Septimo quaeritur utrum verbum sit eorum quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt.
Et videtur quod sic.
Verbum enim importat aliquid progrediens ab intellectu. Sed intellectus divinus est etiam de his quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, ut in quaestione de scientia dei, dictum est. Ergo verbum etiam de his esse potest.
Praeterea, secundum Augustinum, lib.
VI de Trinit., filius est ars patris plena rationum viventium. Sed, sicut dicit august. In Lib. Lxxxiii quaestionum, ratio, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.
Ergo verbum est etiam eorum quae nec fient, nec facta sunt.
Praeterea, verbum non esset perfectum nisi contineret in se omnia quae sunt in scientia dicentis. Sed in scientia patris dicentis sunt ea quae nunquam erunt, nec facta sunt. Ergo et ista erunt in verbo.
Sed contra. Est quod Anselmus dicit in Monologio: eius quod nec est, nec fuit nec futurum est, nullum verbum esse potest.
Praeterea, hoc ad virtutem dicentis pertinet, ut quidquid dicit, fiat. Sed deus est potentissimus.
Ergo verbum eius non est de aliquo quod non aliquando fiat.
Responsio. Dicendum, quod aliquid potest esse in verbo dupliciter.
Uno modo sicut id quod verbum cognoscit, vel quod in verbo cognosci potest, et sic in verbo est etiam illud quod nec est, nec erit, nec factum est, quia hoc cognoscit verbum sicut et pater; et in verbo etiam cognosci potest sicut et in patre.
Alio modo dicitur aliquid esse in verbo sicut id quod per verbum dicitur. Omne autem quod aliquo verbo dicitur, ordinatur quodammodo ad executionem, quia verbo instigamus alios ad agendum, et ordinamus aliquos ad exequendum id quod mente concepimus; unde etiam dicere dei, disponere ipsius est, ut patet per Glossam super illud psalm. Lxi, 12: semel locutus est deus, etc.. Unde, sicut deus non disponit nisi quae sunt, vel erunt, vel fuerunt, ita nec dicit; unde verbum est horum tantum, sicut per ipsum dictorum. Scientia autem et ars et idea, vel ratio, non important ordinem ad aliquam executionem, et ideo non est simile de eis et de verbo.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.