QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Scholium.
Juxta fundamenta Philosophi, atque aliorum asserentium ad pluralitatem individuorum requirimateriam, probabile videri animam , et Angelum habere materias. Vide Doctorem 2. d. 3. q. 6. 7. et annotat. 3.
(a) Respondeo, quod probabiliter potest dici quod in anima sit materia, et secundum fundamenta Philosophi, et eorum qui ponunt contrarium; quorum unum, quod pluralitas individuorum in una specie requirit materiam in illis individuis : quod patet 12. Met. text. 49. ubi dicit quod non sunt plura prima moventia caelum in eadem specie, quia primum non habet materiam.Hoc etiam patet per adversarios ponentes materiam principium individuationis, sed in specie animae rationalis sunt plura individua, et ipsa a corpore separata igitur, etc.
Dices sic : contrarii dicunt quod anima bene habet materiam quam perficit, vel quam est apta nata perficere, scilicet corpus : et ratione aptitudinis ad diversa corpora perfectibilia, ipsa separata potest plurificari, non autem habet materiam ex qua fit.
Contra eos : anima non est propter corpus, sed potius e converso; ergo nec distinctio et pluralitas animarum, est propter distinctionem corporum, sed potius e converso. Unde Commentator 1. de Anima, et 7. Met. dicit,quod membra leonis differunt a membris cervi, quia differunt animae eorum, et non e con. verso. Praeterea, destructis fundamento, vel termino relationis non est relatio : sed inclinatio ista, aptitudo ad corpus est quaedam relatio ; igitur destructo corpore post mortem, non est talis inclinatio animae ad corpus. Et confirmatur, quia entis ad non ens non potest esse relatio realis: relativa enim sunt simul natura, anima separata est, non autem ejus corpus quod informavit ; igitur,etc.
Praeterea, si distinctio animarum esset tantum ex parte corporum, Deus non posset causare duas animas sine corporibus, si per corpora distinguerentur, nec etiam per inclinationem ad illa ; igitur, etc.
Praeterea, omnis forma respectiva praesupponit aliquid absolutum prius se, in quo fundatur : sed inclinatio illa ad corpora est quaedam forma respectiva fundata in animae essentia, quae sic inclinatur ; ergo essentia animae est prior illa inclinatione: prius autem non distinguitur per posterius, sicut nec constituitur, sed e converso ; ergo, etc.
Praeterea, ista inclinatio non est de essentia animae, quia anima est absoluta in se ; igitur potest intelligi intellectu essentiali sine tali inclinatione, et per consequens distinguitur una ab alia essentialiter sine inclinatione ad diversa corpora. Praeterea, anima non habet talem inclinationem ad tale corpus ; igitur, etc.
Secunda ratio principalis est haec ; Sicut operatio arguit formam, ita proprietas materialis materiam ; sed proprietas materiae quantum ad suum esse, et quantum ad fieri, reperitur verius in spiritualibus quam corporalibus; proprietas enim materiae, quantum ad esse est, quod est ingenerabilis et incorruptibilis, sed in quantum ad fieri, quod tantum producatur per creationem, haec autem magis reperiuntur in spiritualibus. Similiter substare accidentibus sicut qualitatibus corporalibus corpus subest, ita animae spiritualibus, sicut habitibus animae. Quod autem haec sit proprietas materiae, patet per inductionem : non enim est proprietas compositi nisi ratione principiorum: nec etiam formae, quia ejus est actuare, quae est proprietas contraria ; igitur ratione materiae inest alicui substare accidentibus , ergo, etc. Tertio sic : Angelus habet materiam ; ergo anima . Probatio antecedentis; quia in quocumque genere sunt principia communia, non tantum appropriata, sed etiam realiter differentia, oportet omnia illius generis ex eis esse composita, talia sunt principia in genere Substantiae. Probatio actus et potentia sunt principia communissima in quolibet genere: actus autem in genere Substantiae est forma, et potentia in eodem genere est materia ; igitur materia et forma sunt principia communissima in genere Substantiae. Idem patet 8. Met. igitur cum Angelus sit species substantiae, est ex eis compositus. Sed ad hoc diceret Philosophus, quod Angelus non est in ge -nere aliquo, sed extra ; ideo, etc.
Quarto, idem sic ostendo; sicut impossibile est aliquod agens secundum agere, nisi coagente primo, ita impossibile est aliquid pati nisi in virtute primi passivi ; sed certum est quod Angeli, et animae patiuntur, et bona sicut boni Angeli, et mala etiam ab igne corporali sicut mali Angeli: ergo, etc. Ad hoc etiam est auctoritas Commentatoris 8. Met. ubi dicit quod corpora caelestia non habent materiam generabilem, sed habent aliquam, sicut est dispositio in materia intellectus. Item, Boetius super Praedicamenta dicit, quod relictis extremis, Philosophus agit de substantia composita : anima est de genere Substantiae; ergo, etc. Item, Boetius de Unitate et Uno dicit, quod anima et Angelus quodlibet istorum est unum conjunctione materiae et formae. Possunt enim aliqua esse unum conjunctione, quae tamen non sunt unum continuitate, ut dicit ulterius.