QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
(a)Respondeo ergo, tactus, etc. Qualitas inhaerens sentitur immediate, etc. Non intendit organum tactus sentire qualitatem, verbi gratia, calorem sibi, sed parti vicinae inhaerentem. Primo, quia alii sensus non sentiunt qualitates sibi inhaerentes ; non enim sentit lingua sapida suum saporem. Secundo, tactus majorem calorem sentit quam sibi inhaerentem ; ergo non sentit inhaerentem, quia hunc solum sentiret. Ante-- cedens patet in manu applicata igni, quae i sentit intensum calorem, et amoto igne statim sentire desinit ; igitur non erat calor inhaerens, quem sentiebat. Tertio, tactus sentit duritiem et mollitiem, quas constat non sibi, sed rei tactae inhaerere. Quod vero haec sit mens Scoti, patet ex adducto exemplo de apostematis dolore, quem sentit tactus, nempe existens in parte vicina partis infeclae, cui inhaeret nociva qualitas.
Objicies: dum objicimur Soli, sentimus calorem, non calefacientis, quia nullus est in Sole ; ergo nobis inhaerentem. Respondetur, nos sentire calorem aeris, et . exhalationem et sanguinis calefacti.Contra, ponamus aliquem immediate Soli applicari sentiet calorem, et non a causis relatis, nec a Sole. Respondetur sentire calorem virtualem, quatenus Sol producit in eo species intentionales caloris ; et impertinens est ad sensationem, quod realem vel materialem calorem producat; posset enim mors sequi ex sola operatione intentionali sensibilis,ut habet Doctor 4. dist. 44. quaest. 3. num. 3. ubi tenet ut probabilius, ignem inferni tantum intentionaliter acturum in corpora damnandorum, dequopostea.
Praeterea, sanguis tunc calefieret, cujus calorem nervi undique per corpus dispersi, statim sentirent.
Objicies secundo, calor in organo potest in alio subjecto ejusdem rationis species intentionales producere ; ergo et in suo organo. Nego consequentiam, quia sicut non potest realiter suum subjectum, bene tamen aliud ejusdem rationis alterare, ita dicendum de actione intentionali ; est enim concomitantia inter has actiones, ut una non possit esse ubi naturaliter nequeat esse altera ; verum non se concomitantur secundum proportionem graduum, imo contingit intensam esse actionem, ubi realis est remissa, ut habet Doctor supra : verbi gratia, quando manus intense frigida applicatur igni, ibi est intensus dolor , et tamen remissus calor, propter excellentiam frigoris, quia contraria a contrariis magis sentiuntur, inquit Aristoteles in Problem. sect. 3. q.8.
Objicies tertio, contra id quod ait Doctor, dolorem apostematis sentiri a tactu ; qui dolor et voluptas sunt appetitus actiones, vel passiones ; et hoc secundum tenet ipse Doctor 4. dist. 44. quaest. 3. vide ipsum quaest. 2. n. 5. Respondetur, de causa doloris non convenitur. Galen. 12.Methodi, cap 7. ait esse notabilem mutationem primarum qualitatum vel divisionum continui. Alii dissolutionem temperamenti. Alii hanc cum divisione continui: tactus autem sentit primas qualitates, et etiam divisionem continui seu motus localis, licet non ut sensibile proprium, sed ut communem phantasia apprehendit ex tali tactu inconveniens, circa quod appetitus habet nolilionem, qua posita, causatur in appetitu dolor, quem Doctor vocat passionem, quia non est liberum eo carere, posito nocivo, vel potius, quia appetitus passive se habet ad eam, est tamen qualitas. Si quaeras quaenam est ejus immediata causa , puto esse nolitionem disconvenientis jam positi in esse, quae eum causat sicut actus habitum, de quo infra ad quaest. 11. num. 8. vide Schol. nostrum 3. dist. 15, n . 8. et 12, et 4. dist. 44. quaest. 2. Eatenus dicit
Scotus tactum sentire dolorem, quatenus sentit ejus causam. Locutio igitur est causalis seu virtualis, non formalis, quando dicit tactum sentire dolorem.
Objicies quarto, contra id quod ait tactum sentire tangibilia immediata sibi, quia sensibile positum super sensum impedit sensationem, 2. de emim. text. 15. 98. 116. Respondetur ad hoc, q. seq. (b)Ad primum,principale medium debet esse denudatum a qualitate tangibili.Non est sensus,quod non sit capax illius qualitatis secundum esse reale,sed tantum secundum esse intentionale,eo modo quo organum visus non possit recipere colorem secundum esse materiale, sed tantum intentionale, ex 2-de Anim. text. 126. de quo Scot. 2. dist. 3. quaest. 8. ad 3. num. 46. Constat enim experientia, aerem, quo mediante sentio calorem ignis, esse calidum. Sensus est ergo , medium qua tale, carere qualitate tangibili , et si habet eam, objectum est censendum, non medium.
