QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO I
Sensus plura simul cognoscere potest
(a) Dicendum, quod aliquando unica, etc. De hoc agit D. Thomas 1, part. quaest. 85. art. 4. tractans de intellectu nostro, et quaest. 58. art. 2. tractans de intellectu Angelico ; resolvit potentiam plura per modum plurium non posse simul cognoscere, sed bene per modum unius, et hoc per unam tantum speciem. Notandum pro hoc, notitiam dupliciter contingere esse perfectam. Primo ex parte potentiae, ut quando adaequatur ipsi. Secundo ex parte objecti, ut quando per ipsam cognoscitur quantum cognoscibile est. Certum est potentiam non posse cognoscere plura, si cognitio unius sit ei adaequata, quia nulla potentia potest excedere notitiam sibi adaequatam. Sed de cognitione non adaequata potentiae, conclusio Doctoris, nempe simul cognosci plura et contraria per eam, experientia patet, quia simul videmus album et nigrum, et audimus sonum gravem et acutum, et intelligimus simul plura, constituendo inter illa differentiam, vel comparando ea inter se. Quod vero per modum plurium cognosci possunt, patet, quia quandoque unum cognitorum non confertur ad alia, ut quando video, vel intelligo duos homines, album et nigrum, nulla facta inter ea collatione. Sed tunc oportet haec cognosci, per plures actus, quia unitas actus dependet ab unitate objecti, cui commensuratur, ut fuse probat Doctor 2. d. 3. quaest. l0.contraD. Thomam tenentem Angelum unica specie posse cognoscere plures quidditates in esse proprio.
Verum difficile est quomodo plura, vel contraria, unica sensatione cognosci possunt ; et rationes adductae in contrarium a Doctore, satis urgent ; quod intellectus plura per modum unius eadem intellectione noscat, difficile non est, quia attingendo connexionem extremorum,et ferendo judicium, necessario intelligit eodem actu ipsa extrema ; repugnat enim videre conformitatem, vel difformitatem praedicati cum subjecto, non visis terminis ; at sic visus non judicat componendo, vel dividendo, quia conferre unum alteri, et de complexione judicium ferre, ad perfectam potentiam cognitivam spectat. Non videtur ergo quod plura permodum unius, vel per unum actum cognoscere possit, quia sic judicaret.
Pro hoc, nota quod post receptionem speciei intentionalis, sequitur actus vitalis, qui dicitur apprehensio, quia per eam trahitur quodam modo objectum in potentiam : si aliud objectum apprehendatur, sequi potest alius actus vitalis, quo comparatur unum ad aliud ; et is dicitur compositio, quia illos duos conceptus inter se componit, assertive vel negative. De quo Aristoteles 3. de Anima, text. 22. ubi ait intellectum plures conceptus componere, et unum facere ; ista est secunda intellectus operatio. Quando autem comparat inter se ipsas compositiones, considerans unam ex alia inferri posse, est tertia ejus operatio, nempe discursus.
Nota secundo, ex Doctore 4. d. 47. quaest. 1. judicium varie sumi. Primo, lale pro quacumque notitia, maxime quando aliquid quomodocumque in ordine ad aliud, cognoscitur , et sic dixit Aristoteles 2. de Anima, text. 145. sensum communem judicare de sensibilibus aliorum sensuum. Alio modo stricte, pro vero complexo per aliud, id est, per terminos, vel principia, hoc est, quando collato uno cum alio, potentia judicat ita esse, vel non esse. Istae acceptiones habentur apud Augustinum 21. Civit. 27. et lib. 8. cap. 7. Vide alias judicii acceptiones in Scoto citato. In prima acceptione, non differt ab apprehensione, et reperitur in sensu, et brutis. Pro quo :
Nota tertio ex Scoto 2. d. 6. quaest. 1. ad 2. quod apprehensio etiam aliquando comparativa est, contingit enim apprehendi possibile quod vere est impossibile, et hoc sine errore, quia hic in judicio tantum reperitur, non in apprehensione : et sic intelligitur illud 2. Physic, abstrahentium non est mendacium. Hoc modo, ibi bene probat Doctor contra D. Thomam Angelum sine errore appetiisse aequalitatem Dei, et voluntatem esse impossibilium, ut vult Philos. 3. Ethic. text. 36. et lib. i. MagnorumMoral. cap. 16. ubi ait,quod appetimus immortales esse. Ista compara tiva apprehensio communis est sensui cum intellectui constat enim, quod interno sensu aliqui fingunt se esse Papas vel Caesares, quodque in eo delectantur, et simulacra huic fictioni conformia, atque corporea efformant, et sine judicio stricte sumpto.
