DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

De his qui faciunt in somno opera vigilantium.

His autem habitis, oportet scire, quod quamvis somnus sit ligamentum sensus et motus, tamen in somno quidam moventur et faciunt multa opera quae sunt vigilantium, sicut est ambulare, et equitare, et aliquando quaerere et insequi inimicos, et forte occidere eosdem, et redire ad lectum dormientes. Et vidi ego et audivi quemdam hoc facientem, qui interrogatus elevavit se in lecto, et respondit ad interrogata quaerentibus et reposuit se, illis dimissis, et continue dormivit, dum hoc faceret. Hoc autem sine phantasmate movente non faciunt : quia autem phantasia, aut intellectus movet, sicut in scientia de Anima ''probatum est. Fit etiam hoc quodam sensu : non enim moveretur ad praesens, nisi esset phantasma movens per modum sensus : et hoc fit cum formae quae sunt in ipso, tangunt organum sensus communis : tunc enim ut sensibilia accipiuntur, sicut in secundo hujus scientiae declarabimus. Quod autem hoc non sit sine quodam sensu, patet ex hoc quod certum est istos ex somnio moveri : somnium autem est quoddam sensibile simulacrum per quemdam motum qui infra patebit.

Quare autem hoc est, quod somnium memoriter retinent expergefacti, sed actus quos fecerunt, qui sunt, ut actus vigilum, non memorant, dictum est in libro de Problematibus ab Aristotele, qui liber non ad me pervenit, licet viderim quaedam excerpta de ipso. Sed ad determinandum ipsum, ordinabimus hoc quod diximus in duo problemata : quorum unum est qua de causa hoc fit, quod dormientes quidam faciunt opera vigilantium, et quidam non. Secundum autem est quare expergefacti recordantur somnii quod movit ad actus illos, et actuum nullam omnino habent recordationem. Primum autem istorum problematum adhuc in duo dividemus : quorum unum est quod dictum est prius : et secundum est juxta illud quaesitum, utrum tales dicendi sint simpliciter dormire vel vigilare.

Solventes igitur ad primum, dicimus quod frigiditas ligat organa sensuum communis et particularis per modum qui dictus est saepe, et inducit somnum propellendo ab exterioribus calorem naturalem : contingit autem aliquando humore infundi exterioribus calorem innaturalem, aut ex cibo, aut ex humore putrescente febrili : et ille solvit organum tactus : et tunc movet virtus motiva phantasma

quod ostenditur in somnis : et ideo frequentius in somnis loquuntur et movent se febricitantes : non enim oportet ad motum solvi organum, nisi tantum tactus, ut praedictum est. Hujus autem caloris, ut dictum est, potest esse causa ira inimici, vel concupiscentia mulieris, vel cibus calidus, et aliquid tale : et nunc repulsa frigiditate ab exterioribus organis laxantur membra ad motum : cujus signum est, quod membra inferiora citius moventur in talibus somniis quam superiora, et membra superiora citius moventur omnia quam oculi : illi enim tardissime aperiuntur, eo quod sunt proximi frigiditati descendenti.

Solutio autem secundi est, quod tales simpliciter dormiunt et non vigilant, sed per accidens faciunt quosdam actus vigilum : non enim moventur ad rem nisi casu conveniat eam inveniri in loco ad quem per somnium veniunt : somniant enim tales inimicum in tali vel tali loco esse, et tunc moventur ad locum illum ex phantasmate, et non ex visu : et ideo vadunt in tenebris sicut in lumine, et aliquando contingit quod est ibi, et tunc percutiunt eum : aliquando autem contingit, quod columnam vel lignum vel aliud quod impugnant pro inimico. Somnium enim aliquando est verum, aliquando falsum, ut diximus : et quando est verum, dirigit sicut sensus,cujus causam in sequentibus dicemus : quando autem falsum est, tunc abducit. Contingit etiam aliquando tales cadere vehementer, et aliquando mori ex casu : quod non contingeret si sensum sequerentur, quia sensus non sic abducit : et ideo isti nullum sensum habent solutum, nisi tantum tactum secundum quid et confuse, secundum quod instrumenta possunt extendi ad motum : et ideo tales dormiunt.

Solutio autem tertii problematis est facilis ex dictis : cum enim simulacrum somnii perfecte sit impressum sensui communi et imaginationi, ibi. remanet : et ideo de illo recordantur : cum vero actus vigilum sint facti per organa sen- suum, et illa simpliciter sint clausa et accidentaliter tantum soluta, ea quae fiunt in ipsis, non referuntur ad sensum communem et imaginationem : et ideo non imprimuntur eis formae illae : propter quod etiam recordantur eorum post somnum, sed videntur eis tantum in somno facta fuisse. Haec igitur solutio est inductorum problematum.