DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IX.

De arte interpretandi somnia.

Artificiosissimus autem judex est somniorum, qui bene similitudines potest ex facultate naturae et artis inspicere, hoc modo quod etiam similitudines visae et ad coelestia et ad locum et passionem somniantis et complexionem comparet et tunc secundum hoc vaticinetur. Somnia enim quae recta vocantur, et somniantur per omnia sicut eveniunt, cujuslibet etiam imperiti est interpretari : sed somnia quae carent intelligentiis quae in solis sunt motibus phantasmatum metaphorice designata secundum modos diversos, non est interpretari non habentis artem et usum interpretandi, et quia multa jam talia conjecit et avertit.

Dico autem similitudines phantasmatum quae sunt in somnio. Phantasmata enim somniantium similia accidunt in somno idolis illis quae sunt in aqua apparentia, sicut et prius diximus : in aqua enim si nullus motus fiat, similis rei fit apparitio, sed post idola tunc in aqua apparentia non sunt similia formis veris, sed partes illius formae confusas et inordinatas et distortas : et promptus erit judex in talibus, qui cito committit et componit diversa et distorta idolorum, sic ex motu confusorum dicens, quoniam hoc est hominis, et hoc est equi, et sic de quibuslibet aliis. Ille enim simili facultate quam habet in aquis motis judicandi idola, potest etiam judicare somnium hoc vel illud : et cum habet simulacra, non est ei opus nisi quod transferat ad significata secundum motum quem diximus : et tunc conjecturalum est somnium : idola autem diligenter perspiciat quaecumque sunt secundum causam apparentia, etsi diversa videantur, quia motus subjecti frequenter impedit rectum somnium: et cum scitur causa motus, et idolum ad formam redigitur, tunc

potest conjici somnium, dummodo attendantur praecipue loca et tempora et complexiones et mores somniantium, ut superius diximus. Hoc autem docere magicae scientiae pertinet et non physicae.

Sic igitur diximus in primo libro quid sit somnus, in secundo quid somnium, et propter quam causam est utrumque istorum .

Amplius autem et hic in tertio de divinatione quae ex somno est, secundum quod ex physicis rationibus sciri potest. Et hoc est totum quod intendimus quaerere a principio de hac materia.

X. Et est DIGRESSIO declarans modos quibus haec forma movet videntem aversum a sensibus. 190

XL Et est DIGRESSIO declarans qualis sit forma illa, et quare sic nominetur. 193

XII. Et est DIGRESSIO declarans qualiter sit aliquis propheta secundum naturam et prophetiam, et qualiter somnium est quidam casus a prophetia. 195

TRACTATUS II. De causis somniorum in nobis.

I. Quae secundum rationem causae aut signa sunt in nobis quantum ad dispositiones corporis? 197

II. De his quae secundum dis- positionem animae vel corporis sunt in nobis secundum rationem causae vel signi. 199

III. De somniis quae casualiter eveniunt, et est cum neque sunt causae neque signum eorum quae fiunt. 199

IV. Quod somnia non a Deo immissa sunt, sed est causa naturalis ipsorum. 200 V. Quare somnia in futurum aliquid in rei veritate significantia semper eveniunt ? 202

VI. De somniis divinationem habentibus, quorum origo prima non est in somniante. 203 VII. Quare non sapientissimis, sed quibuslibet talia fiunt somnia ? 204 VIII. De his quibus conjici possunt somnia vera. 205

IX. De arte interpretandi somnia. 206

D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA