Et est DIGRESSIO declarans praeinducta? disputationis solutionem.
His autem habitis, oportet praeinductam solvere disputationem sequendo experta in nobis ipsis, et relinquendo pro constanti in somniis esse futurorum frequenter et occultorum aliorum divinationem ex quacumque causa sit illa : quia de hoc inferius quaeremus : potest enim esse a Deo, vel a stellis, vel a causa quae est in nobis : et quaecumque causa sit, per experta dicimus in somniis esse divinationem ex phantasmatum similitudinibus excerptam et coniecturatam. Nec vera sunt dicta Simonidis : quia ista velatio divinationis in metaphoris non est ex illustrante causa quaecumque illa sit, sed potius ex natura hominis qui talem accepit illustrationem. Scimus enim ex his quae in scientia de Anima determinata sunt, nihil intelligere vel parum nostrum intellectum sine continuo et tempore. Si enim ponamus necessariam esse revelationem tam ex parte moventis quam ex parte ejus quod movetur, oportet necessario quod fiat imaginibus et formis sensibilibus : quia aliter non esset causa naturalis, cum non accipiat noster intellectus nisi cum continuo et tempore, sicut jam dictum est. Obstrui autem ponamus virtute somni logisticam, tunc
relinquitur quod talis revelatio non fiat nisi sub imaginibus et formis sensibilibus. Si autem quaeritur, quare non fit per sensibilia et imaginabilia propria, cum lucidius et compendiosius sciretur ex propriis quam metaphoricis, et compendium eligit natura, eo quod non abundat superfluis, videtur mihi esse dicendum, quod talia omnia de quibus est somnium, praecipue sunt contingentia de futuro : haec autem non sunt in se antequam fiant : nec etiam habent causam stantem et ordinatam : propter quod nec similitudine propria suae essentiae, nec in similitudine fieri possunt in anima, praecipue cum omnes similitudines quae sunt in anima, fiant per abstractionem a rebus. Ex quo igitur fieri non possunt simulacro proprio, nec simulacro causarum, necessario sequitur quod propria simulacra quae nec aliena figuratione talia praeostendunt, talia praefigurari non possint. Si igitur praefigurantur, oportet quod hoc fiat per aliquam influentiam superiorum, et simulacro alieno non proprio. Oportet autem quod illa influentia sit aliqua valde remota causa : et tunc quando ista influentia tangit animam, percipietur in ipsa in phantasmate alieno, eo quod proprium in se vel in sua causa non habuit, ut diximus : alienum autem phantasma non ostendit nisi per similitudines et metaphoras : oportet igitur in talibus somniis metaphorice accepta esse animae phantasmata.
Si autem forte aliquis objiciens, dicat quod si tale somnium habeat causam influentiam alicujus superioris substantiae, sive corporalis, sive incorporeae, tunc sub similitudine et motu illius influentiae ostendi potest proprie et non metaphorice : et sic redit idem quod prius. Dicendum quod influentia illa sive sit ab intelligentia, sive a stellis, facta est communis valde et indeterminata, et habet determinari a particularibus et per naturam particularem vel ex proposito : et ideo illa in se non habet figuram, neque colorem, neque quantitatem, et non inno- tescit sicut est nisi intellectui : hunc autem clausum in somno jam in praehabitis esse supposuimus.
Sed cum dicitur quod res ab anima comprehenditur per suum simulacrum vel causae suae, intelligitur hoc de causa quae est convertibilis cum re, sive accipiatur per essentialia, sive per communia quae sunt signa probabilitatem facientia, sive etiam accipiatur, non in causa, sed per seipsam res illa. Constat autem quod nullo istorum modorum potest accipi contingens particulare de futuro. Sed nolo quod hoc alicui difficultatem generet quod dixi, quod illa influentia est causa communis et remota et intellectualis potius quam imaginabilis vel sensibilis : ex hoc enim posset credi, quod non moveret animam sensibilem, et sic non generaret phantasma: non. enim hoc est verum. Licet enim non sit figurabilis, nec qualitatem sensibilem habens, tamen ex quo effluit in lumen coeleste et elementa, motiva est corporis et animae vegetabilis et sensibilis : motus autem talis non efficitur in anima sensibili et corpore secundum potestatem primi influentis, sed potius secundum potestatem recipientis animae sensibilis et corporis : et ideo illa forma sic efficiens animam sensibilem est ex loco passionis inclinantis ad hoc quod movet. Cum autem anima sit informata et affecta, tunc ipsa per imaginationem parat et fingit simulacra quibus hoc repraesentetur : et cum non habet propria, nec habere potest, praeparat aliena ex quorum metaphoris hoc pronuntietur, per omnem eumdem modum quo timens imaginatur terribilia, et amans concupiscibilia somnia, et esuriens simulacra ciborum : forma enim ex influentia somniorum afficiens, agit in animam praeceptibiliter, quando anima vacat a tumultu sensuum, et est medium per quod pervenit ad animam quam tangit : et tunc facit in ea quod solent facere prius inductae passiones.
Fiunt tamen somnia aliquando in quibus
per influentiam causantur verae intelligentiae, sive cum. metaphoris, sive cum propriis similitudinibus sumptae : de quibus omnibus unam et eamdem arbitror esse rationem. Quando enim vera intelligentia est cum metaphoricis symbolis, tunc pro certo afficit forma influxa animam sensibilem, et illustratio ejus tetigit intellectum per modum quem inferius dicemus : sed tamen non est tanta vis intellectus per vinculum sensuum et animae, quod in toto elevet ipsum intellectus, et ordinet conceptum ejus per species proprias, ita quod in anima rationali fiat notitia certa de hoc et propria. Quando autem est somnium ut res ipsa, tunc minus fuit vinculum animae, sive in somno, sive in visione : et ideo tunc intellectus illustratus ab influentia abstraxit formas et species proprias a phantasmatibus, et ordinavit eas sub proprio et perfecto conceptu rationis, qui dicit hoc vel illud esse futurum : quando autem in toto ligata est anima rationalis, tunc pro certo non potest nisi in alienis phantasmatibus per modum qui dictus est, manifestari.