QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
(a) Dicendum igitur, quod movens, etc. Clare constat prima pars resolutionis, nempe aliquid agere in seipsum, sicut, cum aqua reducit se ad frigiditatem,et cum Angelus se movet: verum est nihil agit in se actione univoca,id est, inducendo in se formam ejusdem rationis, cum illa per quam agit, sed bene actione aequivoca, id est, quando non agitur per formam ejusdem rationis, cum illa ad quam agitur, ut in exemplo. Neque sequitur hinc, aliquid esse simul in potentia, et in actu respectu ejusdem ; sed agens est virtualiter tale in actu, quale est patiens formaliter in potentia, ut in exemplo. Vide de hoc Scotum 1. d. 3. quaest.7. ad. 1.pro 2.opin, et 2. d. 3.quaest. 8. ad 4. et d. 2 quaest. 10. ad 2. et d. 25. quaest. 1. ad 1.
Objicies duo loca Aristotelis ex 8 Physic. text. 30. et 7. text. 1. 2. quorum primo dicitur, quod movens se, habet duo : alterum movens, alterum motum. Secundo dicitur quod nihil movet se primo. Respondetur, cum Scoto citato, ly primo dupliciter sumi: primo, ut idem sit quod per se totum, id est, non fecundum partem, et sic accipitur 5. Physic. text. 2. et 6. Physic. text. 44. ubi dicitur, quod movetur in aliquo tempore primo, moveri in quolibet illius temporis. Secundo, accipitur primo, ut dicit causalitatem praecipuam, sic primo Poster. in definitione Universalis.
Quando ergo dicit Aristoteles, quod nihil movet se primo, loquitur de hac duplici primitate totalitatis et causalitatis, et respectu corporis : nam si movetur primitate totalitatis, cum motio sit homogenea, non convenit toti, nisi singulis partibus conveniat, ac per consequens, si pars quiescit, totum quiescit: at secundum primi talem causalitatis praecisae, si corpus se movet, non cessabit motus, quiescente parte, alioquin causalitaspraecisanon conveniret toti. Verum ergo est, quod nihil se movet primo utraque primitate, motione corporea ; bene tamen altera primitate, quomodo grave movet se primo, quia quaelibet ejus pars movet et movetur, quod fuse prosequitur Scotus supra , sed in motione spirituali, de qua agitur, non currit argumentum.
At dices sensationem esse motionem corpoream. Respondetur sensum movere se primo, sicut grave primitate totalis, quia quaelibet pars ejus movet et movetur: at non movet se primo primitate causalitatis, sicut nec grave, quia non convenit illa motio sensui, ut distinguitur a suis partibus.
Ad aliud, quod alterum est movens, alterum motum. Respondetur id contingere tantum in motione locali, vel ubi paries sunt heterogeneae, vel motio organica. Ita Scotus 2. d. 2. quaest 10.
Circa secundam partem, Graeci quidam putant intellectum agentem et possibilem esse substantias separatas. Ita Theophrastus et Themilius 3. de Anima. Arabes quidam putant intellectum agentem esse aliquam substantiarum separatarum, ut Avempaces et alii, quos refert Albert. 3. de Anima. tract. 2. cap. 4. Averroes 3. de Anima, text. 5.20. 21. Avicenna9. Met. cap. 4. vult ultimam Intelligentiam, quae praesidet sphaerae activorum et passivorum esse agentem, quae gubernat animas nostras, et 6. Nalur. part. 5. cap. 5. ait eam influere species in animas. Favet Aristoteles 3. de Anima, text. 19. et 20. ubi ait intellectum agentem passione vacare, et separabilem, cum sit substantia actus, Alex. 2. de Anima text. 20. 21. idem judicat secundum mentem Aristotelis.
Plotinus (ut referunt Gonimbr. 3. de Anima, c. 5. quaest. 1.) tenet agentem et possibilem esse duas substantias, et illam semper intelligere, hanc aliquando otiari. Alii omnino negant dari intellectum agentem, ita Durandus I. d. 3. q. 5. et alii, quorum meminit Albert. in summa de homine q.3.de intellectu agente.
