In hoc concluditur vera causa somni et diffinitio, et solvuntur dubitabilia quae sunt circa eam.
Ex omnibus autem quae dicta sunt, patet perfecta somni et vigiliae secundum causam diffinitio, quod scilicet somnus est conventus quidam caloris intrinsecus, et naturaliter reciprocatio ejusdem propter praedictam a nobis causam respirationis et revocationis spirituum et caloris ab exterioribus ad interius recursus. Ideo enim multus est motus humiditatis dormientis : quia calor reciprocatus multum potest in movendo : et cum deficit, incipit vinci a frigido : infrigidatur enim humidum, et descendit primo ad superiora faciei, et tunc concidunt palpebrae : et in somno infrigidantur quidem plus superiora quam inferiora, et infrigidantur exteriora corporis, interiora vero et inferiora sunt calida ut ea quae sunt circa pedes et intrinsecus : ad inferiora descendit grossus humor sanguinis calefacti et non infrigidati per cerebrum : unde et pedes frequentius movent dormientes. Quod autem immobilitantur crura in somno, hoc fit ideo, quia nervi motus qui a capite veniunt in suis principiis, immobilitantur ab humore facto. Interiora vero ideo calefiunt, quia sunt juxta fontem caloris et spiritus. Et haec quidem verissima sunt, quamquam alibuis possit dubitare circa dictam causam somni, quaerens quare post cibum calidum frequenter fortissimus fit somnus ? Videmus enim somniferum esse vinum, et alia quaedam calida. Irrationabile autem videtur, quod facientia somnum sint calida, cum somnus secundum sui causam et effectum frigidus sit, et infrigidans superiora et exteriora, ut diximus.
Quaeramus ergo, quibus de causis possit ista accidere frigiditas quae est somni ? Et primo quaeramus, utrum hoc accidens sit, quod quemadmodum venter qui quidem vacuus calidus est propter calorem cordis et hepatis, cum nihil objicitur, infrigidatur ex repletione propter motum actu frigidi cibi, licet potentia sit calidus, et propter humorem cibi in quo diffunditur calor et amittit acumen, et ideo non ita sentitur sicut prius : ita et cerebrum vacuum sublata evaporatione quae fit ad ipsum, fit frigidum, sicut venter propter ingressum evaporationis humidae : quae quia extranea est, non convenit calori : et quia humida, tollit caloris acumen. Et hoc licet dici possit, tamen ex hoc non causatur sufficiens frigus : quia calor in humido, licet amittat acumen, ut dicit Galenus, tamen non amittit quantitatem : et ideo haec non est sufficiens.
Quaeramus ergo aliam solutionem dictae objectionis, quaerendo utrum conveniat hoc sicut tremor accidit corporibus, et horripilatio, quando perfunduntur aqua calida ? eo quod aqua calida aperit poros, per quos apertos exspirant spiritus naturalis et calor : et tunc frigus irrepit, et contrahit pellem, et contrahendo pellem erigit pilos : ita calida evaporatione ascendente et poros aperiente, egredientibus calore naturali et spiritu, congesta, hoc est, compressa et comprimens frigiditas refrigerat : et hoc calidum quod inest, facit pigrescere et secedere a partibus exterioribus ad interiora : et ita exteriora et superiora ad quae fit hujusmodi evaporatio, infrigidantur. Sed et hoc licet verisimilitudinem habeat, non tamen est sufficiens solutio :
frigus enim tale non sufficienter inducit somnum, sed et tremorem tantum : et in his in quibus spissa pellis est et viscosi humores, non inducet somnum umquam : quia per talem aquam calidam vel per aliquid simile illi, non inducitur frigus in. eis.
