QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum sensus communis sit unus vel plures
Alexand. 1. de Anim. cap. 19. Philop. lib. 2. circa text. 144. Simplicius circa text. 153. Themista lib. de M emor, et Reminisc, cap. 6. et 10. Galen. lib. 2. de ifiiscul. motu. A ver. 3. de Anima, comm. 6. D. Tham. 1. p. q 78. art. 4. Alensis 2. p. q. 7. memb. 2. Rub. 3. de Anima, cap. 3. tract. de sensib. intern. q. 1. Suarez 3. de Anima, cap. 30. Hurtad. diep. 17. de Anima, sect. 7. et 8. Fonseca 5. Metaph. cap. 28. q. 7. sest.4. Conimb. 3. de Anima, cap. 3. q. 1. art. 2. Aversa q. 55. tect. 3. Complui. disp. 15. q. 2.
Videtur quod plures; quia una potentia est tantum unius organi sed sensus communis non est tantum unius organi ; ergo, etc. Probatio minoris, per Commentatorem dicentem, quod sensus communis est plures secundum instrumenta .
Praeterea minor patet per rationem, quia organum debet esse in media proportione inter sensibilia ; sed nulla proportio media una potest reperiri inter omnia sensibilia, quae sunt objecta communis sensus, quia unius contrarietatis est tantum unum medium: sensibilia autem sunt diversarum contrarietatum ; ergo, etc.
Praeterea, impossibile est idem esse in actu per plura in actu; ergo idem sensus non potest esse in actu per plura sensibilia : sed sensus communis reducitur ad actum per plura sensibilia particularia ; ergo, etc.
Praeterea, unus sensus est tantum unius contrarietatis: sed omnia sensibilia non sunt tantum unius contrarietatis; ergo sensus communis, qui est respectu omnium, non est unus.
In oppositum est Philosophus.