Et est digressu) declarans diversas diffinitiones somni.
Dixit autem Alchamadi Philosophus, et videtur Averroes praebere assensum, quod somnus est vigor et confortatio sensus spiritualis, et debilitas est vinculum sensus corporalis : vigilia autem e converso vigor et confortatio sensus corporalis, et debilitas sensus spiritualis. Quod dictum verissimum est, quoniam sensus est in spiritualibus et non in corporalibus operans : spirituales autem sunt formae acceptae a rebus in anima interius existentes : avertens autem spiritum et sensum ab exterioribus, sicut diximus, necessario convertit ea ad interiora, et confortat eumdem circa illa. Facit etiam hoc somnus : per contrarium autem vigilia quae extrahit sensum et spiritum ad exteriora, avertit ab interiorum perceptione : et ideo circa talia debilitat sensum et spiritum vigilia : sensus autem corporales dicuntur sensus formales, qui fiunt ex praesentia corporum, et circa hoc ex- trahendo spiritum et sensibilem virtutem confortat vigilia, et debilitat somnus, ut diximus. Dixit etiam idem Philosophus, quod sensus spiritualis dignior est quam corporalis, quando est verus : quando autem est falsus, est sensus corporalis dignior quam spiritualis : quod iterum est verissimum et subtiliter dictum : quoniam sensus spiritualis est perceptio sensibilium spiritualium : et haec vera sunt quando in anima monstrantur sicut in re eveniunt : et hoc est verissimum genus divinationis, quod potest esse in somnis, sicut in secundo hujus scientiae libro declarabimus : et ille sensus ideo vocatur, quia formae sensibiles tangunt instrumentum sensus in somnis : dignior autem est, quia ex propriis principiis animae perpetuis fluit. Quando autem falsus est, tunc est motus phantasticus confusus ex inordinatione phantasmatum, cujus inordinationis multae sunt causae quae Inferius ostendentur.
Per praedicta etiam patet intellectus multarum descriptionum, quae a multis assignatae sunt, et a nobis hic inductae sunt. Quod autem quies dicitur somnus, non est proprie, sed metaphorice dictum: sicut enim patet ex declaratis in Physicis, quod vigilia non est motus physicus, neque usus sensus, sed est simile cuidam motui : et ideo etiam privatio vigiliae non est proprie quies, sed secundum metaphoram et similitudinem sic vocatur.
Alfarabius autem diffiniens somnum dicit, quod est introitus sensus ad interiora, et immobilitas sensus omnimoda. Vigilia autem est exitus sensus ad exteriora : et iste Philosophus vult, quod tam somnus quam vigilia sint motus, et neutrum quies et immobilitas : quod. contrarium his quae dicta sunt, esse videtur.
Sed ad hujus solutionem hoc oportet supponere quod inferius ostendemus,
quod scilicet somnus sit in animali secundum primum sensum, quod est sensus communis, et hoc est, quod comparat sensata particularia et propria, sicut prius diximus in libro de ''Anima . Cum autem spiritus sit formarum sensibilium vehiculum, et recurrit spiritus ad interiora, virtus vecta ad interius adhuc comparat ea sicut primum : et tunc magis quando ab exterioribus abstrahitur et abducitur : et quoad hoc solum dicitur, quod somnus est recursus sensus communis ad interiora : quia virtus spiritus sequens ipsum recurrit ad primum ejus principium, quod est quasi cor. Nec est intelligendum hoc de potentia animae, quae vocatur sensus communis : haec enim sita est in organo suo sicut visiva virtus in oculo, sed intelligitur de virtute quae influit super instrumentum, et de forma quae formaliter sensus communis vocatur : illa enim adhuc interius retracta sensus communis objectum est, et discernit eam sensus communis. Sicut enim virtus sensus communis extenditur ad organum propriorum sensuum per hoc quod est quasi centrum unde derivantur omnes, ita cum retrahuntur spiritus sensibilium organorum, et in ipsis formae sensibiles adhuc respiciuntur ab ipso intrinsecus, et relationem habent ad eum sicut sibi deservientes : non enim minus refertur ad unum quod interius dirigatur quam exterius, sed in hoc est differentia, quod ad interius recurrentes spiritus sequitur virtus sensus communis, ad ex- terius autem egredientes informat et transmittit organis sensuum particularium. Si autem in aliquo somno non sit talis sensibilitas formarum, non. facit hoc minus generalem esse diffinitionem Philosophi : hoc enim contingit per accidens ex profunditate somni et turbatione spirituum et confusione, sicut inferius ostendemus : per se autem spiritus recurrens ostendit formas quas habet sicut regrediens repraesentat easdem. Et hujus simile est speculum, quod convertitur inter duos situs : in utroque enim repraesentat formam quam habet in se resultantem.
Est igitur somnus sensus communis ingressus hoc modo, cum tamen sit simpliciter ligamentum sensuum organorum. Signum autem hoc quod dictum est, dicit esse, quod et in vigilia saepe interius determinatur sensus communis et ingreditur, quando videlicet homo circa interiora occupatus, considerat apud se aliquid quod resultat in spiritu sensibili : tunc enim non advertit ea quae sunt coram oculis ejus, eo quod forma sensus communis tunc detinetur ne derivetur in organum sensus proprii : sicut enim in libro de Anima dictum est, sensus communis se habet ut forma, et sensus proprius ut materia in judicio sensibilium : et ideo imperfectum est judicium sensibilium quando sensus communis retrahitur ab eis, sicut materialia imperfecta sunt sine formalibus, etc.