De his quibus non accidunt somnia, et de his qui obliviscuntur somniorum.
Jam autem inventi sunt quidam hominum quibus accidit per totam vitam numquam vidisse aliquod somnium : et hoc est raro valde : et tamen accidit aliquando, quod in tali dispositione perseverant usque ad mortem. Aliquibus autem in provecta aetate accidit somnia videre, cum aut in pueritia, aut in virili aetate nullum umquam viderint somnium. Causam autem quia talibus somnia non contingunt, oportet arbitrari simile aliquod ad eos qui post cibum immediate dormientes, non vident somnia : et ad hoc quod diximus, quod pueris non fit somnium. Quibuscumque enim talis natura et complexio perseveranter consistit a qua multa et spissa et permixta evaporatio continue per totam dormitionem ascendens ascendat in superiorem locum capitis, quae iterum in seipsam reflexa spissam multitu- dinem motus facit ad vigilandi principium, isti profundo et gravi somno oppressi numquam vident aliquod somnium : prodeunte vero aetate, si mutantur per calorem et humiditatem, nihil inconveniens si mutetur et accidens somni eorum, ita quod tunc appareant eis somnia : permutatione enim corporis facta secundum aetatem et secundum passionem corporis contrariam, necessarium est hanc contrarietatem somniandi et non somniandi eis accidere.
Quidam sunt, qui multum somniant et continue suorum somniorum patiuntur oblivionem : quod ex illa causa contingit, quia pro certo motus fortiores aliqui excludunt perceptionem imaginationum apparentium in somnis : et ideo qui continue post somnium fortiter moventur corpore antequam memorantur de somno, omnino obliviscuntur, praecipue si somnium in fine somni viderint, sicut frequenter omnes homines somniare consueverunt. Quod autem haec causa a nobis inducta vera sit, quare videlicet provenit, non viderunt somnia, in quibusdam ex multa et spissa evaporatione ad superius facta est, et ad inferiora delata, probatur ex hoc quod vacui dormientes et exinaniti continue somniant quando modico somno premuntur. Oportet etiam scire, quod omnino ei accidit somniare, cui accidit dormire, praecipue ei qui non confusam habet phantasiam et sensum communem, sicut sunt animalia imperfecta : haec enim forte non somniant, sed animalia perfecta somniant: et hoc saepe in canibus experimur, quod latrant in somno et moventur ad imagines, sed non percipiunt hoc ipsum nec attendunt in vigilia propter defectum rationis : et ideo non dicuntur somniare nisi cortices imaginum, et non ipsas medullas.
Tot ergo et tanta de causa et quidditate et subjecto proprio somnii dicta sunt a nobis.