QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO I
Sensum communem esse unum singularitate et causalitate, non praedicatione
(a) Respondeo, quod sensus, etc. Optime probat sensum communem non esse praedicatione unum, alioquin non haberet actum distinctum ab inferioribus sensibus ; est ergo unus singularitate et causalitate, quia habet unum actum, quo ab externis distinguitur, nempe discernere inter omnium aliorum sensuum objecta. Tenendo etiam hanc non distingui a phantasia, aestimativa et memoria realiter, actus proprii harum potentiarum ipsi tribuuntur,
conclusio II
Organum sensus communis complete residet in cerebro
(b) Dicendum ergo quod organum, etc. Optime declarat organum sensus communis comparatione ad centrum respectu linearum, et ad Regem sedentem in suo solio.
De situ organi controverlitur, Philosophus citatus a Doctore, ponit illud in corde, idem habet de Juventute, cap. 2. et alias passim. Galenus autem lib. de Symptomatum causis, cap. 8. et lib. de Usu pulsivum, in cerebro Illud collocat. Scotus videtur velle concordare has sententias, ut si sermo sit de principio remoto sentiendi, tribuatur cordi, ubi est officina nativi caloris, ubi etiam procreantur spiritus vitales sine quibus nullus fit motus, nec mutatio proximum tamen organum sensus com munis est in cerebro. Verum Aristoteles de proximo sentiendi principio locutus est, ut ejus loca intuenti patet. Videri potest. 2. de Gen. animal. cap. 4. et lib. 5. cap, 2. sed cum Galeno tenendum est, organum sensus communis complete in cerebro residere. Probatur primo, ratione Illa
Scoti, quia nimium studentes dolent capite. Secundo laesa phantansia medicamenta capiti applicantur, non cordi, ut habet Galen lib. 3. de Locis patientibus, cap. 4. Tertio, somnus in capite causatur, et cor in somno non quiescit, ex ipso Aristotele de Respiratione cap. uti. Quarto, laeso cerebro animal privatur sensu, et motu. Quinto, ex anatomia constat nervos per quos spiritus animales ministrantur, oriri a cerebro. Adverte ipsum Aristotelem de Sensu et Sensibili, cap. 1. radicem visus, auditus et olfactus in cerebro ponere, licet aliorum duorum sensuum in corde collocet. Quod doctor ait, nervos quosdam et venas oriri a corde ad cerebrum, sumpsit ex Aristotele 3. de Hist. cap. 5. sed forte intelligit de quodam nervorum initio, quia cor prius generatur quam cerebrum, ut habet Galenus lib. de Formatione faetus, et tunc habet aliquos sensus, quia animam habet sensitivam, et consequenter aliquos nervos et venas, quae postea ad cerebrum ascendunt. In esse tamen completo nervi a cerebro originem ducunt, ut ex anatomia constat.
Objicies illud : A corde exeunt cogitationes, et id: quid cogitatis mala in cordibus vestris. Respondetur, intelligi de anima, vel de appetitu, qui residet in corde, saltem secundum Aristotelem, qui in eo ponit omnes sensus, et 3. de Anima, text. 29. ait sensum, et appetitum esse idem, quod de subjecti identitate intelligi debet. Vide Conimb. in Ethic. disp. 6. q. 2. art. 2.
Objicies secundo, animalia quae secta vivunt, sentiunt in utraque parte, quia motu animali dentur, et per appetitum ; ergo per sensum communem cognoscunt ; ergo non residet in capite. Respondetur, in illis imperfectis non habere certum locum, ut probat argumentum.
conclusio III
Objectum sensus communis est sensibile commune, et explicatur quo sensu id verum sit
(c) Dicendum ergo, quod aliquod sensibile, etc. Nota sensibile dupliciter dici posse commune. Primo, quia a pluribus sensibus externis percipitur ; et sic sunt quinque sensibilia communia, de quibus agit Philosophus 2. de Anim. cap. 5.et 6.Secundo,quia praedicatur de multis sensibilibus , verbi gratia, de colore, sono, etc. Sensibile commune hoc sensu, est objectum adaequatum sensus communis, neque habet aliud nomen sic tangibile, ut comprehendit omnes qualitates tangibiles, est objectum tactus, neque habet aliud nomen.
