DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

De his quae secundum dispositionem animae vel corporis sunt in nobis secundum rationem, causae vel signi.

Quaedam autem phantasmatum quae fiunt nobis in somnis, convenit esse signa vel causas nostrorum propriorum actuum vel negotiorum, quae acturi sumus in vigilia, sicut et actiones ante factae vel pertractatae sunt aliquando causae phantasmatum quae postea apparent in somniis : neutrum enim istorum est irrationabile. Nos enim aliquando in rectitudine somnii existentes, quando somniamus non metaphorica quaedam, sed. in rei veritate sicut est, et sicut eveniet, conferimus et agimus somniando, quemadmodum debemus agere in rei veritate in futurum, vel quemadmodum agimus in praesenti, quando sumus in actione, vel quando egimus olim in praeterito.

Causa autem est hujus, quia sicut a diurnis inchoationibus operationum in vigilia paratus erexit motus phantasmatis in somnio, sic et rursus necessarium est accidere, quod qui in somnio sunt motus, bene et utiliter in directione somnii sint praeordinati frequenter, sicut principia diurnorum actuum in vigilia : eo quod bene sunt praeparata rursus in somnio, et eorum intelligentia perfecta est in phantasmatibus nocturnis.

Et tale fuit somnium, de quo dicit

Galemus, quod quidam dolens splenem saepe contulit et ordinavit quod faceret, unde sibi contrarium splenis medicaretur, et somniavit quod mingeret super manum inter duos digitos auricularem et annularem : et cum evigilaret sic fecit, et convaluit : et sic somnium fuit sibi principium operationis diurnae quam fecit in vigilia sequenti. Saepe autem fiunt hujusmodi somnia : hoc ergo modo contingunt quaedam somniorum, quorum principia sunt in nobis et causae.