Quando et qua causa expergiscuntur
animalia ? Expergiscuntur autem animalia, cum digestio completa fuerit et obtinuerit secundum perfectam virtutem et vigorem caliditas multa quae fuerat impacta ad anteriora in angustum intrinsecus : haec enim, ut diximus, impacta et impulsa est ab eo frigore quod circumstabat in exterioribus membris : intus enim caliditas multa efficitur et spiritus : et tunc obtinent exteriora : et tunc expergefaciunt ad. vigiliam. Hoc autem est cum distincti fuerint ad invicem corpulentior sanguis in partem unam deorsum atque purissimus in partem aliam sursum : est enim purissimus et tenuissimus sanguis, qui est in capite : quia aliter non nutriret sensuum organa : nutriens enim ea debet esse aptum sigillationi formarum : et hoc est tenue in substantia et purum in qualitate : turbulentissimus autem est, qui nutrit inferiora : eo quod dura sunt et fortia, sicut portantia totam molem corporis : talia autem nutriuntur sanguine grosso et turbido terrestri, sicut in aliis jam saepius dictam est, et adhuc dicetur in scientia de Animalibus. Omnis sanguinis principium primum est cor : cor autem, sicut anatomia probat, tres habet thalamos sive concavitates, dextrum scilicet, sinistrum, et medium : et medius autem est communis utriusque extremi thalami qui est in corde : de quorum extremorum thalamorum hinc et inde undique inchoat ex utraque vena, quarum una vocatur magna, et reliqua adorti, quae diffunduntur ex corde : et una ascendit, et altera descendit : in media autem cellula fit discretio sanguinis nutrientis inferiora et nutrientis superiora,
Haec autem dubitationes multas habent et contradictiones a Galeno et suis sequacibus : sed diffinire subtiliter de his est aliorum sermonum, quos in libro Animalium, Deo favente, complebimus : eo quod multa et prolixa de hac materia sunt dicenda.
Propter hoc autem quod maxime generatur sanguis, post nutrimenti obla- tionem, sive post cibum, et adhuc non est distinctus purus ab impuro, ideo tunc fit indiscretus et incertus somnus, sed potius confusus et interruptus, sicut diximus superius, quousque separatio fiat sanguinis, ita quod purissimum ejus sursum mittatur, turbulentum autem deorsum : et quando hoc acciderit et vicerit caliditas excurrens, tunc absoluta a gravitate nutrimenti a vinculo somni expergefiunt animalia.
Sic igitur diximus, quae fit causa dormiendi. Est enim causa ejus redhibitio humidi infrigidati, quae est ejus evaporationis quae a cibo sursum fertur ad caput per ingenitum et naturalem calorem, de frigido facta et conversa ad primum organum sentiendi sensus communis.
Diximus iterum quid est somnus : quoniam est interceptus usus in sentiendo facta in primo organo sentiendi : et hanc interceptionem diximus factam esse ex necessitate suppositionis : eo quod non contingit animal esse et salvari non existentibus convenientibus quae ipsum perficiunt. Est enim propter salutem somnus necessario : quies enim est somnus : quies autem salvat animal, ut diximus.
Sic igitur de somno et causa somni et accidentibus ejus sufficienter dictum est sic.
DE SOMNO ET VIGILIA