Dicendum est primo, contra Philosophos illos, intellectum esse intrinsecum homini. Ita D. Thom. 1. part. quaest. 75. art. 2. Scot. 4. d. 45. quaest. 2. num. 11. ubi rejicit rationes D.Thomae.Probatur ratione Scoti; homo formaliter intelligit universale et entia rationis, et experitur se reflectere super suos actus , sed haec convenire nequeunt cognitioni sensitivae ; ergo habet cognitionem spiritualem ; ergo anima est ejus forma, alioquin non esset capax illius intellectionis ; ulterius, ergo intellectus est illi intrinsecus, alioquin actus non esset vitalis. Secundo, illud est forma hominis quo constituitur in specie. Tertio, si tantum assisteret ut motor, corpus non esset vivum. Quarto Aristoteles 2. de Anima,cap. 2. demonstrat animam esse actum corporis , quia ipsa vivimus, movemur, et intelligimus. Idem habet 12. Met. cap. 3. ubi ait causam formalem aliquando manere sine suo effectu , ut in anima rationali, et 2. de Anima, cap. 1 ait omnem animam esse formam , sive hoc ratione demonstretur, sive non , scilicet animam esse formam hominis : saltem id de fide est, quia definitur in Viennen. ConciI.Clem . un. sig. . Porro, de sum. Trinit. et in Lateran. Sess. 8. sub Leone X. et antea in Lateran. sub Innoc. III. et habetur cap. Firmiter, de sum. Trin.
Quod si dicas, ista nihil probare de intellectu agente : verum est non esse definitum, talem dari, neque species ab aliquo intrinseco principio fieri ; certum tamen est intellectum agentem esse potentiam animae , et habetur ex Aristotele 3. de Anima, cap. 5, Cujus ratio est, quia cum anima ab intrinseco sit intellectualis, debet habere ab intrinseco necessarium ad intelligendum, nempe species, et consequenter principium earum , quam rationem prosequitur D.Thomas 1. part. quaest. 79. arlic. 4. Scotus 1. d. 3. quaest. 6. num. 10. et 2. d. 3. quaest. 11. Secundo, si species fierent ab aliqua Intelligentia, nor egeret phantasmate. Tertio, ad species sensibiles non ponitur aliquod extrinsecum principium ; ergo, etc.
Ad locum Aristotelis in oppositum, variae sunt expositiones,sicut et variae translationes. D.Thomas et alii exponunt substaniia actus, id est, secundum essentiam, agens est actus, seu potentia activa ; et eatenus dicitur passione vacare, quia non concurrit ad intelligendum ut recipiens, sed ut agens ; sed verius est ex hoc textu agentem non condistingui contra possibilem, sed contra potentias sensitivas, ut ibi exponunt Conimbricenses , quia uterque intellectus separabilis est et immixtus, scilicet corporeis organis et passione vacat corruptiva. Unde quando text. seq. 20. ait separatus vero, id solum est immortale perpetuumque, etc. intellectus vero passivus extinguitur. In prima parte per separatum, utrumque intellectum comprehendit, et per intellectum passivum qui corrumpitur, phantasiam intelligit quae intellectus dicitur , quia intellectui ministrat et rationem participat, a qua et dirigitur ex 1. Ethic. cap. ult. et 1.6. cap. 7. et sic exponit ipse D. Thomas hunc locum, et convenit Scotus 4. d. 45. quaest. 1. ad 3. Falluntur ergo auctores penultimae sententiae, asserentes Philosophum posuisse, quod intellectus agens movet possibilem ad actum primum, neque id ex eo probant illo textu, quoniam in omni movente, ut explicui num. 1. et 2. Ad locum Joannis ibi citatum, illuminat Deus omnem hominem, naturaliter dando intellectum, et supernaturaliter dando principia hujus ordinis aliquo modo proxime, vel remote in se, vel in aliis , de quo non est hujus loci agere. Per idem ad illud ex Psalmo 4. intellectus est lumen quo Deum naturaliter cognoscimus.
Dicendum secundo, falsam esse sententiam Plotini, quia praeter materiam et formam, ponit duas substantias in homine, quod merum est figmentum. Secundo, aliae substantiae necessario sunt formae informantes, vel naturae completae, et neutrum potest dici. Tertio, chimaera est et contra experientiam, non cessare ab actu intellectum agentem.
Dicendum tertio contra Durandum, dari intellectum agentem, ita Aristoteles citatus, cujus ratio id probat, et sequitur Schola Theologorum et Philosophorum. D. Thom. 1. pirt. quaest. 79. art. 3. 4. Alen. 2. part. quaest. 69. num. 2. Scotus locis jam citatis: an autem distinguatur a possibili, (quod forte tantum negavit Durandus) postea dicam.
