DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

Et est DIGRESSIO declarans quatuor causas somni secundum Averroem et Adamidin.

Nos autem ad intelligendum praedicta et sequentia interponemus sententiam Averrois et Adamidin. Ad omnium igitur praedictorum notitiam oportet scire, quod somnus (ut in communi sit dicere) quatuor causas habet, quarum duae sunt animae, et duae sunt a parte dispositionum quae sunt in corpore vel a partibus corporis.

Ex parte autem animae est, quod anima cum sit una, revocat et congregat ad operationem instrumenta quibus magis indiget : et ideo cum congregatur in loco digestionis, revocat spiritum et calorem ad interiora, qui ad interiora revocati deserunt exteriora : et tunc deprimitur animal somno. Et similiter accidit quando aliquis profunde cogitat de re aliqua apud se, et maxime subtili et divina, quae vix simile habet in exterioribus corporis: tunc enim animae vigor ingreditur intra seipsum, et similiter sensus communis, et retrahit secum spiritus ab exterioribus organis : et relictis exterioribus a spiritu et calore gravat ea frigiditas, et incipit homo dormitare. Et est hoc quod homines dormiunt quando audiunt ea de quibus subtiliter cogitant, vel quando sine auditu tractant ea apud seipsos.

Secunda autem causa ex parte animae est quando delectabilia et concupiscibilia audit vel videt : tunc enim spiritus et calor subito protenduntur ad exteriora et consumunt humidum quod est in eis, et evaporant: et cum debilitantur, diminuuntur : et vincit ea frigus, et inducitur somnus. Et ideo est, quod reges et magnates secundum consilium Pythagorae praeceperunt musicos canere molliter cum vadunt dormitum, ut dormitent: et haec est causa, quod homines dormiunt ad vielas et symphonias.

Ex parte autem corporis sunt item duae causae. Una est quae est fatigatio et labor, in quibus resolvitur calor et spiritus : et tunc gravantur exteriora somno. Et haec est causa, quod fatigati labore corporis vel spiritus desiderant somnum.

Secunda autem causa est frigiditas duplex. Una scilicet quae fit ex cibo, scilicet ex vapore qui spargitur ex cibo in omnibus membris : et ideo propellitur ab eis calor et obtinet frigus quod induxit somnus. Secunda est ex loco ad quem fit evaporatio cibi, qui est cerebrum quod est frigidius omni parte corporis, et evaporatio quae fit ad cerebrum ipsum, infrigidatur et descendens tangit nervos sensibiles et gravat eos, et immobilitat et somnum inducit : cujus signum est, quod in dormientibus exteriora sunt frigida : et ideo multis coopertoriis se tegunt dum dormiunt: et corpora habent contractiora et minora propter frigus comprimens ea exterius : et pallent plus in somno, et praecipue in principio somni propter frigus quod comprimit calorem et sanguinem ad interiora.

Ex omnibus autem his colligitur, quod somnus est ligamentum virtutum sensibilium et motivarum cum augmento et confortatione earum. Vigilia autem est

solutio earumdem cum diminutione et debilitate earum : et ideo dicit Alfarabius Aristotelem praecepisse, quod homo debet semper conservare se intra somnum et vigiliam quasi medium : si enim plus declinaverit ad vigiliam, tunc debilitabuntur et consumentur in eo spiritus et virtutes: si autem plus declinaverit ad somnum, tunc malis humoribus et grossis replebuntur organa sensuum, et grossus efficitur spiritus, et per consequens hebes efficitur virtus quae est in ipso.