DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

Quod somnia non a Deo immissa sunt, sed est causa naturalis ipsorum.

Quod autem quidam Stoicorum et Epicureorum dicunt, quod nisi a Deo immissa esse somnia, et nullum somnium ab aliquo fieri nisi a Deo, non habet veritatem. Cujus probatio est, quod quaedam etiam alia ab homine alia somnia habent : quod non fieret si a Deo immissa essent, et aliam causam physicam non haberent. Si enim a Deo immitterentur somnia, et causam naturalem non haberent, tunc constat quod non mitterentur ad regimen vitae. Causa autem talis regiminis non est in aliis animalibus : non enim est aliquod animal legale vel civile, nisi homo sicut in civilibus habet ostendi : et ideo si a Deo immitterentur ad regimen vitae, non nisi homini immitterentur : igitur non sunt facta divinitus hujus, quod dictum est. Somniorum enim scientia et eruditio naturalis est, et ex naturalibus causata principiis, et non divina, quae non nisi ex principiis causatur divinis, ut est Simoniades.

Signum hujus est, quod infirmi et quasi amentes homines et fatui, sicut melancholici, sunt optime futura praevidentes et recte somniantes frequenter, sicut evenit secundum rem ipsam, et hoc fit tanquam Deo non immittente somnia : quoniam sapiens Deus non immitteret imprudentibus et patientibus amen- tias sed sapientibus et optimis, sicut diximus superius : sed quorumcumque natura loquax est per multiplicia phantasmata discurrens, et qui secum cum soli sunt, loquuntur multum : horum enim natura multiplex est in phantasmatibus, et est melancholica. Bi vident multiplices visiones et ordinatas aliquando, saepe autem inconcinnas, maxime quando vigilant : et ideo etiam proferant inconcinnas orationes. Hi enim super infantibus sunt, et phantasmata eorum sunt fixe adhaerentia, sicut inferius dicemus, et manifestantur in eis leves motus omnium quae aliquo modo imprimuntur in corpus, sive ex dispositionibus aeris, sive ex revolutione orbium, sive propter passionem timoris vel concupiscentiae : et horum omnium causam assignabimus inferius. Eo ergo quod tales circa plura et multiplicia moventur, nanciscuntur similia suis motibus theoremata, sive apparitiones et visiones : imaginativa enim semper imagines praeparat ad motum qui factus est in corpore congruentes : de his enim melancholici habent fortunam in omnibus aliis, sicut infelicissimi, quod videlicet studiosi, et multa phantasmata inveniunt, et haec conjcelant ad futura.

Et hujus exemplum est sicut contendentes rapiunt libenter : ita etiam isti quasi ex contentione rapiunt ista. Est autem hoc certum, quod melancholici propter multos motus sibi inhaerentes quasi semper secum contendunt, et ex hoc rapiunt simulacra motuum et passionum diversarum : et ideo, sicut proverbio dicitur, quod " Qui multa et multoties jacit jacula, quandoque jacit dispariter signo, quandoque compariter : " ita acccidit in his : tot enim vident, quod non potest accidere quando aliquod eveniet somniorum, quod vident : non enim omnia causantur a causis vel signis, quae sunt in nobis et extra nos : sed multa sunt quae casualibus accidentibus causantur : et illa non eveniunt nisi casualiter contingat, sicut in ante habitis determinatum est.

Sed dubitabit fortasse aliquis dicens non debere melancholicos fortuitos esse in talibus : quia frigidum et siccum non evaporat multum : et ideo non videtur multum movere phantasmata : melancholia autem est in extremo complexionis humanae frigida et sicca. Quod si etiam vapor illud dicatur, non videtur esse multus et fortis, sed debilis et paucus.

Sed ad ista et similia facilis est responsio : quoniam vapor multus et fortis magis impedit visiones et somnia, quam promoveat : cujus signum est, quod immediate post caenas dormientes, parum vel nihil somniamus. Calidum ergo paucum quod est in melancholicis, elevat vaporem et spiritum debilem. Quod si multus esset, consumeretur debilis spiritus : et quia calor non commiscet hujusmodi spiritum, ideo imagines bene tenent se in ipso : siccum autem melancholici complexionale est, et hoc in actu humidum et potentia siccum et virtute.

Adhuc autem non tollitur vaporabilitas : quoniam potius vaporat, et vapor ex siccitate tenet fortiter figuras imaginum : frigus etiam non omnimode est, sed conditionale. Hoc etiam facit ad bonam imaginum retentionem. Nullum autem istorum est causa multitudinis imaginum, quae sunt in melancholicis : vapor enim et spiritus non nisi suscipiunt imagines, sed non causant et conferunt : ipsa enim imago est causa imaginum, et ipsa causa est multimodarum imaginum per facillimam ad omnes impressiones alterationem et motum. Et hujus causa inferius habebitur. Cum igitur ista conjuncta fuerint, sequitur quod melancholici multarum imaginum sunt, et multum in eis permanent : et ideo fere omnes amentias patiuntur: horum enim somnia sunt vaticinium habentia : propter quod a Deo sapiente ad regimen vitae non videntur esse immissa, sed a natura causata.