DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Qualiter in nocte fiat somnium ?

Ex omnibus autem his quae habita sunt, esse et diffinitionem somnii investigantes, dicimus manifestum esse, quoniam non solum fiunt motus a simulacris quae sunt in corpore in vigilando, sed etiam tales motus qui sunt extrinsecus in sensuum organis, sed fiunt hujus motus in animalibus quando in eis fit passio ista quae vocatur dormitio vel somnus, et tempore somni magis apparet, et plus se manifestat.

Hujus autem causa est, quia in die quando animal vigilat, fiunt majores sensuum motus extrinsecus, et ab illis expelluntur a perceptione debiles motus intrinseci, quando fortiter extrinsecus agit objecta exteriora in sensus, et intrinsecus fortiter agunt conferendo et diversa tractando ratio et intelligentia : exterminantur enim tunc ne percipiantur, quemadmodum juxta multum et fortem ignem exterminatur minor : et sicut exterminantur parvae tristitiae et parvae obl.ectationes ne percipiantur juxta valde magnas tristitias et delectationes. Nocte vero quando frigus claudit organa sensuum et vacant ab exteriori tumultu fortissimarum passionum quae fiunt ab exterioribus objectis, et propter impotentiam agendi exterius propter ligamentum dormitionis, eo quod in ipsa ab exterioribus membris ad interiora fiat caliditatis et spirituum reflexio, tunc referuntur sensuum vigores ad primum principium sensibilis particulae quae est cor restaurans quod deperditum est in spiritu et calore : tunc etiam interiores motus phantasmatum fiunt manifesti, sedata maxima turbatione, quae est in evaporatione quae sursum fer- otur in fine digestionis, postquam segregati sunt grossi sanguines a subtilibus, ut diximus superius, imaginationes cum subtili evaporatione fluunt ad. principia nervorum sensibilium, et ibi manifestantur.

Oportet autem nos opinantes hunc fluxum fieri sicut fiunt modicae vertigines primo quae feruntur in fluvio : instante enim aqua circuli fiunt, sed in flumine cito fluente res injcctae faciunt vertiginem, sed. cito frangitur propter fluxum aquae Et eodem modo arbitrari nos oportet unumquemque motum phantasmatis fieri continue in somnio : saepe enim vehitur imaginatio vecta in sua propria similitudine ad principium sensus, et saepe corrumpitur in alias figuras propter fluxum humidi spiritualiter evaporantis, quae deferunt formas phantasiae : corrupto enim subjecto, necesse est corrumpi figurationem formae quae in ipso est. Haec autem corruptio fit propter repercussionem vaporis ad concavum capitis, ex quo reflectitur necessario in seipsum, et non tenet figuram in qua ascendit: haec enim est causa, quod immediate post multum nutrimentum, et praecipue si calidum sit, et multum vaporativum, non fiunt somnia : eo quod multus motus vaporationis fortiter repercutitur ad craneum, et in seipso refractus non tenet imagines. Eadem enim causa multum teneram et humidam et mollem habentes complexionem, et pueris calidis et humidis multum existentibus ante, non fiunt aut raro aut confusa fiunt somnia : quia humiditas eorum vaporat multum a calido, quod saepe repercussa nullam omnino tenet imaginem : multus enim et profundus est somnus propter multam caliditatem quae est ex nutrimento : et ideo quemadmodum fit in humido quod vehementer movet quis, sic fit in tali somno. In humido enim vehementer moto nullum omnino apparet idolum, quamdiu vehementissime movetur : et quando non adeo vehementer movetur, tamen cito apparet quidam, sed distortum, et omnino alterius

modi quam debeat esse si aqua quiesceret : et si quiescant aquae motus, tunc apparent pura et manifesta idola. Sic per omnia et in dormiendo fiunt phantasmata distorta vel vera, et reliqui omnes motus secundum quod magis et minus movetur et repercutitur evaporatio ad cerebrum facta. Interdum etiam quando vehemens est valde motus evaporationis, tunc omnino exterminantur et annihilantur, et interdum conturbatorum phantasmatum. apparent visiones somniorum, et ex his fiunt monstruosa et horribilia somnia.

Haec autem propter diversas causas praecipue eveniunt febricitantibus et melancholicis febricitantibus et ebriosis : eo quod materia febris obscuro fumo sursum vaporat, et caliditate sua formas commiscet: et tunc monstruosa apparent: grossitie autem et multitudine obstruit porum logisticae cellulae, et sic detinet rationem contradicentem, et tunc movetur aeger ad simulacrum sicut ad rem ipsam. Vinolentis autem eveniunt haec eadem : quia calor vini facit elevare multum humidum vini, et obstruit poros logisticae, et permiscet operationes formarum : et inde resultant monstra quae apparent. Propter motum autem humidi quod movetur a calido, videtur eis quod res quae circa eos sunt, moveantur. Adhuc accidit, quod vinum detinet eorum nervos motivos et trementes facit. Et ex his simul junctis est, quod facile cadunt ebrii. Melancholicis autem fit hoc propter nigrum vaporem qui spissus est, eo quod elevat eum parva caliditas : et ideo imagines videntur certae, sed non permixtae et confusae, et sunt, sicut in nigris nubibus videntur quaedam nigra similitudines imaginum habentia, et haec stant diu. Propter hoc etiam terrores et conceptiones melancholicorum diu durant : haec enim evaporatio grossitie sua claudit, et frigiditate sua constringit porum logisticae contradicentis apparitioni quae fit in phantasia. Omnes autem hae et hujus passiones his similes propter hoc quod ventosae sunt, faciunt multas et multarum imaginationum motus et turbationes in capite.