Dicendum quarto, pro secunda parte conclusionis hujus quaestionis, agentem et possibilem non distingui realiter. Ita Scotus d. 2. 16. ubit negat potentias animae inter se, vel ab anima distingui realiter, et quoil. 15. artic. 1. ubi in particulari, ut probabilius tenet,utrumque intellectum esse idem realiter. Sequuntur Major 2. dis. 16. quaest. un. Abul. Exod. 23. q. 70. Nypb. lib. 1.de intellectu tract 4. cap. 21 .Tol.tract. 3. de Anima. quaest. 20. Conimbr. 3. de Anima, cap. 5. quaest. 1. utramque partem probabilem putant. Ratio hujus est, quia pluralitas est fugienda, nec sine necessitate urgenti, admittenda, 1. Physic. text. 50. et 3. Physic. text. 48. et 3. de Anima, text. 60. Hic autem omnia quae attribuuntur agenti, possunt convenire possibili , ideo sunt una realis potentia, sed propter diversa munia, diversis nominibus appellata.
D. Thomas 1. part. quaest. 79. artic. 7. et 2. dist. 17. quaest. 2. artic. 1. oppositum tenere videtur , et sequuntur ejus discipuli. Fundantur in quibusdam locis Aristotelis cap. 4. et 5. lib. 3. de Anima, sed tantum haec probant intellectum nostrum habere varia munera, et quatenus cum phantasmate elicit species, vel cum specie operationem, dici agentem, et quatenus recipit operationes, dici possibilem : danda tamen est distinctio formalis inter utrumque intellectum, ut illa loca facilius solvantur.
Non reperio cujus fuit illa opinio, quam refert hic Scotus, scilicet intellectum agentem esse habitum principiorum. Meminit ejus D. Bonav. 2. d. 24. art. 2. quaest.4. Albert. summ. de homine q. an detur intellectus agens? sed cujuscumque sit,falsaest, quia habitus principiorum, ut tenet Scotus 2. d. 39. quaest. 2. sive sit ipse intellectus, sive aliquid in eo productum, respicit tantum principia practica, eliciens circa ea, dictamina, quibus recta voluntas conformatur, ut Omne malum est fugiendum ; sicut Conscientia est habitus conclusionum practicarum, quibus conformando est electio recta. At intellectus agens circa omnia intelligibilia versatur producendo species, vel operationes ; non est igitur habitus principiorum. Alii cum Henrico, quem Scotus loco citato refutat, ponunt habitum principiorum in voluntate, in qua sententia clare patet non esse intellectum agentem. Forte illa sententia fundatur in eo quod Aristoteles 3. de Anima, text. 18. vocat intellectum agentem, habitum. Sed hoc nihil est, quia loquitur de habitu large, et comprehendit omne id, quod est principium agendi in anima , quo sensu species sunt habitus, ex Scoto 1. d. 3. q. 6.
Non solvit Doctor argumenta initio quaestionis posita, quasi innuens nihil esse certum de intentione Philosophi, in quo posuerit intellectum agentem. Placuit ergo illa solvere, quatenus faciunt contra ea, quae dicta sunt.
Ad primum jam responsum est secundum Aristotelem, utrumque intellectum esse incorruptibilem , et quando ait intellectum extingui, loquitur de phantasia.
Ad secundum, eatenus intellectus agens est ars respectu possibilis, quatenus hic est veluti tabula iasa, donec excipiat species ab illo quibus quasi artificiose depingitur , neque hinc sequitur distinctio realis, sed ad summum formalis.
Ad tertium, fateor intelligere esse nobiliorem effectum abstractione specierum , sed uterque convenit eidem intellectui: sicut calefacere, et ignire eidem igni, etsi non respectu ejusdem, quoad extrinseca.
Ad quartum jam dixi utrumque intellectum esse posse separatum, et neutrum esse immixtum corporeis organis.
Ad quintum. Respondetur cum Scoto I. dist. 3. quaest. 7. num. 29. materiam nudam, et efficiens non coincidere, secus est de materia secundum quid, quale est subjectum ; constat enim quod passio accidentalis praedicatur de subjecto per se secundo modo, et non posset praedicari per se, nisi subjectum esset ejus efficiens, quia solum ratio causae materialis non facit necessitatem, ut hoc dicatur per se de illo.