QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Scholium.
Sententia ronens intellectionem indistinctam esse a specie, atque causari ab objecto, quam tractat Doct. 1. d. 3. q. 7. n. 12.15. et 20. vide annotationem secundam,
( ) Alii ponunt, quod sunt sicut passivae, scilicet, non distinguendo speciem ab actu cognoscendi re, sed tantum ratione ; quia species est illud quod ab objecto imprimitur in potentia, et ut est in potentia , sed illud idem est actus cognoscendi, causatus ab objecto tantum effective : et quia potentia cognoscitiva est tantum receptiva speciei, ideo est receptiva actus cognoscendi non elicitiva. Probant sic propositum : quando aliquid est in ultima dispositione ad actum aliquem, praesente activo, illum recipit: potentiae praedictaesunt hujusmodi, respectu actus cognoscendi ; igitur praesente objecto activo, illae recipiunt actum cognoscendi : sed ab objecto recipiunt speciem illius ; igitur species in potentia cognoscitiva non est aliud ab actu cognoscendi, et per consequens potentia non elicit actum, sicut nec speciem, sed tantum recipit.
Praeterea, secundo de Anima. text. 138. sensus in actu, et sensatio in actu idem sunt, sicut sonatio et auditio : sed sonatio non est nisi generatio speciei, soni; igitur auditio non est nisi receptio speciei. Sicut igitur respectu speciei est in potentia passiva tantum ; igitur respectu actus cognoscendi. Item Augustinus 5. de Trinit. dicit, quod forma impressa visui ab objecto, dicitur visioc. Sed contra hec specialiter descendendo, arguitur sic: quia species recepta in sensu, est ejusdem rationis cum ista quae recipitur in medio, cum activum et passivum sint ejusdem rationis, scilicet objectum activum, et organum, et medium, quae sunt passiva, ut patet 2. de Anima, text. 118. igitur sicut species est visio quando est in organo, ita quando est in medio, quia eadem causa manente, manet idem effectus : hoc autem est manifeste falsum, quia medium posset dici videns sicut visio; ergo, etc.
Praeterea, in organo caeci, vel vigilantis ad aliqua intense distracti, vel dormientis oculis apertis sicut leporis, imprimitur visibilis species, tamen nullum istorum videt ; ergo, etc. Item, dormiens non audit, tamen excitatur ad sonum, quod non fieret, nisi in ejus organo imprimeretur species soni igitur aliud est receptio speciei et auditio. Item, isti contradicunt sibi, ut videtur ; dicunt enim quod in patria Deus videbitur ab intellectu causato, non tamen per speciem ; igitur aliud est species a visione. Item, Deus potest actum imaginandi, et intelligendi sine speciebus objectorum causatis ab objectis in potentiis causare, ut patet in visionibus Prophetarum ; ergo, etc.