DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Quae secundum rationem causae aut signa sunt in nobis quantum ad dispositiones corporis ?

Omnibus autem quae praemittenda erant exsecutis, ad sententiam Aristotelis revertamur : quia illa modo planior et intelligibilior apparebit. Supposito enim ex praedictis, quod divinatio sit in somnis multis et aliis visionibus, dicamus quod ea somnia, quorum principium est in nobis, necesse est esse aut causas eorum quae fiunt et in somniis apparent, esse in nobis : aut signa si aliquem ordinem habent ad futura, et ad eas formas quae videntur in somniis : aut si nullum habent ad hoc ordinem, tunc sunt accidentia communiter illis quae eveniunt, sicut accidit me ambulante cadere montem vel domum.

Somnia igitur sunt in uno istorum trium ratione, aut forte in ratione duorum : tertium enim cum his non coincidit : quia quod per accidens est, raro est, et neque signum, neque causa. Dico autem causam, sicut dicimus eclipsis lunae esse causam terrae interpositionem, et eclipsis solaris causam esse positionem lunae inter visum nostrum et solem, et sicut putrefactio vel labor putrefaciens humorem est causa febris. Sic etiam sunt quaedam somnia quae causas habent gines ignis. Signum autem vocatur quod designat aliquid, licet non sit causa ipsius sicut accensio directa lunae ad modum capitis vel caudae draconis, et directa subtractio, signum futurae eclipsis : asperitas autem linguae signum est febriendi, et somnium de gustu fellis signum est febris instantis. Signum autem, ut dicit Galenus, est respectu futuri, et respectu prae-

sontis, et praeteriti : et hoc praecipue in somnis fit, in quantum divinando cognoscuntur occulta cujuslibet differentiae temporis. Accidentia vero sunt quae a casu et fortuna sic eveniunt, sicut aliquo ambulante convenit casu deficere vel eclipsari solem : ambulatio enim illius neque signum, neque causa defectus solis est : nec e converso defectus solis est causa vel signum ambulandi : et ideo nihil talium casualium et non per se accidentium nullum fit semper vel frequenter, sed raro valde et incerte, ut diximus in secundo de physico auditu .

Dicamus ergo, quod quaedam somniorum de quibus nullam in praehabitis fecimus mentionem, sunt causae et signa passionum et operationum quae circa corpus accidunt : et haec sunt somnia quorum principia sunt in nobis. Propter quod etiam qui doctiores inter medicos sunt, dicunt quod oportet valde intendere somniis : quoniam etiam complexio et passio et accidens animae et corporis bonum et malum frequentissime demonstratur in somnio. Sicut autem accidit in corpore, ita procul dubio conveniens est aestimare accidere in artificialibus, quae quando operantur, intendunt ad aliquid : et de hoc occurrunt eis phantasmata. Et similiter est de fantibus, quibus etiam occurrunt ea in somnio de quibus fantur.

Causa autem somniorum potest esse et in corpore et in anima : et somnium illius erit demonstrativum ut signum. : hoc enim in somno magis manifestatur quam in vigilia : cujus causa est, quia illi motus qui sunt talium humorum vel affectionum in die moventes corpus vel animam, nisi sint valde magni, forte latent, eo quod non sentiuntur propter majores motus corporis et animae qui fiunt a sensibilibus in sensus agentibus in vigilando, etiam in die. In dormiendo autem fit contrarium : motus enim parvi moventes corpus vel animam, magni videntur esse. Hoc autem manifestum esse probatur ex his quae circa nos saepius in somniis accidunt nobis : arbitramur enim fulgura cadendo micare, et tonitrua fieri, quando parvi soni in auribus nostris fiunt, et parva micant lumina, et mello et dulcibus saporibus perfrui videmur nobis, quando tenue et dulce phlegma a capite fluit ad linguam, et somniamus nos ambulare per ignem et calefieri vehementer parvo calore facto circa partes aliquas corporis: et praecipue si in interioribus corporis fit. Sicut somniavit quidam fundi sibi in ventrem picem ardentem, et se exaestuare in igne picis, eo quod choleram adustam nigram incensam in ventre habuit : et hanc emisit, cum. surrexit a somno. Postquam enim expergefacti sumus, saepe nobis ipsis manifestum est, quod nulla alia causa fuit hujusmodi somniorum, nisi quod talis erat dispositio secundum passionem corporis vel animae. Manifestum est enim, quod omnia principia sunt parva quantitate, licet magna sint potestate, nisi resistatur eis : sicut enim principia aegritudinum et aliarum passionum parva sunt: et ideo in vigilia ab eo qui circa alia occupatus est, animo nequaquam percipiuntur. Manifestum igitur, quod haec principia debilis sunt motus primitus habentia et magis in somno quam in vigilia percipiuntur.

Sic igitur quaedam somnia ab his quae in corpore sunt passionibus et dispositionibus causantur, et ipsa nihil aliud quam talia in corpore existentia significant.