DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

De natura et propria diffinitione somni et ejusdem explanatione.

Manifestum est autem quod vera diximus in praehabitis, quod videlicet somnia sunt motus phantastici in organis sentiendi. Si quis enim attendens diligenter quae patimur dormientes somniantes, tentet ad memoriam revocare expergefactus. Interdum enim eadem idola quae apparuerunt in somnis parum ante, inspiciet expergefactus in eisdem organis sentiendi in quibus ante somniavit ea : et de hoc exempla dabimus inferius aliquantulum. Sed in quibus hoc manifestius est, juniores sunt: quibusdam enim illorum in tenebris etiam quando prospiciunt oculis apertis et vigilant, plurima idola moventur in interioribus organis, ita quod in tantum horrent, quod obvelent se et tegant ut abscondantur: et videtur eis aliquando, quod ictus datus sit eis propter maximum phantasticum motum. Ex talibus igitur universis syllogizare oportet, quod somnium phantasma quoddam sit in somno fluens, et movens modo sensus organa sentiendi. Dicimus autem in somno, quia idola quae modo dicimus esse in tenebris, in junioribus non sunt somnia, eo quod non sunt in somnis, neque generaliter aliquid eorum est somnium quod videtur solutis ad vigilandum sensibus.

Sed neque somnium simpliciter dicitur esse phantasma : aliquando enim aliqui- bus accidit parum et tenuiter dormientibus sentire aliquo debili modo : sentire etiam ab extrinseco somnum et lumen et saporem et tactum. Sentiunt autem hoc languide valde, et veluti immutati sint a sensibili quod de longe et remotum est ab illis : quod contingit eadem causa quam diximus : quia videlicet somnus ligat sensum : et quia sensus istorum debili somno et tenui ligati sunt, debiliter percipiunt: et propter deceptionem hanc, debilitatem ad sensibile deferunt, et credunt quod hoc sit ex longinquitate sensibilis imitantis sensum.

Quod autem illa sint sensibilia non de intus ex loco phantasiae descendentia, sed ab extra in sensum venientia, probatur per hoc quod tales e vestigio statim surgentes a somno vigilando cognoverunt idem esse lumen lucernae quod vigilantes vident, quod prius in somno nunc senserunt. Expergefacti enim cognoverunt manifeste idem esse lumen et ejusdem lucernae quod et prius tacite dormientes senserunt semiclausis sensibus. Similiter autem multi gallorum et canum voces expergefacti cognoverunt eadem quas prius subaudiendo in somnis quasi de longinquo auditas senserunt. Quidam autem sic etiam in tenui somno existentes respondent interrogati. Et haec omnia contingunt, eo quod contingat aliquem simul dormire et vigilare, ita tamen quod alterum istorum simpliciter insit, et reliquum secundum quid secundum aliquem modum et non simpliciter: propter quod nullum praedictorum modorum dicimus esse vere somnium. Qui enim utitur sensibus, non dormit, nisi forte secundum quid quod jam incipit gravari ad somnum.

Sed neque adhuc somnium dicimus secundum veram somni rationem, quaecumque sunt verae intelligentiae dormiendo perceptae : essentiale enim est somno decipi ex vi dormitionis, sicut supra diximus. Non omne igitur phantasma movens in somno, somnium est : quia in aliquo praeter phantasma contingit adesse

veram intelligentiam praeter phantasmata et non decipi, de quibus inferius tractabimus : sed phantasma illud quod est a motu simulacrorum, quod fit in dormiendo, et secundum quod dormit animal, hoc est secundum primum sensitivum, hoc est somnium.

Ex omnibus his patet quod somnus incipit ubi vigilia finitur, et finis ejus est ad principium vigiliae. Haec igitur dicta sunt de somni causa et quidditate.