Dices, hoc nihil aliud est quam cognoscere omnia sensibilia propria externorum sensuum ; ergo non habet unum objectum, ac per consequens non est una potentia. Respondetur, sicut visus cognoscit multos colores sub ratione una sui objecti, quod est coloratum lucidum, ita sensus communis cognoscit omnia sensibilia aliorum sensuum sub una ratione sui objecti , quod quia nomine caret, vocamus sensibile commune. Unde non dicimus sensibile commune esse objectum sensus communis, ut abstrahit ab his et illis sensibilibus, quasi in ista non tenderet, sicut universale pro hoc statu, ut abstrahit a singularibus, est objectum intellectus, sed omnia ista particularia sensibilia sentiuntur a sensu communi secundum proprias suas rationes, et habent unam rationem immutandi in qua conveniunt, et per quam specificant potentiam, sicut plures colores convenientes in unica simili ratione specificant visum.
Contra, non habent ista unam rationem, in qua conveniunt, nisi per intellectum, alioquin daretur universale a parte rei ; sed sensus communis habet unum objectum reale ; ergo non sumitur ab unitate in qua conveniunt sensibilia propria, quia est rationis. Respondetur, ista habere unam rationem a parte rei indifferentem, seu communem negative in qua conveniunt , et quia nomen non habet impositum, vocamus sensibile commune. Sic visus habet unam rationem communem omni visibili a parte rei, quae est lucidi colorati. Ita Scotus 2. d. 3. q. 1.
An autem praeter sensibilia propria, sensus communis sentiat aliorum sensuum functiones ; et si sic, an per species proprias, vel per modificationem specierum ipsorum sensibilium propriorum, dictum est supra, q. 6. annot. 3. An etiam ex speciebus sensatis, ipse eliciat speciem insensatam, id est, quae in nullo fuit sensu externo, dixi quaest. praecedenti, annot. 2. quod verisimilius visum est.
Hic peti potest, an sensus communis, seu imaginatio facit casum? Ad quod respondetur affirmative. Ita Scotus. 4. dist. 44. quaest. 3, D. Thomas contra Gent. cap. 99. Ratio est, quia ex vehementi imaginatione fit magna commotio humorum, et spirituum vitalium, et excitatur saepe excessivus calor et generantur morbi, et quandoque sequitur mors ex nimio dolore, ex falsa imaginatione orto.
conclusio IV
In omni animali est sensus communis, et probabilius dari memoriam in brutis
Petes secundo, an sensus communis sit omni animali ? Respondetur affirmative ; quia omne animal fugit nocivum, et prosequitur utile, quod supponit operationem sensus communis , quia istae rationes ab externis sensibus non cognoscuntur. Sed non omnia animantia aeque perfecte habent istum sensum , quia multa carent multis actibus ejus, ideo Aristoteles 3. de An. c. 3. negat apibus et formicis memoriam, et aliis negat phantasiam, hoc est, sensum communem secundum quasdam ejus operationes. De memoria,an detur in brutis, vel in parte sensitiva hominis, uontrovertitur ; et ex variis actibus brutorum, quales sunt providentia, vindicatio, beneficatio, conservatio speciei et disciplinatio, videtur efficaciter colligi in eis esse memoriam: idque probabile est,et tenet D. Thomas I.Met. lect. 2. Suar. 3. de Anim. cap. 31. Scot. 4. dist. 45. 3.3. non negat hanc partem, ut Suarez ei imponit, sedproblematicusest. Si teneatur pars negativa, salvat omnes illos actus, sine memoria ; quia haberi possunt per species rerum delectabilium, vel tristabilium in phantasia existentes. Unde formica hoc anno genita, etsi experta non sit hyemalem penuriam, non minus facit providentiam pro hyeme futura, quam aliae, quae praecedenti hyeme vixerunt; non est ergo necesse ponere in his memoriam, quia non cognoscunt praeteritum qua tale. Si tamen ponas, Scotus non vetat, imo dicit, quod melius salvantur illi actus, ponendo eam. Vide ipsum ibi, pro fusiori hujus rei notitia, ubi varia Philosophi loca, tam pro memoria intellectiva quam sensitiva expendit.
Peti potest tertio, an laedi contingat sensum communem, illaesis externis sensibus ? Respondetur affirmative, id testante experientia in phreneticis, et dementibus, in quibus saepe omnes externi sensus vigent sani. Ratio hujus est, ut habet hic Doctor, ad primum, quia sensus communis habet propriam dispositionem, seu complexionem distinctam ab aliis, et sic potest in hoc laedi, aliis non laesis sicut unus externus sensus ; eadem ratione laeditur, salvis reliquis.
