Quae sit vera causa deceptionis in somno et quot sint ?
Adhuc autem ex superioribus longe dictis apparet, quod facilitas deceptionis in sensibus tam in dormiendo quam in vigilando, est ex passionis vehementia, in qua existimus : et diversi homines et diversa animalia sunt in diversis passionibus : et ideo diversas habent causas deceptionis suae in. his quae apparent ex sensibus : sicut trepidum decipitur in timore existens, et amans decipitur in amore vehementi existens, in tantum ut etiam propter modicam similitudinem videatur timenti quod videat hostes, et amanti videatur quod videat dilectum. Eodem modo est etiam in ira et in omnibus concupiscentiis et passionibus, quod facile videlicet decipiuntur omnes existentes et detenti ab eis.
Adhuc autem quando passibilior utique et magna passione detentus fuerit quis, tanto amicitiae movetur et permu- tatur similitudine et magis ac magis movetur, quanto in passionibus fuerit magis et magis : haec enim est causa, quod febricitantibus quibus materia vaporat ad caput, videtur quod animalia videant in parietibus propter modicam similitudinem linearum casu protractarum in parietibus : et quidem taliter infirmantium quibus non detinetur rationis usus, vehementer decertant apud se contra phan- tasmata, scientes esse falsum : et hoc contingit in eis qui non laborant multum : non enim tunc latet eos, quod falsum est quod tunc dicit imaginatio : si autem major sit passio infirmitatis, in tantum quod detineat rationem, tunc movetur ab ipsa similitudine irascendo, vel timendo, vel concupiscendo, sicut re praesente. Causa vero in omnibus hujusmodi una est, haec scilicet quod omnia non judicat secundum eamdem potentiam id quod est principale, sicut res, et id quo fiunt phantasmata : primum enim judicat ratione, et secundum sensu communi vel aestimatione sensibili. Hujus autem exemplum est quod videtur secundum id. quod phantasmata faciunt solem esse unius pedis : sed alia pars animae quae est saepe in scientibus, contradicit ad phantasiam, et dicit eum esse majorem tota terra.
Similiter autem si globulus ex cera vel alia aliqua materia formetur, et postea digitus super digitum cancelletur, ita quod utriusque digiti extremitate simul tangatur globulus, videntur duo esse giobuli qui unicus est : attamen non dicimus quod duo sint, quia alius sensus, qui dignior est in certificando de rebus et numero earum, tactui contradicit : in omni enim certificatione dignior est visus quam tactus. Si vero non haberemus nisi tactum et talem tactum qui est cum transpositione digitorum et non alium, tunc procul dubio decepti indicaremus duo esse quod unum est : et mentiendi causa esset, quia non esset aliquid dignius tactui contradicens. Mentiendi autem causa naturaliter est in sensibus, et non solum ex hoc quod forma quaelibet apparet cum movetur sensibile quod primo movet sensum, sicut prius induximus superius in multis exemplis : sed. etiam ex hoc quod fiunt apparitiones multae, cum ipse sensus movetur secundum formas praeacceptas, vel naturaliter in eo existens, sicut est lumen, et diaphaneitas, et splendor, et hujusmodi : tunc enim eodem modo movetur sicut sensibile ex prius accepta forma motus in organo.
Dico autem explanando hoc sicut terra videtur moveri aspicientibus, quorum visus ab aliquo prius motus est.
Et ut liquide hoc intelligatur, oportet scire quod causa deceptionis in somnis provenit ex uno principaliter, et ex tribus aliis secundario. Principale autem est, quia non est contradicens ad phantasma nisi valde raro, eo quod humiditas somni oppilat porum per quem est transitus imaginum ad usum rationis : et tunc accipitur phantasma ut res, et similis est causa in omnibus amentibus. Unum autem secundorum et non principale est passio : haec enim trahit formam ad id quod timet vel desiderat: nam quod quisque timet vel sperat, per somnum cernit
idipsum : et ideo luxuriosis fit somnium de coitu, famelicis de cibo decipiens. Secundum autem decipiens est similitudo cibi vel humoris qui dominatur in corpore, et id quod somniatur, sicut cui dulce phlegma distillat a capite per dentes, somniat quod mel bibat, et cholericus somniat se propter modicum calorem esse in igne, et phlegmaticus propter modicum frigus se esse in aqua, et sic de aliis. Tertium autem est lineatio imaginum in vapore fluido interius organa tangente : sicut enim vapor est incertae figurae, ita et imaginationes quae feruntur in ipso. Haec autem in sequentibus magis erunt manifesta.