Et est digressu) declarans qualiter omnis vigilia ad somnum, et omnis somnus ad vigiliam terminatur.
Quaeret fortasse aliquis, quae sit causa hujus extensionis et retractionis spiritus, ut sic causentur successive somnus et vigilia ? Sed haec causa plana et in promptu est : quoniam cum spiritus calore nascatur cordis, et sit vehiculum omnium virtutum vitae et operationum, necessario erit calidus in se et cum calore : cujus proprius motus est a centro usque ad circumferentiam: spiritus igitur naturaliter tendit ad extra sicut bonum ad dilatationem sui, ut calor naturalis etiam naturaliter a centro cordis ad omnem circumferentiam corporis expandatur. Non autem sic expanduntur spiritus et calor ut expanduntur tantum quantum est in ipsis forma et principium virtutum et operationum vitae : sicut forma artis est in instrumento artis, et per instrumentum in actu inducta : necessario enim invehunt omnibus organis perfectionem et virtutem et operationem vitae, quae est operatio animae, ut diximus. Et hoc est quod tradunt Philosophi, quod vigilia est expansio caloris et spiritus ad exteriora corporis. Cum ergo sint subtiles spiritus et calidi, necessario aperiunt poros corporis : et cum sint substantiae liquidae fumales, evaporant et evanescunt: cujus signum est, quia calor coarctans spiritus, et motus dissolvens poros, et sudor, et hujusmodi omnia debilitatem inducunt propter evaporationem spirituum et caloris naturalis.
Similiter et usu sensuum contingit debilitari spiritum qui est vitae vehiculum, et contingeret spiritum in toto deficere et animal mori, nisi esset aliquid reparans eum, et restituens quod est deperditum ex ipso : debilitato enim spiritu et attenuato, contingit infrigidari organa quae calore spirituum erant aperta. Infrigidatis autem organis, contingit poros exteriores claudi corporis, et per frigiditatem repelli calorem et spiritum ad Interiora, sicut omne contrarium repellitur a suo contrario. Hoc autem facto, contingit necessario languere organum, et destitui sua virtute et operatione, quamvis sit animatum et perfectum in esse : sic Igitur necessario revocatur aliquando ad interiora spiritus et calor : et tunc exteriora corporis ligantur a somno : et hoc est quod diximus, quod omnis vigilia necessario terminatur ad somnum qui est ligamentum sensuum. Haec igitur est causa generalis omnis somni. Recurrentibus igitur calore et spiritu tali necessitate ad interiora, ad fontem et ad principium spiritus recurrunt : unumquodque enim naturalium ad suum recurrit principium secundum naturam. Tunc autem necessario contingit condensari calorem et spiritum ex multa reduplicatione eorum in seipsos. Si ergo ibi inveniant ma-
teriam ex qua multiplicentur, illam fortiter calefaciunt, et calefacta ea ex ipsa multiplicabuntur iterum : et quia calefaciunt, ideo digestionem coadjuvant : et hoc est quod dicitur, quod somnus est ligamentum animalium virtutum exteriorum cum intensione naturalium, Nutribilis enim particula, sicut diximus supra, magis perficit opus suum in somno quam in vigilia : cujus causa est quae nunc (licia est : et cum omnis virtus confortetur quando multiplicatur ejus materia et subjectum proprium, necessario iterum multiplicabitur spiritus, et resumet esse deperditum ex sicco cibo per virtutem cordis et caloris similiter. Confortatis autem eis, sic iterum per naturae necessitatem efflant ad exteriora vellentes In organa virtutes vitae et operationes : eo quod tunc possunt super frigus quod recluerat poros et clauserat sensus : et tunc necessario lassantur organa sensuum in vigiliam et operationem : et hoc est quod diximus, omnem somnum esse excitabilem de necessitate.
Ex dictis autem habentur duo corollaria, quorum unum est, quod si spiritus ad interiora recurrentes, non inveniunt materiam ex qua reparetur deperditum ipsorum, quod tunc calor interior excitatus et multiplicatus consumit humidum ex quo debuit reparari spiritus : et homo tunc excitatur et debilitatur : et ideo dixit Aristoteles in Regimine dominorum ad Alexandrum, quod somnus jejuni exsiccat eum et debilitat, et forte facit pessimas infirmitates : quia calor attrahit malas materias ex corpore ad stomachum et spiritualia, et Intendit eas ibi.
Aliud autem est, quod si calor et spiritus recurrentes ad interiora, inveniunt ibi siccum cibi grossi et terrestris, qui potius fumat quam evaporet in spiritum, et tunc ex illo generantur fumi grossi ex spiritibus subtilibus, qui venientes ad organa sensuum pungentes generant ea : et ideo homo qui surgit a somno indigestus et fumo grosso plenus, sentit gravitatem in membris exterioribus.
Patet igitur ex dictis intellectus praecedentium, et qualiter somnus sit vinculum et immobilitas et impotentia quaedam sensuum exteriorum, vigilia autem habet omnia his contraria.