DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VII.

Ei est DIGRESSIO declarans principium spiritus, ut sciatur qualiter somnus est ligamentum sensuum.

Ad intellectum autem faciliorem eorum quae dicta sunt et dicenda, faciemus digressionem, dicentes quod in corpore omnis animalis est corpus subtile quod vocatur spiritus : et est aereum in substantia, vel potius secundum naturam inter aerem et aquam medium, quemadmodum dixit Heraclitus. Est autem evaporatio quae fit ab humiditate cibi quando est naturale : si enim esset evaporatio quando fit ab humido radicali, tunc non esset secundum naturam : quia tunc debilitaretur corpus ex multitudine ejus. Nos autem scimus quod confortatur multum corpus ex multitudine spiritus. Fit autem haec evaporatio per calorem naturalem, cujus primus et principalis fons est cor. Hoc igitur corpus lucidum est, quia est diaphanum spissum : et est subtile, quia ab animali calore digestum et depuratum : qui calor subtilior est quam aliquis calor corporis. Est igitur instrumentum animae directum ad omnes operationes ejus : et ideo movetur sursum, et deorsum, et ad latera, et est vehiculum vitae et omnium operationum vitae quae est ab anima, et omnium virtutum ejus. Oportet igitur quod sedeat et causam habeat primo et principaliter in corde et profluxum ab ipso, et profluens a quo dirigitur ad hepar : et fit spiritus naturalis : eo quod perficit naturalia, quae sunt digerere et convertere et assimilare et hujusmodi : proficiens autem ad cerebrum, perficietur in illo, ita quod sit spiritus animalis, sic dictus, eo quod perficit in cerebro virtutes animales, quae sunt sentire, imaginari, et cogitare, et hujusmodi. Hoc autem quod diximus, est sententia Peripateticorum omnium.

Sed Galerius non ita dicit, et quidam alii. Dicunt enim spiritum naturalem oriri ab hepate et alterari a cerebro praeter hoc quod aliquod istorum referatur sicut ad primum principium istius. Sed quod hoc omnino falsum sit, ostendetur in libro de Animalibus : sed ostensio quae hic sufficit, est haec quam nos jam scimus ex libro de Anima , quod anima est una in substantia, et plures in potentiis, et quod ipsa est perfectio organici et physici corporis in omnibus animatis. Oportet igitur, quod sicut in motore multitudo potentiarum fluit ab una et refertur ad illam, ita etiam in eo quod movetur corpore, multitudo tota organorum exeat ab uno, et referatur ad illud : hoc autem non est nisi cor : oportet ergo quod illud quod vehit operationes virtutum in quodlibet organum, derivetur ab illo a quo est fluxus virtutis : hoc autem est ab anima quae est in corde. Dum igitur tale vehiculum sit spiritus, spiritus secundum principium sui et sedem ex corde est, et ad cor refertur. Nec obstat, quod diximus spiritum ex humore cibi nasci : quoniam non nascitur ex humore cibi impuri : quia quamdiu non est colatum purum ab impuro, non generatur ex eo spiritus nisi qui est ventositas. Est autem duplex colamentum ipsius. Unum quod fit in stomacho, ubi

ab ipso separatur superfluitas grossa sicca : alterum autem in hepate, ubi separatur ab ipso superfluitas humida quae est urina. In animalibus autem habentibus vesicam, remittitur hoc ad vesicam, sed in non habentibus vesicam, remittitur ad stomachum et ad inferiora alvi, ut ejiciat cum stercore, quae est superfluitas sicca. Chymus autem et massa puri cibi elevatur ad locum qui est sub corde, et ibi accipit digestionem et subtilitatem et formam illam qua postea per se movetur ad membra viva : de qua forma diximus in libro de Nutrimento. Habet enim habitum vitae quae non potest ei ferre nisi membrum universale, quod est principium vitae in omnibus, et ibi generatur spiritus ex ipso humore, cujus tota substantia ad cor refertur : et ab ipso dirigitur ad membra quae diximus : et cum pervenit, in ipsis accipit determinationem ad. formam et ad virtutes et ad. operationes, quae sunt secundum proprietates membrorum illorum.

Hoc autem in minori mundo contingit sicut in majori : ibi enim videmus unum primum motorem esse a quo fluit quid est virtutis et operationum in toto coelo et elementis : quae tamen virtus secundum quod applicatur inferioribus, determinatur et contrahitur ad. operationes quae sunt in inferioribus principiis convenientes. Similiter autem est in virtute luminis solaris, quod est principium omnium generatorum, et per applicationem sui ad virtutes quae particulariter hoc et illud generant, determinatur et specificatur ad hoc et illud generandum.

Sic igitur in corde est virtus cujus vehiculum est spiritus : quae tamen virtus et spiritus per directionem ad unum vel aliud membrum determinantur vel contrahuntur in speciales virtutes et operationes : nullum enim omnino inconveniens est si dicetur quid operari per vir- tutem sibi attributam a corde, et postea illud operatum referri ad cor ut compleatur et postea de illo completo iterum fieri distributionem in nutrimentum quo nutriatur hepar et cor et singula alia membra in corpore animalis. Quod autem quidam dicunt, quod spiritus sunt de natura corporis coelestis, est omnino absurdum : quia, sicut in libro de Caelo et Mundo probavimus, corpus coeleste non intrat per substantiam in compositionem alicujus corporis generabilis. Causa autem dicti est, quia spiritus movetur ad modum luminis coelestis in totum corpus subito. Motum autem credebant indicare naturam corporis moti: sed haec est deceptio, quoniam motus non indicat naturam corporis moti, nisi quando est motus naturalis : hic autem motus animalis non est naturalis : et ideo sicut motus pedis non indicat naturam materiae pedis, sed indicat officium pedis inter membra officialia, ita motus spiritus non indicat naturam motus substantiae spiritus, sed indicat officium ejus in motibus et actibus vitae. Actus autem vitae sunt omnia opera animae, ut ostensum est in secundo de Anima .''

His autem habitis, non est difficile declarare intellectum omnium quae dicta sunt. Subjectum enim sensus habet actum vitae., ut vehiculum vitae et virtutis vehat ad ipsam virtutem. Si ergo non contingit extendi ad ipsum vehiculum, non habebit virtutem operativam. Diximus autem in libro de Anima , quod virtus visiva actus est et perfectio oculi, et esset unius anima ejus si oculus esset animal: cum ergo pupilla habeat completam perfectionem ad esse, si non fluat ad ipsum spiritus vehens virtutem quae fluit de fonte primo, erit ligata propter impotentiam organi : somnus autem est retractio spiritus ab exterioribus organis :

somnus igitur erit ligamentum virtutum exteriorum particularium sensuum et impotentia earum ad agendum.

Sic igitur intelligitur, quod somnum diximus esse impotentiam et ligamentum sensuum. Hoc autem est supra in V Physicorum concordanter hoc dicentium, scilicet Algazelis, Avicennae, Alfabii, Averrois et Alchindi Philosophi.