De somniis quae casualiter eveniunt, et est cum neque sunt causae neque signum eorum quae fiunt.
Plurima vero somnia quae non habent causam aliam nisi motum accidentalem phantasmatis, non contingit se habere ad eventum futurorum nisi sicut est per accidens et casu, sicut de his quae procul circa ignotos nobis accidunt, sicut de navali bello Graecorum contra Phrygios. Somnia enim ex his dispositionibus quae sunt in nobis, nihil de his indicant, et si dicantur aliquando aliquod malum praesagire, et eveniat, sicut interpretatus est eventus : ille enim per accidens, et non ideo quod somnium causa vel signum fuerit illius. Conveniens enim est eodem modo esse de istis, veluti quando memoranti alicui de aliqua re, contingit quod hoc sit quod cogitet vel memoratur : sua enim memoria vel cogitatio illi eventui nec dedit causam eveniendi, nec signum : sed casu sic accidit, quod nihil prohibet in somniis similiter accidere : quinimo magis conveniens est multa somnia sic evenire ut somniantur, quibus tamen eventibus somnium nec causa fuit, nec signum. Quemadmodum igitur meminisse de aliquo et hoc evenisse nec causa fuit sic accidendi, nec signum, postquam evenit, sicut somniatum fuit : in veritate enim tale somnium hujus eventus nec causa, nec signum est, sed est incursus casualis. Et ideo multa talium somniorum non eveniunt : quia accidit talis concursus cum sit casualis, neque semper neque ut frequenter evenit hoc. Tamen totum de his somniis evenit quae cassa fictione fiunt phantasiae, et ex qualitate cibi causantur : illa enim valde sunt multiplicia et ordinata a confusione complexionis vel passionum vel ciborum trahenti a originem.
Haec autem omnia quia nullam ad futura ponunt causalitatem, aut non eveniunt, aut si eveniunt, non eveniunt propter hoc quod praevisa sunt, sed casualiter accidit : et hoc vocamus incursum, quando duo videlicet sibi convenienter concurrunt, unum praecedens et alterum quasi ex illo consequens : quorum tamen neutrum est signum vel causa alterius. Talia autem somnia signum habent quod inordinata sunt in seipsis, ita quod simulacra apparentia mutantur de forma in formam, sicut videtur alicui qui viderat homines qui statim mutantur in canes, vel in equos, et iterum in alias figuras.
Et hujus duae causae sunt, humiditas videlicet complexionis fortiter mota, sicut in pueris et in juvenibus, et vapor nimis motus ex vehementia caloris : tunc enim una pars vaporis consequitur aliam et frangit figuram ejus : et ideo multa simulacra resultant imperfecta : et ideo haec duo genera hominum incertissima habent somnia.