DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT X.

Et est digressu) declarans modos quibus haec forma movet videntem aversum a sensibus.

In primo autem volumus determinare tredecim modos quibus talis forma sigillatur in anima somniantis vel aliter praevidentis secundum sui diversitatem.

Prima habet, quod expressius vel minus expresse percipitur ab eo quod movet : aliquando autem secundum infimum gradum suum non manifestat se, nisi in quadam animi confidentia, qua homo concipit quamdam audaciam et certitudinem aliqua praedicendi et faciendi : cum tamen super hoc nullam habeat imaginationis conceptionem vel intellectus : et ideo est, quia forma coelestis non tangit nisi virtutes motivas hominis illius, et non elucet in cognitis nisi implicite et confuse : quia videlicet cor dicit homini sic debere evenire vel aliter secundum quod instigatur a proprio corde. Hic igitur est unus et minimus gradus virtutis coelestis, et frequenter fallens : eo quod aliquando quis concipit phantasiam ex aliis accidentibus complexionis vel corporis et non habet ordinem talem ad futura, nec tale auxilium sicut habet a coelesti forma.

Secundus gradus est, quando affectus formae et motus pervenit ad animam secundum lucem indistinctam et confusam quae determinari ex suis simulacris non potest : et in talibus praeparantur simulacra non bene repraesentantia et valde aliquando inconvenientia : et ideo sub illis expressa visio similibus non intelligitur : et vix est qui eam possit explicare, sicut et Plato ait quemdam somniasse quod moreretur, et proloiigabatur ejus vita.

Tertius autem gradus hujus formae est, quod movet adeo expresse quod per metaphoras convenientes exponitur, et ista sunt somnia quae sapientes interpretantur, et ad quae inventa est ars interpretandi in scientiis magicis.

Quartus autem gradus est qui quidem in nullo attolleretur super imaginationis actum, sed tantum somniat non metaphorica sicut res evenit, sicut fuit in somnio quod narrat Tullius in secundo de Natura deorum, quod cum duo Incaute hospitali fuissent, altero dormiente recessit ab eo aliqua occasione vigilans socius : et cum dormiret ille qui remanserat, apparuit socius petens auxilium, eo quod jam nisi juvaretur, jugulandus esset : et ille non reputans somnium, rursus dormivit, et iterum per omnia eamdem vidit visionem quam prius, nisi quod socius ut ei

citius auxiliaretur, instantius quam prius rogare videbatur : sed neque tunc reputans, tertio dormivit, cui socius apparuit cum querela magna dicens se jam jugulatum esse et in crastino in plaustro fimo funeri superposito fore extra portam portandum et projiciendum, ut celari posset homicidium, rogans ut summo mane cum judice ad portam illam pergeret, et de nece sui ultionem expeti faciat in eum qui tanti fuerat minister sceleris. Surgens autem mane vir qui somnium viderat, narravit sicut viderat in somnis.

Ego etiam somniavi me stare super ripam cujusdam fluminis, in quo suspensum super aquam fuit molendinum, videbaturque mihi, quod puer in aquam caderet, et veniens ad rotam molendini deprimeretur, et necaretur ibidem. Evigilans autem cum hoc sociis referrem, antequam finita esset recitatio, nuntiatur adesse mulier magno ejulatu nuntians hoc idem per omnia quod videbatur in somniis : cum tamen et mater et puer omnino fuissent ante hoc mihi incogniti, neque umquam noveram vel videram easdem personas.

Quintus autem gradus est, quando jam movet quidem phantasiam, et videtur ei assistere aliquis explanans quod videtur, non quod expresse, sed in verbis et figuris. In tali enim visione aliquis elucet intelligentiae radius, licet non sit depuratus a phantasmatum permixtione, sicut frequentissime omnibus fere evenit hominibus : et ideo de hoc non oportet ponere exemplum.

Sextus autem gradus, quando movent quidem simulacra, sed elucent quidem expresse intelligentiae actus per modum docentis alicujus, qui docet recte futuram visionis significationem. Causa enim hujus est, quod intelligentia pro certo soluta est simpliciter, et ligata tamen quoad quid, quod videlicet lucem sui luminis accepit tamquam a quodam alio docente : et hoc vocaverunt Philosophi splendorem intelligentiae desuper descendentis in animas somniantium, attribuentes fi- guras simulacrorum coelestibus corporibus, et splendorem intellectus intelligentiae moventi. Quod ego non inficior esse verum, dummodo dicatur intellectus provenire ad actum ex motu formae descendentis de coelo, et non ita quod intelligentia superior ingerat lumen animae sino aliquo vehiculo corporali. Hujus autem exemplum est forma pulsus in homine : species enim pulsus tangit quidem corpus : et cum ab anima sapientis percipitur in ea, dispositio animae ejus est pulsus et modus suae vitae. Sic igitur etiam in forma movente in somniis vel aliis visionibus est forma corporis : et ex hoc tangit corpus. Est enim in. ea vis et lumen intelligentiae agentis : ex quo etiam illustrat et afficit mentem intelligentis, et diffundit lumen super significationes simulacrorum.

