DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT XL

Et est DIGRESSIO declarans qualis sit forma illa, et quare sic nominetur.

Non est autem ignorandum, quod haec forma quae quasi formalis et agens est omnium formarum inferiorum, eo quod omnes virtutes materiae sibi instrumentaliter deserviunt, a nonnullis Platonicis convenientissime nominata est forma ordinis et explicationis coelestis et univer-saliter agens. Dicta autem est forma ordinis, quia cum multa sint ordinata ad hoc quod fiant in effectu ipso, omnia illa informat, sicut ars informat instrumenta ad agendum et materiam similiter. Explicationis, autem forma vocatur, quia sic effluxa a coelestibus virtutibus, elementorum et materiae dispositionibus explicatur. Universaliter autem dicitur agens, quia in toto ordine suae explicationis ipsa est primum agens in materia : et omnia alia virtute ipsius agunt quidquid agunt : eo quod ipsa, sicut saepe diximus, est virtus formalis in materia quae format omnia et dirigit ad hoc ut ad. formam agant. Cum autem sic proficiscatur a coelestibus, et coelestium harmonico motu, multiplicis est virtutis, eo quod effluit a multitudine motorum et orbium in se concordantium ad talis formae effluxionem : multiplex autem habet et accipit esse ex. corporibus, per quae sicut per media, et in quae sicut in ea quae afficit, deveniens, et ex. illis potest confortari vel debilitari, ut plus vel minus moveat corpora quae

afficit, similiter et animas. Propter quod dicit Ptolemaeus, quod coelestis effectus juvatur a taliter disponentibus subjectum ejus, sicut juvatur semen terrae aratione et Amatione, et omnino frequenter unus movetur talibus formis, et non alius, propter differentem suorum corporum et animarum dispositionem similem vel contrariam. Cuicumque autem hoc contingit, quod corpus ad idem cum forma talis ordinis est dispositum et animae passiones, statim ad idem ille ad hunc ordinem explicationis tribus inclinatur moventibus : et ille somniat fortius : et tales sunt visiones, quae sunt provenientes simul ex cogitatione et revelatione coelesti. Et forte propter cogitationem et desiderium vel timorem vel aliam passionem fingit phantastica simulacra plura quam moveat forma coelestis : et tunc somnium illud in parte est inane, et in parte significat, sicut frequentissime in somniis solet evenire.

Nec lateat nos, quod illa forma sit mo- vens, licet afficiat corpora, tamen non imponit necessitatem. Est enim illa forma causa remota, ad. cujus causalitatem appropriandum plura exiguntur in elementis et elementatis, antequam ad actum perveniat ultimum, ex quorum quolibet impedita potest evacuari : cum tamen in primis moventibus verissime significavit aliquid futurum, quod absque dubio evenisset, si concreata cum ipso ad concurrendum concurrissent : sed in his fuit impedimentum : et ideo dixit Ptolemaeus in Almagesto, quod stellae movent per aliud et per accidens : et non de necessitate evenit illud ad quod movent, intelligens quod per aliud: quia movent per media alia corpora, in quibus multum mutantur virtutes carum. Per accidens autem movere dicit, quando movent per quaedam quae nisi communicantia fuerunt, et organice sub ipsis moventia, iterum non eveniunt. Propter quod praecipit, quod divinans in astris non faciat nisi judicium commune : quia non nisi formam communem non appropriatam elicere potest ex astris : appropriatio autem est commixtionis et materiae et virtutum agentium et patientium quae sunt in materia : et ista per astra non sciuntur, sed ex physicis rationibus. Propter quod ipse etiam praecipit, quod doctus judex astrorum non sit imperitus in physicis. Sicut autem omnium coelestium effectus semper variantur ad motum planetarum, horas climatum et climata : ita etiam fit de motu formae de qua diximus, et quod praecipue variat, hic est diversus situs coelestium et climata. Et ideo in arte interpretationis somniorum magis praecipiunt in diversis et certis horis aliter et aliter interpretari somnia, et praecipue secundum mansiones lunae et accessiones, eo quod illa ut vicina corporibus generatorum existens, plurimum habet dominium mutandi corpora. Demonstratur autem hoc in menstruis, et aliis infirmitatibus, quae praecipue periodum sequuntur lunae.

Ex praedictis autem patet, quod etiam

quando somnium aliquid signat, tamen frequentissime non venit propter causam jam dictam.

Ex praedictis etiam patet, quod solum homo vere somniat, et videt alias visiones : quoniam licet phantasmata in aliis moveantur animalibus, tamen non ordinate : ordinem enim quo phantasia hominis ordinat directe ea quae faciunt ad explicationem formae coelestis ad actum procedentis, habet imaginatio ex conjunctione sui cum anima intellectuali : propter quod ipsa est majoris potestatis : et ideo alia animalia non habent nisi corticem somniorum, ut optime dicit Averroes : et cum somniant et alia faciunt ad formae coelestis inclinationem, tunc tamen hoc ipsum non percipiunt : nec hoc est eis causa operationum, sed. agunt a forma coelesti, sicut a quadam natura. Propter quod etiam coelestis effectus circa motus corum citius manifestatur, quam circa actus hominis : quia homo sollicitus circa propria non percipit motus qui sunt in seipso : et ideo non agitur ab eis ad aliquid, sed alia animalia percipiunt et agunt statim, nisi forte insecutio vel fugatio ab homine facta, impediat. Propter quod praecipitur in augurio, quod talium animalium motus et garritus attendatur : quia illa sunt, ut dicit Ptolemaeus, stellae fere ex quibus frequenter futura praevidentur.