Circa rationem, qua Doctor probat sensibile proprium, non esse objectum sensus communis, quia scilicet si sit excellens corrumpit sensum, ut habet Aristoteles 2.de Anim. et lib. 3. explicandum est, quomodo hoc contingat ; quia si immutatio est tantum intentionalis, non erit corruptiva sed potius perfectiva potentiae. Respondetur, actionem illam intentionalem sensibilis excellentis, communiter secum habere actionem aliam physicam laesivam organi ; in Iactu et gustu miscetur actio primarum qualitatum ; in olfactu exhalatio calida: in auditu vehemens aeris percussio qua pulsatur organum ; in visu emissio vaporis nocivi. Si autem nulla talis naturalis actio comitaretur intentionalem, non corrumperetur sensus. Posset tamen sequi dolor, quia hic intentionalem tantum actionem sequitur. Unde post judicium, ignis tantum inlentionaliter aget in corpora damnatorum, qui tamen magnum causabit dolorem , sed non corrumpet sensum, de quo Scotus 4. d. 44. q. 3.
Circa rationem ad oppositum de objecto sensus, scilicet quod sensus non decipitur circa proprium objectum, etsi Philosophus id habeat 2. de An. cap. 7. magna occurrit difficultas. Primo, quia ipse Scotus. l.d. 3. q. 4. num. 11. docet intellectum corrigere sensum errantem, verbi gratia, visum judicantem baculum, cujus una pars est in aere, et altera in aqua, esse fractum , et rem remotius distantem esse minorem quam est. Secundo, ictericis, alba apparent pallida, ratione indispositionis organi. Item ratione medii, Sol matutinus apparet rubeus, ob inlerjealos vapores : et ratione intervalli, turres quadratae eminus videntur rotundae ; et ratione objecti, in speculis aliter collocatis vel factis, diversimode res videntur, nunc majores, nunc minores, nunc hujus, nunc illius figurae. Ex quibus videtur falsum esse sensum non falli circa proprium sensibile.
In hac re Academici tenuerunt nihil certum esse in sensibus. Contra quos disputat Tertullianus lib. de Anima, cap. de 5. sensibus, et Cicero in qq. Academicis. Epicurei autem e contra sensus nunquam errare volunt : contra quos idem Cicero, et August. 8. Civit. cap. 7.
Pro resolutione, nota, in sensu non posse esse proprie errorem, quia non est capax judicii ; errare Limen dicitur quatenus per ipsius notitiam intellectus in erroneum judicium induci posset. Secundo nola, sensibile aliud esse per se, sive sit commune, sive proprium ; aliud per accidens . cujusmodi est substantia respectu visus. Certum est autem quoad hujusmodi sensibilia per accidens, quia per se non movent sensus, facile committi errorem : nam si lupus pelle ovis tegeretur, ovis putaretur. De sensibili ergo per se potest esse quaestio. Nota lertio^non posse falli sensum circa suum sensibile in communi: visus, verbi gratia, non potest falli, judicans hoc esse coloratum, et sic de aliis. Ratio est, quia potentia non excurrit extra limites objecti adaequati. De peculiaribus ergo rationibus, sub objecto adaequato contentis, est quaestio , et hoc tam de sensibili communi quam de proprio.
conclusio V
Potest faVi sensus in particulari tam circa sensibile proprium quam commune, si adsit impedimentum, vel desint requisita
Dicendum est tam circa sensibilia propria, quam communia in particulari, sensum posse falli. Patet ex adductis; contingit enim speciem aliter repraesentare rem quam est, ex indispositione organi, medii, vel distantia objecti: si tamen impedimenta tollantur et adsint requisiui, nullus erit in sensu error, et hoc tantum voluit Aristoteles. Et ratio est, quia agens naturale recte agit si nullum ponatur impedimentum, et adsint necessaria. Advertendum tamen facilium decipi sensum circa sensibile commune quam circa proprium : unde visus a longe videt albedinem , sed decipitur circa ejus quantitatem. Ratio est, quia sensibile proprium virtute propria immutat sensum , sed commune non, nisi per connexionem ad proprium. Praeterea, forte non habet commune propriam speciem, sicut habet sensibile proprium , de quo supra q. 6. annot. 3. Juxta hoc intelligi debet Aristoteles 3. de Anima, text. 161. dum ait circa sensibilia propria errorem non contingere, aut paucissimum.
