QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
(a)Respondeo, quod in uno sensu, scilicet visu, etc. Sententia Doctoris solum visum requirere , necessario medium extrinsecum, reliquos sensus non. Alii tres sensus indi- sig. ere medio volunt, sed communior id de omnibus asserit. Et probatur ex Aristotele 2. de Anima, text. 75. 98.116. Ita D. Thomas, Cajetanus in ultimum locum, Conimbr ic. cap. 11. quaest. 3. art. 2. tactum tamen, et gustum excipiunt. Sed Suarez lib. 3. de Anima, cap. 27. sequitur Scotum, et adducta hic, et quaest, praeced, a Doctore, et quae in annotationibus dicta sunt, id convincere videntur. Et certe si ponamus manum in medio ignis, chimaericum est dicere, quod cutis ejus mediante aere, sentit calorem, et oporteret dicere quod aer ille non posset ab igne corrumpi. Item, in olfactu vaporatio odorifera subit ad cerebrum , et sic ad organum, ex Aristotele 16. Problem. quaest. 5. sonus etiam vehemens propinquus penetrat usque ad auditum. De gustu, res est clarior, quia ad saporem percipiendum requiritur humiditas ex Aristotele 2. de Anima, text. 104. ut gustabile humectum in poros linguae transfundat vaporem sapidum, et hac ratione infirmi, arente lingua, saporem non percipiunt.
Ad Aristotelem bene respondet Doctor, ipsum intelligendum esse, quod sensibile positum super sensum, quatenus eum immutat realiter, non facit sensum, potest tamen facere prout immutat intentionali ter, ut ex dictis patet. Suarez ait proloquium illud, quod tribuitur Aristoteli, verum esse, si intelligatur sensibile inhaerens non posse sentiri, quod patet in auditu, olfactu et gustu , quorum sensibilia inepta sunt inhaerere organo, quia sonus inest tantum aeri : sapor, et odor, quia non sunt qualitates activae, non disponunt subjectum, sed supponunt sibi proportionatum, cujusmodi non est organum horum sensuum. De tactu autem, patet quod non sentit tangibilia sibi inhaerentia. Quae doctrina placet, et est conformis Scoto, praeter id quod ait, organum gustus non esse subjectum saporis , nam inter omnes partes animalis videtur nulla esse melioris saporis, quam lingua. Ratio ergo est, quod qualitas sensibilis inhaerens, sicut non agit realiter, ita nec intentionaliter in subjectum , ut fuse probavi quaestione praecedenti.
-Ratio Doctoris de visu optima est ; quia non potest videre nisi objectum illuminatum, neque illuminari potest nisi per medium. Objectum visus est color secundum esse materiale seu naturale, cujus subjectum est superficies corporis terminati seu opaci : at secundum esse intentionale, receptivum est corpus perspicuum, seu non terminatum secundum se totum, ut habet Doctor 2. distinct. 3. quaest. 8.ad 3. num. 16. Si autem color cum suo subjecto terminato supponeretur ipsi visui, obumbraret illum, vel clauderet palpebras, et sic impediret illuminationem, et consequenter sensationem.
Objicitur, quia, teste experientia, et docet Aristoteles de Sensu, et sensib. cap. 2. in tenebris fulgor quidam apparet in oculo. Item, cum digito comprimitur oculus, humor quidam concretus cernitur. Respondetur ad primum, fulgorem illum cum oculus in tenebris atteritur, diffundi ad ipsum organum, et non videri secundum illam partem quae in organo est. Ad secundum, per idem patet: si enim aliquis humor cernitur, distat ab ipso organo, et illuminatur medium distantiae, ut videatur.
Responsiones ad rationes pro resolutione hujus quaestionis rejectae sunt evidenter quaest, praec, annotat. 3. Ex dictis patet primo, ad tactum necessario nullum requiri medium ; quando autem intercedit, debet esse capax primarum qualitatum, ut istae sentiantur. Quoad alias qualitates, ut durities, asperitas, hoc non sufficit, sed requiritur esse molle, qualis est cutis, tela. De gustu, forte non tantum non est necessarium medium, sed impedit sensationem , quia sapor, experientia teste, non videtur diffundere species citra materialem contactum. Idem judicium est de auditu, et olfactu. Itaque solus visus necessario requirit medium extrinsecum : solus tactus per accidens requirit, reliqui omnino respuunt.
(b) Immutatio naturalis in o rgano,no n facit sensum, imo magis impedit. Constat experientia, quando tactus habet calorem magnum sibi inhaerentem, quod imperfecte sentit calorem : e contra quando intensum habet frigus ( ut videre est in manu congelata igni applicata) perfecte sentit calorem,
a quo tamen parum immutatur naturaliter, propter frigus intensum resistens. Causa forte est, quia quando impeditur agere naturaliter per contrarium praesens, agit intensius tunc intentionaliter, diffundendo species: et hinc est quod manus illa, eo casu, magis dolet, licet minus immutetur naturaliter, quia dolor sicut et voluptas sequitur actionem intentionalem, non realem, de quo Doctor 4. d. 44. q. 3. ubi habet ut probabilius, corpora damnatorum tantum passura actionem ignis intentionalem. Vide eum 8. dist. 15. num. 8. Sed quare tunc manus dolet, cum dolor sequatur apprehensionem diseonvenientis sensibilis ut habet Doctor 3. dist. 15. num. 8. et seq. et hic sensibile conveniens est ? Respondetur, calorem tunc convenientem esse, modum tamen violenter ipsum causandi, resistente forti contrario, inconvenientem esse ; sic expulsio puris ex apostemate conveniens est, tamen violenta expulsio inconveniens est, et sic apprehenditur causatque dolorem.