Cui parti animae convenit somnium ?
Resumentes igitur quod a principio dictum est, dicamus quod de somnio in hoc secundo libro quaerendum est : et cum passio non sciatur nisi per suum subjectum, oportet nos primum quaerere cui parti earum quae sunt partes animae conveniat dicta passio : et utrum sit passio intelllectualis particulae, vel sensibilis : sicut enim diximus, somnium cognitio quaedam est : et in his duabus partibus animae large acceptis solum cognoscendi aliquid habemus facultatem. Ostendemus ergo primo, quod haec non sit passio sensus qui est acceptivus sensibilium specierum materia praesente, sine materia tamen : si enim usus visus est videre, auditus audire et omnino videmus quod sensus usus est sentire speciem re praesente exterius : quae autem sic sentiuntur praesente materia, aut sunt communia sensuum, aut propria : communia quidem, ut figura, aut magnitudo, et alia hujusmodi : propria vero, ut color, sonus, et sapor, et his similia. Scimus autem, quod omnia, claudentia sensus et dormientia sunt in potentia, et non habentia
facultatem utendi sensibilibus, et non possunt videre, nec aliquo sensu reliquorum uti : tunc patet quod nihil omnino sentimus in somno : et sic videtur quod sensu non percipiamus somnium : necessario autem concludit id quod sensu immutato a rebus extra somnium, impossibile est percipere.
Videtur autem quod somnium sit conceptio quaedam similis opinioni impartibilibus formis judicanti, et tamen probabimus etiam quod neque in opinione sit somnium : quando enim per opinionem de sensibilibus vigilantes non solum adveniens ad nos dicimus hominem esse, vel equum, quae sentimus per accidens, et accipimus per opinionem per se, sed dicimus ipsum esse album vel pulchrum, sumendo judicium et de his quae per se et proprio sensu sentimus : talia autem omnino non judicat opinio sine usu sensus, sive judicium ejus sit verum, sive falsum : ea enim circa quae judicium ponit, sensibilia sunt: et illa non habent nisi per sensuum apprehensionem secundum actum factam. In somnis autem accidit animam judicium simile omnino isti facere : nos autem videmur videre in somnis, scilicet omnino similiter de adveniente aliquo, quoniam homo, et quoniam equus est : quorum utrumque est sensus per accidens, et opinionis per se. Videtur etiam nobis, quod videamus quod quoniam albus vel pulcher quem videmus in somnio : quorum utrumque sensus est per se et opinionis per accidens. Si ergo primum judicium non habet sine sensu omnino, neque utique habebit secundum sine sensu secundum actum facto. Jam autem probatum est, quod secundum actum non fit sensus in sensus in dormiendo.
Amplius autem si recurramus ad ea quae experimur in nobis ipsis, videbitur quod non omnis acceptio quae fit in somnis sive judicium vocetur somnium : quia somnium est affectio sensibilis in organis sensuum facta, sicut diximus : nos autem praeter hoc somnium frequen- ter dormientes videmus et concipimus quoddam aliud, quod secundum intellectum elicitur ex illo : sicut enim vigilando sentimus aliquid, et ex illo per collationem intelligimus quoddam aliud, et disponimus illud : sic etiam facimus in somnis : praeter phantasmata enim quae afficiunt sensus, intelligimus dormientes quoddam aliud. Hoc autem homini jam videbitur qui exercet mentem suam per experta, cum tentat surgens a somno memorare qualiter in somno se habuit : multi enim jam viderunt somnia talia quae disponebantur, quasi secundum memoriae perceptionem disponerent quae videbantur in somnis ad facere vel scire, sicut ex memoratis disponit intellectus vigilantis : contingit enim aliquid talium praeter phantasma quod est somnium in dormiendo ponere quasi ante oculos, et in loco disponere illud, et ordinare ad intellectus conceptionem.
Cum autem secundum praedicta somnium nullo modo sit conceptio intellectus, manifestum est quod non omne phantasma quod est in somno, proprie vocatur somnium : oportet enim ipsum afficere modo sensibibilis sensum, aliter somnium proprie non vocatur. Propter quod Socrates in tria divisit ea quae occurrebant in somniis, et unum vocabat somnium, secundum divinationem, tertium prophetiam : sed de his in sequentibus erit manifestum. Est autem manifestum ex hoc quod intelligimus aliquando certitudinaliter in somnis, et concipimus in eis certam scientiam quae in vigilando tantum opinione opinabamur : et haec apprehensio nullo modo est somnium.