Ad quartum, in visu simul mutantur medium, et organum. Ratio, quia translatio speciei visibilis non habet contrarium, nec fit per motum localem , et sic simul tempore in propinquum et remotum diffunditur ; sicut Sol simul partes propinquas, et remotas medii illuminat, at non simul mutatur medium et organum auditus, et olfactus , quia intervenit in his motio localis : causatur enim sonus realis per impetuosam medii motionem. Unde experientia constat sonum prius audiri a propinquioribus, quam a remotioribus. An vero sine reali medii excitatione, mittat species, postea dicetur. Similiter evaporatio, seu substantia fumea deferens odorem, habet secum comitem motum localem. An vero ad sensationes horum sensuum, requiratur necessario medium extrinsecum, dicetur quaestione sequenti.
Circa id quod Doctor ait, num. i. in corpore quaestionis, tactum sentire corpora fluida immediate: item corpora consistentia sicca, non tamen consistentia humecta, non convenit inter Doctores.D.Thom.intexi.113.
Cajetanus et alii tenent ad corpora dura tangenda,requiri medium. Averroes comm.115. quem sequitur Jandunus universaliter ad omnem tactum requirunt medium ; quia vero haec sententia videtur expresse contra experientiam de tactu aquae, et aeris, respondetur quod aer in sua naturali^ dispositione non agit in nos,quia est locus noster naturalis, nec sentitur,et talis est semper nobis immediatus. Idem aiunt de aqua respectu aquatilium : quando ergo aer calefacit, vel infrigidabile non est naturalis, sed aliis corporibus ut exhalationi, aut vapori mixtus , et sic sentitur, non tamen immediate, quia aliqua pars aeris naturalis mediat.
Contra hoc : et primo contra secundum, ponantur pisces in aere, certum est quod aget in eos, nulla aqua media ; quia non est ipsorum locus naturalis. Secundo etiam locus naturalis agit in locatum, ut elementum unum in aliud contentum. Tertio,elementum in sua nat urali dispositione, habet qualitates activas excedentes eas,quae sunt in mixtis ; ergo agit in ea. Quarto, falsum est, quando elementum est extra suam naturalem dispositionem, habere semper corpora alia sibi mixta , quia Sol calefacit aerem et aquam, nullo alio corpore eis mixto.
Contra primum, nempe ad dura tangenda requiri semper medium , quia sequeretur quod gladius abscinderet alicui caput, aere semper medio inter ipsum et collum, et sic aer esset immediatum instrumentum. Secundo, ingentes lapides sustentarentur in aere, quia non tangerent immediate terram. Tertio, ferrum ignitum suppositum carni, illam urit nullo medio aere.
Dicendum ergo cum Doctore, corpora solida sicca se tangere immediate etsi non secundum se tola,- et hoc secundum tantum voluit Aristoteles text. 113. Et ratio est,quia regulariter sunt inaequalia; at vero si corpora solida sint humida, immediate non se tangunt, ut ex Phil. jam citato,tenet Doctor et experientia testatur. Cajetanus dat frivolas solutiones ad rationes allatas. Ad primam, admittit aerem esse medium, tamen gladium ait esse immediatum instrumentum abscissionis. Contra, id quod immediate separat partes continui, occupans locum inter eas, est immediatum scissionis instrumentum. Ad secundam, admittit modicum aerem sustinere ingens suppositum saxum, virtute universalis naturae. Contra, mera chimaera est hoc dicere, cum nec ratio, nec experientia faveat, sed utrumque sit in oppositum.
Dicimus merito, gravia ascendere sursum, et levia deorsum, ne detur vacuum , quia experientia id constat : at hic nulla experientia est. Praeterea, applicetur ignis illi aeri intermedio,et corrumpeturnisi fingas incorruptibilem esscSed objicitur exCa jetano:Si duo corpora secundum superficiem se tangerent immediate, et alterum tolleretur ; aut aer circumstans immediate repleret totum spatium inter illa, et daretur motus in instanti ; aut non repleret, et esset vacuum.Respondetur,naturaliter unum non posse secundum omnes partes simul sejungi ab altero, sed bene successive,quod sufficit: et sic successivo potest unum planum supponi alteri, et illud tangere immediate.