Neque dubium mihi est hac Sedis vacantia per mortem felicis recordationis Gregorii XV. multos istud in se experiri : ut ergo aliqua plura intelligantur cum comparatione ad invicem, non requiritur judicium stricte sumptum, sed sufficit apprehensio plurium sub quocumque ordine, sic unico actu apprehendit visus album et nigrum, ut contraria, vel differentia, non judicando ita esse, nisi sumendo judicium late, quomodo Aristoteles 2. Topic. cap. 2. dixit judicare esse genus ad sentire et intelligere.
D. Thomas 1. p.quaest.74. art. 4. videtur tribuere humanae cogitativae compositionem et divisionem, et consequenter discursum, quem sic intelligit Cajetanus et Scotus 2.Poster. cap.ult. aliique Thomistae ; quod si verum esset, facilius intelligi posset, quomodo sensus etiam externi,- aliquam facere possint collationem objectorum ; verum tamen esse non existimo, de quo videri potest Suarez 3. de Anima, cap. 7. At objicies, Si visus una sensatione videt album et nigrum, ergo species utriusque concurrit ad illum actum ; quod videtur impossibile , quia sunt contrariae. Fateor hoc esse difficile. Respondetur tamen, illas species non esse contrarias, quia sunt in eodem subjecto : et sicut non repugnant in eodem esse subjecto, ita neque ad eumdem actum concurrere ; et sicut in actu primo non repugnant, ita nec in actu secundo vitali: unde verisimilius est damnatos a contrariis simul passuros, juxta id Job. 24. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, idque intentionaliter tantum, non naturaliter, ut vult Scotus tanquam probabilius, 4. d. 44. q. 3.
conclusio II
Explicatur quomodo visus simul videat album et nigrum.
(b) Ad primum principale, etc. Haec solutio satis difficilis est, quatenus ait visum cognoscere album et nigrum, ut conveniunt in una ratione objectiva contrarietatis, vel differentiae. Primo, quia sensus non cognoscit universale, nec ens rationis, ut probat Scotus 4. d. 43.q. 2. n .ll. et Aristoteles 1.Phys, text.49. et2. de Anima,texi. 60. dicit, quod intellectus est universalium, sensus singularium. Secundo, differentia et contrarietas sunt relationes ; sensus autem visus relationes non attingit, quia non sunt coloratae.
Respondetur, Scotus tantum vult visum videndo album simul cum nigro, ipso actu exercito videre non esse nigrum, sicut cum album tantunr videt, formando ejus idolum, exercite judicat esse album. Itaque non habet judicium distinctum ab ipsa albi visione, vel reflexivum quo videat differentiam, vel contrarietatem horum; hoc enim proprium est intellectui. Sic visus percipit distantiam et magnitudinem, ut ostensum est supra quaest. 6. annot. 3. et quodammodo cognoscit tenebras 2. de Anima, text. 103. ubi dicitur quod discernimus tenebras et lumen.
Ad primum, verum est sensum non cognoscere universale, sed naturam a parte rei neutram, ut habet Scotus 2.d. 3. quaest. 1. alioquin posset discernere inter radios Solis, quod falsum esse experientia patet ;si enim sensibilia communia non differrent, de quibus supra quaest. 6. non distingueret visus hoc coloratum ab alio ejusdem rationis : sed ad intentionem argumenti jam explicui, quomodo Scotus non loquatur de universali.
Ad secundum, sensum non cognoscere relationem nisi materialiter, quomodo supra quaest, 6. explicui, motum, quietem, numerum ab eo videri, non per collationem, verbi gratia, partium motus inter se, sed quia nunc propior, vel distantior quam antea res apparet. Unde, sicut ibi dictum est, sensibilia communia sentiri sine propria specie, per modificationem speciei sensibilis proprii , sic dicendum est de albo, ut contrario nigro, et sicut unica sensatione videt visus album cum sua magnitudine, figura, numero, motu, vel quiete, de quo supra quaest. 6. sic mirum videri non debet, si unica sensatione videat album et nigrum. Vide Scotum q. seq. ad ult, ubi habet sensum communem cognoscere aliqua differre, non tamen ipsam differentiam.