nullum animal semper dormire.

Amplius autem Isaac dicit, quod spiritus motus est in corpore sicut motus lucis est in mundo : est autem lucis motus et caloris ascensus et descensus, ut diximus in libro de Nutrimento : oportet igitur proportionem his motibus habere spiritum motus : his autem non proportionatur motus nisi motus ad intus et ad extra spiritus caloris : quia descensus lucis et caloris per frigus ad interiora recludit spiritum et calorem: ascensus autem lucis et caloris in mundo evocat spiritum et calorem ad exteriora : sed reditus ad interiora spiritus et caloris causat somnum, evocatio et expansio ipsorum ad exteriora causat vigiliam. Igitur omnis somnus ad vigiliam, et omnis vigilia ad somnum terminatur.