DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Secundum quam partem animae est somnus ?

Considerantum alitem deinceps est propter quam causam proximam dormiunt et vigilant animalia, et propter qualem sensum : et si secundum unum tantum inest somnus, vel secundum plures : et si secundum plures, secundum quales plures inest somnus.

Dictum est autem in III de Anima, quod quaedam animalia habent omnes sensus, sicut quae dicuntur perfecta :

et quaedam non habent omnes sensus, sed carent quibusdam, sicut talpa dicitur carere visu. Sed tamen dictum est ibidem, quod sensus qui sunt necessarii ad vitam, omnia habent animalia, ut tactum et gustum : et hoc ideo est, quia isti sensus sunt sensus alimenti, sine quo non vivit animal, nisi sit valde perfectum : et tunc quidem non habet gustum secundum quem judicium saporum est, sed tamen habet ipsum secundum. quod est locus per quem attrahitur alimentum. Impossibile autem est quod qualecumque uno particulari sensu sentiat, vel usum sensus habeat animal quod dormit, eo quod omnes sensus habet clausos : oportet ergo quod passio quae vocatur somnus, insit animali simul secundum omnes sensus : si enim partim sentiret secundum aliquos sensus non clausos per somnum, et partim non sentiret per aliquos sensus clausos per somnum, tunc sequeretur quod animal dormiendo sentiret simpliciter : qui enim secundum unum sensum sentit, sentit simpliciter : ergo sentiret dum inesset sibi vinculum et immobilitas sensuum universaliter, quod est impossibile. Quod enim somnus sit naturale vinculum sensuum,

patet ex demonstratis in ante habitis. Quoniam autem scimus ex libro de Anima, quod secundum unumquodque animal inest aliquid sensuum propriorum, et aliquid secundum quod est sensus communis, erit proprium, sicut proprium est visui videre, et auditui audire, et sic de aliis secundum unumquemque sensuum. Est autem quaedam communis et formalis potentia, quae sequitur omnes proprios sensus, et est quasi centrum ad quod sensus proprii sua referunt sensata : et hoc est secundum quod percipimus quod videmus, cum videt se videre, et cum videt se audire : non enim visu videt animal quando videt et audit, sed sensu communi : et haec potentia etiam judicat et discernit, quoniam alia vel eadem secundum subjectum sunt alba et dulcia faciendo compositionem et divisionem ad invicem sensibilium propriorum. Sic enim visu vel gustu non potest discerni, quod alia sunt alba a dulcibus : nec ambobus sensibus his simul potest hoc judicium fieri, sed oportet quod fiat quadam particula animae communi quae est communiter sensibilium universorum. Haec autem omnia probata sunt in libro secundo de Anima .

Si autem sensus communis hic est unus, et suum organum sentiendi est unum secundum se, secundum tamen esse diffinitivum sensibile uniuscujusque generis est diversum, sicut soni et coloris et aliorum : et ideo componens inter haec et dividens est unum et multa, unum quidem in subjecto et forma proprii organi, multa autem per naturam ad quam refertur propriorum organorum uniuscujusque proprii sensus. Quia autem haec omnia certificata sunt in libro de Anima, ideo hic commemorata sunt tantum.

Sensus autem communis ille se habet ad alios sensus, sicut tactus se habet ad alios : et est aptatio secundum aliquid similis isti. Actio enim haec est operatio, quae per tactum exercetur et maxime inest animalibus : haec enim ab aliis organis sentiendi separatur : et alia ab ista nullo modo separantur, sicut in libro de Anima determinatum est. Sed est in hac adaptione aliquid dissimile quantum in quolibet sensu proprio duo sint necessaria ad usum, virtus videlicet et perfecta dispositio organi : virtus ipsa fundatur supra virtutem sensus communis qui est suum principium unde fluxit formaliter : dispositio autem talis organi est sicut dispositio animalis, praeter hoc quod organum est pars, et animalis totum secundum se, et si quodlibet organorum secundum se acciperetur, ipsum esset animal : et vis sensitiva quae est in ipso, esset anima ejus. In animali autem sic est, quod nullum est animal praeter tactum, qui est primum fundamentum animae sensitivae. Igitur in quolibet organo sic est, quod nulla vis sensitiva inest organo nisi prius secundum natura insit tactus eidem, in quo fundatur virtus illa. Sic igitur similes et dissimiles aptationes habet ad sensus proprios sensus communis et tactus I ex quo relinquitur, quod cum virtutes omnium sensuum propriorum dirigantur ad organum sensus communis, quod vis quae primo et tamquam fundamentum inest illis nervis, est virtus factiva : et si contingeret illam ligari, quod omnes aliae ligatae sunt. Cum enim infrigidatus humor primo tangit organum sensus communis, quod est ab anterioribus capitis et cerebri, tunc continue tangit nervos sensuum particularium ad sensum communem directos : et cum immutet in eis qualitatibus quae sunt frigus et humor, ut inferius patebit, immutat et immobilitat in eis virtutem tactus, in qua fundantur aliae : et sic omnes ligantur et immobilitantur.

