DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

Quod somnus et vigilia insunt omnibus secundum idem : in quo etiam numerantur quaestiones hujus scientiae.

Cum autem hic considerandum sit de somno et vigilia, ut diximus, videtur conveniens primo enumerare quaestiones principales et problemata, quae de hac materia determinare intendimus : et quia non dubitamus, an sit somnus et vigilia, ideo omissa ista quaestione, quaeremus quid somnus sit et vigilia, et utrum sint animae tantum, vel corporis tantum, vel communia utrisque ? Et si persuadebatur quod sint communia, tunc quaeremus cujus particulae animae vel corporis sint ista per se ? et quaeremus iterum propter quam causam insunt animalibus, investigantes et efficientem et materialem et finalem causam istarum passionum : et comparando istas passiones ad. suum proprium susceptibile quod est animal, quaeremus utrum omnia animalia communicent ambobus, scilicet somno et vigilia, vel quaedam animalia non communicant nisi somno, et quaedam non communicant nisi vigilia, aut ita conveniunt animalibus, quod quaedam nec somno, nec vigilia communicant : quaedam autem communicant utrisque.

Et his determinatis in libro primo, quaeremus in secundo, quid est somnium : et propter quam causam quidam dormientium somniant, quidam non : et quare qui somniant, aliquando recolunt, et aliquando non recolunt : et quae sit causa hujus, quod recolunt aliquando : et quaeremus adhuc, licet non omnia sint de hujus scientiae proprietate, utrum contingat in somno praevidere futura vel non: et si detur quod contingat futura praevidere, quaeremus qualiter hoc contingat. Quaeremus etiam, utrum contingat praevidere futura et causata ab homine solum, vel aliqua virtute quae in ipso naturaliter sit vel non sit, sed habeant causam ex quibusdam daemonibus, qui sunt animae coelestes, quas quidam intellectus vel intelligentias vocant. Et oportet iterum quaerere, utrum haec somnia habeant causam determinatam in natura, vel fuerint casu, vel eventu, ut quidam dicunt.

Istae quaestiones sunt in tota scientia determinatae : non autem eo ordine quo enumeratae sunt, determinari possunt. Quoniam cum prima quaestio sit, quid est somnus : et somnus est quaedam passio animalis : et nos scimus, quod passionis diffinitio non habetur nisi per substantiam, oportet nos determinationem primae quaestionis dimittere, donec quaedam aliae determinentur.

Adhuc autem nos nulla ratione indagare possumus, utrum sint istae passiones communes animae et corporis, nisi sciatur secundum quid eidem animali insunt, oportet ab illo nostram incipere considerationem.

Dicamus igitur, quod manifestum est has passiones circa idem animal et circa eamdem partem animalis inesse. Hoc autem probatur per hoc quod illae duae passiones inter se opponuntur ut privatio et habitus, aut habentia modum privationis et habitus : quod nos inferius declaranimus, et causae eorum habent oppositionem contrarietatis. Sed quod hic sufficit, est quod somnus est impotentia quaedam sensuum, vigilia autem potentia sensus secundum actum facti. Impotentia autem et perfectio opponuntur sicut privatio et habitus. Causae autem proximae istarum passionum sunt calor et frigus, ut infe-

rius ostendetur. Sic igitur supponamus ista nunc esse sicut opposita, et quod somnus sit quaedam privatio vigiliae: dico autem quaedam, quia nec proprie quies est, nec proprie privatio, ut videbitur inferius. Cum igitur sic habent modum oppositorum, oportet etiam quod insint eidem et nata sint fieri circa idem : omnia autem extrema quae maxime distant in generibus oppositorum, circa idem videntur esse, ut docent logicae rationes. Haec enim generalis est tam in naturalibus quam in aliis, et probatur per inductionem : visus enim et caecitas insunt circa idem, quia circa oculum : simpliciter autem secundum idem insunt sanitas et aegritudo, quia secundum complexionem vel compositionem insunt corporibus complexionati vel compositi: sicut secundum idem insunt fortitudo et debilitas, quia sunt secundum ministrativam virtutem et robur naturale corporis : et similiter pulchritudo et turpitudo circa proportionem coloris et figurae membrorum corporis : et similiter surditas et auditus, quia circa auditum sunt: et sic de omnibus aliis extremis in oppositione invenitur. Dico autem extrema oppositorum, praecipue in eis quae opponuntur ut privatio et habitus : eo quod in his non sint nisi extrema, sicut in affirmatione et negatione, et nullum omnino medium secundum se : cum igitur talem modum oppositionis habeant somnus et vigilia, oportet omnino de hoc inesse eidem et secundum idem.

Amplius autem hoc idem erit manifestum etiam ex his quae nunc dicemus. In qua enim particula cognoscimus vigilantem dum vigilat, in hac eadem cognoscimus dormientem dum dormit et a somno premitur. Nos autem eum qui sensu utitur, putamus et dicimus vigilare : et e converso dicimus eum qui vigilat, sensu uti et per sensum secundum actum sentire aliquem motuum extrinsecorum quem inferunt exteriora sensibilia in organo sensuum, vel ali quem motuum exteriorum si forte retrahit virtutem sensus commu- nis ab exterioribus organis, et convertit ad interiora motuum perceptionem ut faciunt formae sensibilium receptae in organo sensus communis et phantasiae vel interiorum aliquarum virium. Si ergo vigilia in nulla parte cognoscitur animae, nisi in ea quae est sensus secundum actualem usum sensuum, manifestum est quod in parte illa qua contingit sentire, vigilant animalia vigilantia et dormiunt animalia dormientia dum dormiunt vel vigilant.