Amplius ex quo dicta solutio non sufficit, quaeramus utrum sit talis causa frigiditatis somni, sicut infrigidatur locus, quando multum nutrimentum incidit in eum, quod sui contrarietate alterat contrarium : omnia enim agentia physice patiuntur : et ideo cum digestio sit completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus, remittitur et refrigeratur calor ex contrajaccentibus passionibus nutrimenti, quando agit in ipsum et sublevat ad superius corporis : et tunc remanent infrigidata superiora : sicut ignis qui supponitur lignis viridibus, primum exstinguitur et refrigeratur quousque paulatim vincendo digerat humorem et consumat : fit enim somnus, sicut in Physicis dictum est, quando corpulentum et grossum humidum sursum fertur, et turbulentum per venas ad caput ascendit. Cum autem hic amplius calor non possit elevare, sed incipiat in capite sua multitudine excedere calorem et alterare in frigiditate ex contrarietate quam habet ad ipsum, tunc id quod elevatum est, iterum repellitur et fluit deorsum. Signum autem ejus quod sic fit somnus, et ex tali causa frigidus, est quod cadunt homines quando dormiunt, tamquam remissus sit calor qui elevabat corpora eorum, et erexit : hoc enim proprium habet homo inter animalia, quod est recti corporis et erecti : et ideo calore subtracto solum inter animalia sic alteratur in somno, quod cadit, caeteris animalibus stando dormientibus : et post quam sic cecidit, caput levare non potest : facit enim somnus phantasiam quae somno aliquid praenuntians vocatur. Somnium fit in imaginationem eorum impressio naturam veri somnii habens, sed fiunt in eis, ut dicit Adamidin, corti-
ces formarum sensibilium. Dicere autem, sicut praedictum est, adhuc non sufficit : quia licet cibi non cocti sint contrajacentes passiones, non tamen in omnibus qualitatibus illa est contrajacentia : et ideo posito quod cibus calidus sit, tunc postquam ille calefactus erit in loco digestionis, non induceret somnum : cujus contrarium videmus in omnibus : somniferum enim est omne quod tale est frequenter, etiam quando calida fiunt plus quam ipse calor naturalis et digestivus.
Dicamus igitur, quod hae inductae solutiones non sunt convenientes ut fiat frigiditas in somno superiorum et exteriorum : sed proprie et connaturaliter locus qui est circa cerebrum, frigidissimus omnium locorum corporis est, sicut in aliis libris de natura animalium determinandum est in animalibus habentibus cerebrum et caput. In his autem quae non habent cerebrum et caput, est aliquid loco capitis et cerebri, quod facit dictam infrigidationem. Dicamus igitur, quod quemadmodum humidum in mundo quod evaporat sub solis calore, cum venerit ad medium aeris interstitium, qui est locus frigidus, infrigidatur propter loci illius frigiditatem et inspissatur, et congestum deorsum fertur in pluvia, et sic fit rursus aqua : sic fit in elevatione humidi calidi, quod est ex colamento cibi elevati ad cerebrum, ex frigiditate loci cerebri infrigidatur et inspissatur, et sic superflua evaporatio in aquosum phlegma redigitur, et descendit, ut saepe diximus, infrigidatum.
Haec enim est causa quod oatarrhi et hae infirmitates phlegma multum habentes, ex capite videntur fieri : phlegma autem est humiditas non nutriens, sed. exterius fluens per nares. Illa autem humiditas quae est nutritiva exteriorum membrorum et non aegrotativa, quae facit catarrhum vel apoplexiam vel paralysim, nihilominus fertur deorsum congesta aliquantulum, et ex ea refrigeratur quod calidum est in exterioribus et superioribus membris : est enim ex loco a quo de- scendit : et ideo propellit calorem naturalem et spiritum a membris : et haec est secunda causa frigiditatis, et est haec vera et propria causa. Dispositiones autem coadjuvantes ex parte corporis, quod diu durat hujusmodi infrigidatio, sunt tenuitas sive exilitas et angustia venarum illarum quae sunt circa cerebrum : hae enim non facile suscipiunt evaporationem : et cum humor conversus multo grossior sit, difficulter et per longum spatium vix distillat humor infrigidatus : et ideo diu durat somnus. Haec igitur vera et propria causa est infrigidationis in somno.