Objicies primo, si sensus errat, nulla erit certitudo in scientia quae dependet a sensibus. Respondetur, ut plurimum non errant sensus, et quando errant, corriguntur ab intellectu. Sic (inquit Scotus 1. d. 3. q. 4. num. 11.) intellectus corrigit visum putantem baculum, cujus pars est in aqua, esse fractum per hanc propositionem. in ipso quiescentem, independenter a sensibus ; nullum durius frangitur ad tactum mollis sibi cedentis. Ex quo necessario sequitur baculum in aqua non frangi.
Objicies secundo, species talis est, quale objectum, quia est ejus similitudo naturalis , et sensatio correspondet speciei, et haec commensuratur rei cognitae, quia species unius non repraesentat aliud; ergo nullus potest esse in sensu error. Respondetur, quia species dependet a concursu potentiae et etiam a medio, taliter et aliter rem repraesentat ex impedimentis potentiae, et medii : verbi gratia, species baculi, cujus pars est in aqua, et pars in aere, repraesentat baculum curvae, vel fractae figurae ; error ergo contingit, quando objectum repraesentatur cum aliqua qualitate, vel circumstantia quam non habet, ut cum febricitans cibum dulcem putat amarum, ratione biliosi, et amari humoris, quo gustus est infectus.
Objicies tertio, visus videt colores apparentes in iride, et in collo columbae, et in pariete per reflexionem lucis ex vitro rubeo, vel vinum rubeum continente ; ergo falsum est quod dicebatur, sensum non falli circa rationem sui objecti in communi, quia color apparens color, non est, sed apparet, ut habet Aristoteles de Sensu, et Sensibili, cap. 3. et 3. Meteor. cap. 4. ubi distinguit inter veros et apparentes colores. Respondet Divus Thomas 3. Meteor. cap. 4. colores in iride et nubibus, esse veros. Sed id difficile creditu est, quia color verus est qualitas permanens, resultans ex primarum qualitatum permixtione, ut habetur ex Aristotele lib. de Coloribus; de quo quidquid sit in aliis duobus exemplis, cum in re posita nulla fiat variatio, sed ex diverso situ varii videntur colores in collo columbae : et similiter in pariete ex varii coloris vitris Soli oppositis, manifestum est ibi non esse veros colores, quia non est assignare causam mixtionis primarum qualitatum, unde generantur.
Suarez 3. de Anima, cap. 13. respondet colores apparentes videri a visu. Contra, quia gustus non gustat saporem apparentem, nec auditus sonum apparentem, et sic de aliis sensibus: ergo nec visus videre potest nisi verum colorem, si hoc est ejus objectum.
Respondetur, quoad illos colores iridis, forte esse veros, etsi id minus verisimile sit: sed in aliis illis exemplis et similibus, colores illi apparentes sunt ipsum lumen, ut tenet Scotus 2, dist. 13. et post eum insinuant Conimb. 2. de Anima, c. 7. q. 3. art. 1. Si tamen ea varia oppositione verorum colorum ad aliquod corpus terminatum oriantur, ut in exemplo de pariete, qui apparet rubeus ex vitro rubeo opposito radiis Solis illud permeanlibus, simul cum lumine, ibi est species coloris veri (ut tenet Scotus ibid. num. 5.) qui videtur, et lumen non est aliud secundum ipsum ibi, quam species ipsius lucis. Quod probat, quia si tantum esset sensibile et non ratio videndi, positum super visum impediret visionem, de quo dictum est quaest. 3. et lumen secundum Philosophum de Sensu et Sensibili, paulo post principium, et Commentatorem, debet esse in oculo, ut recipiat species colorum.
Multa objici possunt contra hoc, sed ibi fere apud Doctorem virtualiter expedita reperies. Vide etiam Philip. Fabr. Theorem. 66. qui citat Zabarellam, et Picolomineum pro eadem Scoti opinione, a qua non videtur dissentire Cajetanus 1. part. quaest. 67 art. 3. ubi concedit lumen esse intentionale, et reale eminenter, vel virtualiter, et sic conciliat in hoc Divum Thomam et Scotum, qui tamen inconciliabiles sunt: quia Divus Thomas ibi, et 2. de Anima, text. 70. non distinguit lumen a luce : Scotus autem lucem esse sensibile tantum, et lumen esse speciem ejus, atque etiam sensibilem qualitatem.