QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum necesse sit ponere sensum communem propter illos duos actus positos 2. de Anima, scilicet propter cognitionem sensationis propriorum sensuum, et propter distinctionem sensibilium propriorum,
Aristol. de somno et vigil. cap. i. et 3.de Anima, cap. 2. Galeu. hb. i. de usu partium, cap. O,
et de lib. symptomatum cautis, c. 6. Averr. lib . 2. de par lib.animal, c.7. et lib. 2. Collect. c. 11. D.Greg. Nyss. lib. 2. de viribus animae, c. 1. D. Thom. 3. de Anima, ltet. 3. et 1. p. q. 78. art. 4. ad secundum. Fernelius lib. 5. Physiolog. c. 11 . Conimbr. 3. de Anima. c. 3. q. 2. Arersa q. 55. de Anima. Complutenses disp, 15. de Anima. q. 1.
Quod non, propter primum actum probatur: quia sensus particularis sufficit ad cognoscendum actum proprium ; ergo ad hoc non requiritur sensus communis. Consequentia patet. Probatio antecedentis, cum actus proprius sit medius inter sensum et objectum, oportet quod sit propinquior sensui quam objectum : cum ergo sensus proprius percipiat objectum proprium ; quod tamen est remotius, sequitur quod multo magis actum proprium.
Praeterea, operatio sensus proprii non est sensibile per se ; ergo a nullo sensu potest sentiri nec proprio,neccommuni. Consequentia patet. Probatio antecedentis ; sensibilia per se sunt qualitates primae, vel secundae, vel aliquae qualitates: sed actus sensus proprii neutrum eorum est; ergo, etc.
Praeterea, si ponatur sensus communis ad sentiendum nos videre, cum videre non sit nisi respectu coloris, oportebit ipsum sentire colorem ; sed hoc est inconveniens, ut videtur, quia tunc ejusdem objecti essent duae potentiae cognitivae, scilicet visus et sensus communis,
Praeterea, sensus communis aut sentit actum proprium, aut requiritur alius sensus illum actum cognoscens. Si sentit actum proprium ; ergo eadem ratione et sensus proprius, quia uterque est potentia organi. Si autem sensus alius requiratur ad sentiendum actum sensus communis, quaero de illo, utrum sentiat actura proprium, et tunc erit processus in infinitum in sensibus , vel est standum in aliquo sentiente actum proprium.
Praeterea, quod non requiratur ad cognoscendum differentiam sensibilium propriorum ; probatio, potentia cognoscens differentiam aliquorum comparat ea, quia differentia est quaedam comparatio ; sed solus intellectus, vel saltem cogitativa, sunt potentiae comparativae et collativae, non autem sensus communis.
Praeterea, habitudo differentiae est quaedam relatio : relatio autem non est sensibile per se ; ergo a nullo sensu potest differentia sentiri.
In oppositum omnium praedictorum est Philosophus 2. de Anima, textu 145. et libro 3. text. 31.
RESOLUTIO
Philosophus ponit sensum communem ad cognoscendum actus propriorum sensuum, ad discernendum inter propria sensibilia.
(a) Respondeo secundum Philosophum, habentur duae viae ad investigandum necessitatem sensus communis, scilicet per duas operationes praedictas, et possunt ad hoc sic formari rationes. Prima sic : cum potentia sit proprium principium operationum animae, oportet omnes operationes animae ad aliquam potentiam reduci : cognoscere differentiam albi et dulcis, est operatio animae, hoc autem non reducitur ad potentiam intellectivam, quae tantum habet cognoscere de rebus intelligibilibus et eorum differentiis, ut intelligibilia sunt ; differentia autem albi et dulcis cognoscitur ab anima, non tantum ut differunt per suas quidditates, quae pertinent ad intellectum, sed etiam ut sensibilia sunt. Quod patet, quia brutum, in quo non est intellectus, cognoscit eorum differentiam, ut unum sensibile alteri praeeligat, vel praeacceptet; ergo hanc differentiam cognoscere pertinet ad potentiam ; sed hoc non pertinet ad sensum particularem, quia ad hoc quod aliqua potentia sensitiva cognoscat differentiam aliquorum, oportet eam prius ordine naturae utrumque absolute cognoscere ; sed nullus sensus particularis cognoscit sensibile alterius sensus, sed tantum proprium : non autem per se potest cognoscere duo sensibilia propria ; ergo nec potest inter illa cognoscere differentiam ; ergo sequitur ex praedictis, quod hoc pertineat ad aliquem sensum communem.
Secunda via sic patet : Experimur sensibiliter nos sentire. Item, hoc probatur ratione : posito effectu ponitur ejus causa ; sed perceptio convenientis cum convenienti est causa delectationis secundum Avicennam, delectatio autem est in actu sentiendi tam in nobis quam in brutis ; ergo est in nobis, et in ipsis perceptio actus sentiendi nobis convenientis. Manifestum est autem quod brutum non percipit se sentire, nisi per sensum, quia non habet intellectum ; ergo per aliam potentiam sensitivam, non autem per aliquem sensum particularem , quia secundum Pelum nulla virtus corporalis, vel organica est super se, vel super actum suum reflexiva : potentia autem sensitiva est organica ; ergo sensus particularis non est proprie operationis perceptivus ; ergo communis sensus est tantum cognoscitivus operationis sensus particularis. Hoc autem habet fieri per hunc modum: Primo enim sensus proprius a sensibili proprio immutatur ; immutatio autem cujuslibet sensus ad sensum communem terminatur, sicut plures lineae ductae a circumferentia ad idem centrum terminantur; sensus autem communis sic immutatus a diversis sensationibus, vel immutationibus particularibus, judicat et cognoscit actum cujuslibet sensus particularis, et ulterius cognoscit differentiam sensibilium propriorum.Viae praedictae sumuntur a Philosopho.