DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

De causa efficiente somni et vigiliae.

Amplius autem post hoc dicendum est quali motu et actu, sive cujus membri motu et actu accidit vigilare et dormire animalibus.

In primis igitur supponamus quod proportionale est, et in libro de Animalibus habebitur, quod in aliis animalibus ab his quae habent sanguinem, causae sunt proportionabiliter similes somno et vigiliae., et his causis quae sunt esse harum passionum in his quae sanguinem habent. In animalibus vero habentibus sanguinem aliis ab hominibus, aestimare debemus etiam esse similes causas harum passionum, quae in hominibus sunt causae ipsorum : non enim potest esse quod una causa communis omni generi animalium, non habeat causas similes in omnibus : quia si in esse essent dissimiles, non posset esse passio ejusdem rationis in omnibus, cum ratio passionis non accipiatur nisi ex subjecto secundum quod est causa passionis, ut superius diximus.

Hoc igitur supposito, speculemur quae sit causa somni et vigiliae in homine. Nos autem in aliis diximus, quod in animalibus ab ea parte est principium primi sensus a qua est et principium motus.

In libro enim de Anima probavimus, quod non moveat nisi intellectus et phantasia : et iterum dicemus de hoc in libro de Motibus animalium. Locus autem a quo originatur utrumque horum, est pars media trium determinatorum locorum in animalium natura. Medium dico sursum capitis, et deorsum ventris vel hepatis. Haec enim loca constituunt spirituum regiones, et a Platone et ab omnibus Philosophis : quia regio ventris ubi est hepar, est regio spirituum naturalium : regio capitis est principium spirituum animalium, et media quae est cordis principium vitalium : et haec praecipue dicitur regio spiritualis. Peccavit autem Plato, ut in libro de Anima diximus, dispartiens animam in diversas essentias in has regiones, cum ipsa sit substantialiter una et diversificata in potentiis. Oportet igitur hoc esse in corpore, quod est in substantia animae et potentiis ejus: et ideo necesse est quod regiones illae ad unum aliquod principium referantur, unde causatur spiritus in aliis : hoc autem principium non est nisi cor, ut in libro de Animalibus probabitur. Omnibus igitur sanguinem habentibus cor erit primum principium motus et sensus. Omnia enim sanguinem habentia habent principium motus, et primum principium proprii sensus est ab eodem. Manifestum est igitur, quoniam primum principium motus animalium et spiritus est cor.

Modum autem hujus superius diximus : quoniam licet spiritus naturalis formam naturalia perficiendi forte accipiat ab hepate, sicut dicunt medici, tamen substantia spiritus fluit a corde: et idem dico de spiritu animali in cerebro, eo quod in vegetabilibus experimentis probatur virtutem sensitivam et motivam fluere a cerebro : sed haec virtus, ut dicit Avicenna, a corde est cerebro reddita : et substantia ejus et sui spiritus est a corde : determinatio autem ejus ad aliter agere est a forma quam dat cerebro, eo modo quo virtus sensus primi determinatur in organis sensuum propriorum.

Sic igitur supposito, quod cor sit principium sensus et spiritus et caloris et motus, oportet quod principium refrigerationis sit ab eodem secundum causam efficientem : refrigeratio enim apta est ad salutem caloris qui est in corde : nisi enim refrigeratio sequeretur, totus calor et spiritus efflueret et corrumperetur animal, ut ostensum est superius. Non enim hic loquimur de refrigeratione quae est per anhelitum, quia de illa non intendimus ad praesens., sed potius de refrigeratione quae fit per causam somni materialem : illius enim refrigerationis causa prima est a corde, licet causa proxima efficiens a cerebro sit, sicut in sequentibus declarabitur : sicut prima causa refrigerationis pluvialis est a sole elevante vaporem, licet proxima causa condeiisans et convertens vaporem et infrigidans sit locus frigidus in medio spatio aeris. De hac autem media parte a, qua est calor et inchoatio refrigerii, postmodum secundum se dicetur quando de membris animalium tractabitur.

