QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Prius prioritate perfectionis cognoscitur Deus. Vide Doctorem 1. dist. 3. quaest. 2. num. 29. sed cognitio sensibilium fortius moventium sensum, est prior prioritate perfectionis juxta proportionem objecti ad intellectum.
(c) Tertio, dico quod prius prioritate perfectionis a nobis cognoscitur, quod est perfectius. Circa quod sciendum, quod aliqua cognitio potest esse perfectior alia, vel secundum perfectionis , complementum, vel secundum proportionem ad objectum, sicut visio aquilae st perfectior primo modo,visione mea ;
sed visio mea respectu candelae est perfectior visione aquilae respectu Solis. Ista divisio habetur 10. de Animalibus a Philosopho, dicente quod magis desiderantius scire modicum de substantiis separatis,quam multum de inferioribus. Illud autem modicum attenditur secundum proportionem ad objectum, non autem secundum naturam cognitionis absolute.
( ) Ad propositum est dicendum, quod illud quod a nobis cognoscitur prius prioritate perfectionis cognitionis in se, et absolute consideratae, est Deus, loquendo etiam de cognitione naturali. Probatio, quia illa cognitio est perfectior in se, per quam attingitur perfectius objectum ; sed haec est cognitio Dei, qui est perfectissimum objectum, ergo, etc.
Praeterea, Philosophus 4. Ethic. cap. 10. ponit felicitatem humanam, quae ex puris naturalibus haberi potestincognitione substantiarum separatarum, vel primae substantiae separatae, quae est Deus, sed ponit eam in perfectissima cognitione ; ergo ejus cognitio quae in via potest haberi, est perfectissima cognitio, et perfectior cognitione quorumcumque inferiorum, quia quodcumque individuum speciei nobilioris est nobilius quocumque individuo speciei inferioris.
Sed quae est cognitio perfectior secundum proportionem ad objectum, id est respectu inferiorum, quae sunt intellectui nostro proportionata ?
Dicendum, quod cognitio istorum sensibilium, quae fortius movent sensum, est perfectior, quia quae fortius movent sensum, fortius movent intellectum, licet altiori modo, quia universalius ; quae autem magis movent intellectum, sunt magis proportionata intellectui, et ideo prius perfectione tali, scilicet secundum proportionem ad objectum, intelligitur universale illius singularis sensibilis, quod fortius movet sensum.
Ad objectionem in oppositum, dicendum quod Philosophus primo Physicorum intendit dare modum deveniendi in cognitionem distinctam ; et hoc est per cognitionem magis universalis, et magis confusi, quod est prius notum nobis distincta cognitione.
Ad aliud, dicendum quod ens, et unum prius imprimuntur intellectui quoad eorum cognitionem distinctam, quam alia ; et ideo illa cognitione sunt prius nota, quia non possunt notificari per priora et hoc conceditur.
Ad aliud, dicendum quod Thomas faciens illud argumentum deceptus fuit, quia non distinguitur inter cognoscere aliquid confusum et confuse, et distincte et distinctum. Verum enim est, quod cognoscere aliquid confuse, scilicet minus universale, est medium inter puram ignorantiam, et cognitionem ejus distinctam, et sic cognilio alicujus confusa prior est cognitione ejusdem distincta ; sed propter hoc non sequitur quod cognitio confusi, id est, magis universalis, sit prior cognitione minus universalis, nisi loquendo de cognitione distincta, ut dictum est, imo est fallacia consequentis a pluribus causis veritatis ad unam. Cognitio enim confusa alicujus minus universalis, est, vel quando cognoscitur tantum de ipso, quid est, quod dicitur per nomen, vel quando cognoscitur in suo' universaliori, vel confuso ; non sequitur igitur , cognilio confusa minus universalis, est prior tempore, quam ejus distincta ; igitur cognitio sui universalioris, vel magis confusi, est prior.
Ad ultimum, dicendum quod quando aliquod singulare est praesens sensui secundum debitam proportionem, tunc intellectus primo apprehendit speciem specialissimam ejus: sed quando non est proportionatum sensui, ita quod possit ipsum distincte cognoscere, tunc intellectus apprehendit speciemproximiorem, quam potest, quia non movet sensum nisi sub ratione, quae est singularis speciei communioris.