Sic igitur patet quod somnus est primo passio sensus communis influentis virtutes particularibus : et per hoc ligantur ne hauriant formam sentiendi, et proxime est tactus secundum quod est fundamentum organorum animatorum, et per consequens est sensuum propriorum omnium : nec haberet rationem ligandi eos, nisi per hos duos modos : quia ex primo modo quo ligat sensum communem, aufert et avertit spiritum super quem vellitur virtus in quemlibet sensuum propriorum. Ex secundo autem aufert habilitatem organorum, ne susceptibilia sint virtutum propriarum, etiamsi adesset vehiculum ad vehens ex sensu communi : et quia aversio spirituum est somnus per se et generaliter, ideo per se somnus est passio sensus communis : et quia humor et frigus non sunt causa somni nisi per hoc quod repellunt spiritum et caliditatem ab exterioribus, ideo tactus etiam est passio et somnus secundum quod est fundamentum sensuum, sed per aliud : sensuum autem particularium aliorum est per accidens passio ista.

Manifestum igitur ex dictis est, quod hujus particulae quae est sensus communis secundum quod ad ipsum referuntur nervi tactus virtutem habentes, est passio somnus, et etiam vigilia : propter quod omnibus insunt animalibus istae passiones, eo quod tactus inest omnibus : quia ipse est sensus sine quo animal non est animal, et quo posito constituitur esse animal. Hoc autem licet modo probatum sit ostensive, tamen idem probatur per ad impossibile eductionem : si enim dormire inesset animali in eo quod omnes sensus proprii secundum se considerati aliquid patiuntur et immobilitantur, hoc non posset esse nisi hoc modo, quod uno immobilitato omnes immobilitarentur : hoc enim inconveniens videtur. Dicere enim simul immobilitari per plura, quae neque necesse est, neque possibile secundum aliquem modum simul agere, ita quod uno agente omnia agant, est inconveniens : non enim necesse est quod

cum visus videt, quod auditus audiat : neque iterum possibile est quod actione visus audiat auditus, quia, si ita esset, oporteret quod idem esset objectum utriusque, quod est impossibile. Cum igitur neque necessarium sit simul agere omnes sensus uno agente, neque etiam sit possibile modo aliquo quem diximus, inconveniens est dicere omnes simul vacare uno vacante et immobilitato : contrarium igitur rationabiliter accidit eis, ut non simul quiescant uno quiescente. Si enim quod dictum est nunc, rationabilius se habet de his passionibus dicere, scilicet quod sint istae passiones per se et primo sensus communis, per aliud autem tactus, et per accidens sensuum propriorum. Nam, sicut patuit, cum principale membrum sentiendi quod est organum aliorum organorum propriorum sensuum, et cui omnia alia innituntur per modum quem diximus, tunc necesse est omnia alia simul pati cum illo, sed non convertitur, quod cum aliquod propriorum cui alia innituntur, impotens sit, fiant etiam alia impotentia, cum patiantur cum illo. Membrum autem et organum est uno modo sensus communis organum, et alio modo tactus organum, secundum quod est fundamentum sensuum : hujus igitur passio erit somnus et non sensuum propriorum.

Hoc autem et aliter probari potest, quod manifestum est ex his quae nunc inducemus, quod somnus fit in eo quod sensus sive usus propriorum sensuum vacet ab exercitio et immobilitetur : neque fit somnus in eo quod impotentes sint sentire proprii sensus : impotentia enim et vacatio sensuum propriorum fit, quando nullus est somnus in quibusdam alienationibus quae dicuntur animae defectiones : animae enim defectio est quaedam impotentia sensuum : amentiae enim quaedam sunt tales, quibus homo impotens ad sentiendum, ex melancholia factae, ex quibus efficitur attonitus, ita quod neque audit neque videt, cum tamen non dormiat.

Amplius autem hoc fit violentia, ut quando venae in cervice apprehenduntur et strangulantur, efficiuntur insensati secundum proprium sensum homines : cum tamen nihil dormiant. Sed somnus est, ut diximus, quando nec impotentia infirmitatis intercipit usum, neque vis fit in organo sentiendi aliqua, neque alia pro qualibet causa fit infirmitas naturalis, sed tantum, sicut diximus superius, tunc fit naturalis somnus, quando fit interceptio sensus in primo quo sentit anima, quod est sensus communis : et in primo organo tactus quod est fundamentum sensuum aliorum. Cum enim hoc impotens fuerit, necesse est etiam organa aliorum sensuum omnium habere defectum utendi sensibus : et non convertitur, quod cum aliquod aliorum organorum deficiat in propriis sensibus , quod propter hoc defectum et eclipsim quamdam patiatur primum organum sensus communis, et organum tactus, in quo fundantur caeteri sensus. Sic igitur dictum est cujus particulae animae sit haec passio primo, etc.