In omnibus autem non habentibus sanguinem, sicut sunt intersecta juxta diaphragma, et ea quae non recipiunt spiritum exteriorem per respirationem, in talibus omnibus est locus qui est principium spiritus et sensus et motus et refrigerii immobilitatis proportionalis cordi : quia forte licet non habeant cor et sanguinem talia animalia, habent tamen aliquid intra superius et inferius corporis proportionale cordi : et ab ipso emanat ejus spiritus et sensus et motus, sicut ex primo principio. Haec enim habent complantatum sibi a natura spiritum, et non attractum ab extra, qui principiatur ab eo quod est loco cordis, et dirigitur

ad naturalia et animalia ipsorum : videtur enim spiritus collocatus in ipsis ex natura. Quandoque enim nos videmus, quod exsufflat in eis in somno ex alarum conjunctione : propter hoc vero sonant, nisi quando alas movent, et quando tenentur et sonant: et videtur tremor in alis eorum propter exsufflationem spiritus naturalis in ipsis : hoc autem planum est in ipsis quae totala vocamus, eo quod per modum cotilorum quorumdam per annulos texta habent corpora dura exterius et rugosa : propter quod rugosa et annulosa a quibusdam vocantur. Talia autem sunt apes et vespae et muscarum genera et multa alia. Hoc enim jam habitum est, quoniam non potest fieri aliquid secundum sentire et movere sine robore et virtute derivata ad ea organa per quae fit opus illud : vigorem autem non facit nisi spiritus qui vehit virtutem : hic autem spiritus coalitur in his quae respirant a spiritu exterius attracto. In his autem quae non respirant, facit robur illud et vigorem sive virtutem spiritus ex natura complantata in eis in tractione ipsorum : quod enim talem spiritum omittunt, probatur per hoc quod quando alata sunt per volatum et motum de loco ad locum feruntur bombantia, id est, sonantia, scilicet bombando, quod ab imitatione soni quem iacit in eis spiritus, sicut dictum est. Fit enim hic sonus actione et attractione spiritus complantati, qui exsufflatus ex corde ascendit ad succinctorium sive diaphragma totalare sive rugosare. Cum igitur sit locus medius, exsufflat spiritum per ambarum alarum virtutem motivam, quae sunt juxta succinctorium : et sic virtus motiva procedit a corde ipsorum, vel ab eo quod est loco cordis a quo principaliter etiam spiritus.

Omne autem quod movetur, movetur sibi prius aliquo sensu facto secundum actum, sive ille sit proprius, sive alienus. Cum enim non fit motus, sicut diximus in libro de Anima , nisi ubi fiat nuntium : nisi enim anima dicat fugere vel imitari conveniens vel nocivum, neque fugiet, neque imitabitur: alieno autem sensu movetur quod movetur nuntiante aliquo alio quod vidit vel audivit terribile vel delectabile : sicut si ego tibi nuntiarem de imitando vel fugiendo aliquid : illud autem nuntium sensus non fit, nisi in organo primi sensitivi : quia nullum aliud componit sensibilia ad eliciendum terribile vel delectabile. Cum igitur motus prius fiat a corde, oportet quod sensus nuntiantis referatur ad cor : et sic sensus motus procedunt ab eodem sicut a principio.

Sed tamen observandum est, quod verisimile est aliter esse in annulosis et parvis animalibus, et aliter in aliis. In parvis enim valde minuta sunt capita, in quibus impossibile est distingui organum sensus : et in illis sunt corda frigida, et forte non habent organa distincta in capita: sed vias sensus communis habent ad organa aliis partibus distincta : et cor in talibus est organum sensus communis : et hujus signum est apis tritea quae vocatur apis caeca, quae oculos habet in posteriori parte corporis post succinctorium. In animalibus autem magna capita habentibus, est organum sensus communis in capite secundum omnes Peripateticos, licet prius fluxus sensuum sit a corde et ad ipsum referatur. De hoc autem multum diximus in libro de Anima , et dicemus in libro de Animalibus , Ex dictis autem constat, quod si somnus et vigilia sunt passiones particulae hujus sicut primi efficientis qui est cor, tunc patet in qua particula animae, et in quo loco corporis sicut in efficiente primo sit somnus ei vigilia,