Septimus autem gradus est, quando adhuc in somno vere et expresse apparent intelligentiae sine simulacris : et tale videtur fuisse somnium Scipionis de colentibus justitias, quod ad aethereas sedes recipiantur. Causa autem talis somnii est fulgor intellectus agentis et splendor, qui sua radiatione ad se totam , animam trahit, et avertit ab imaginum motu : intentio autem animae quando tota fertur ad intellectum et excellenter est in ipso, distrahitur a consideratione sensibilium in vigilia, et a perceptione imaginum in somno : talis autem in somnio frequenter optimas invenit intelligentias et demonstrationes quas in vigilia invenire non poterat, dum exterioribus sensibus vel imaginibus detinebatur : et propter haec tria genera somniorum a Philosophis natura deorum probatur, et praecipue ab Epicureis et Stoicis : quia omnia hujusmodi somniorum genera, sicut quintum, sextum et septimum, per numina in somniis hominibus existentia fieri arbitrantur. Scias autem, quod etiam forma movens venit a corpore, sed potentior intellectus animae talis, qualem diximus superius esse sapientis animam, nimia luce intellectus ex forma concipit veras intelligentias :

et hoc est quod dicit Aristoteles, quod aliquando in somniis sunt verae intelligentiae : et huc usque et non ultra procedit visio somnialis.

Octavus autem gradus est, quando forma coelestis est adeo fortis, quod movet in vigilia aversum a sensibus et retrahentem sensus intra se, sicut superius exposuimus : sed tamen non ostendit se nisi in simulacris obscuris : et iste gradus respondet secundo superius dicto. Sed in hoc omnes praecedentes excellit, quod movet in vigilia quod fortius est multo quam illud quod movet in somno : eo quod minus ligati sunt sensus in vigilia, licet sint ad interius retracti quam in somno : et ideo non praevaleret tunc exterioribus motibus sensuum, nisi esset fortior omnibus praedictis : et talia visa movent corpora animalium vigilantium : et tunc in motibus eorum praesigiiificat aliquid futurum, quod student augures scire et conjecturare : super tantum enim rationis fundata est augurii divinatio.

Nonus autem gradus, qui respondet tertio, quando videlicet vigilanti averso a sensibus occurrit imaginatio futurorum et ex forma coelesti movente per formas expressas et de facili adaptabiles : et talia sunt visa melancholicorum et alias amentias patientium, quando avertuntur a sensibus. Sunt tamen sine aliqua sensuum illustratione : et in hoc sane fortiores praehabitis, quod vigilantes movent : et tales visiones frequentissime occurrunt infirmis.

Decimus gradus est sumptus juxta septimum : quoniam et imagines habet expressas et aliquid luminis intellectus etiam mixti in partibilibus, quod est per modum instruentis et docentis : et tales sunt illi qui loquuntur et hominibus adstantibus sibi quibus se dicunt audire et verba instruentia significationes eorum quae videntur.

Undecimus autem sumptus est juxta sextum, quando videlicet ex imaginibus soluto intellectu veras et expressas elicit intelligentias futurorum et aliorum occul-

torum : hoc enim descendit in animam ex minimo splendore intelligentiae agentis et optima suae imaginationis compositione.

Duodecimus autem est, qui sumitur juxta quartum, et ille est primus gradus prophetiae, de qua Philosophi sunt locuti. Et ille est, quando videntur expresse imagines rerum futurarum, sicut eveniunt in vigilia aversis et interius retractis sensibus : talis enim praenuntiat occulta et futura : et inde est dictum Hermetis, quod talis homo habet spiritum divinum : et Socrates dicit omnino divinam esse hanc occultorum scientiam.

Decimus tertius gradus complementum est prophetiae, quando bona occulta per coelestium instinctum sic praeconcipit, quod veram intelligentiam de his habet etiam absque magna sensuum aversione : et iste gradus est summus humanae animae.

Hos tredecim gradus absque dubio in nobis experimur, cum etiam a diversis Peripateticis ante nos sunt notati.