De his quibus conjici possunt somnia
vera. Quod autem quidam vesani praevident, causa est quod proprii motus non insistunt eis, sed casu feruntur vagi et destituti a propriis, et incertam et instabilem animam eorum quilibet apprehendit motus passionis extraneae quae tangit eas. Causa autem, quod quidam recte frequenter somniantes sunt sicut res eveniunt, et causa ejus quod somniant de suis votis et curis, accidit ex eo quod praecipue voti quando sunt separati et procul ad invicem maxime pro invicem sunt solliciti, de se invicem multa sperantes et de se multa timentes. In primo enim cognoscunt se invicem, et sentiunt motus ad invicem sibi factos per passiones spei, timoris, et amoris : et hoc modo se habent motus somnia facientes : notorum enim magis noti et profundati sunt quam extraneorum.
De causa vero recte somniandi satis in Physicis dictum est. Melancholici enim propter horum motuum vehementiam qui fiunt in ipsis, quemadmodum in destitutis ab aliis qui minus propriis curam impendunt et minus propriis intendunt, et raro vel numquam profunde dormiunt, melius aliis somnia conjectant, et quoniam habentium symbolum facilior est transitus et permutatio, et habentium symbolum facilior est translatio, eo quod transferentes semper secundum aliquam similitudinem transferunt, ideo quod cito vicinius est somnio, per rationem symboli imaginantur, sicut docent Philegidae poemata, qui poetriam primo ordinavit et scripsit. Ars enim poetriae hoc modo secundum philosophiam super symbola conscripsit fabulas : et dicitur ideo composita fabula ex miris. Sunt enim melancholici, ut dicit Aristoteles in libro de Problematibus , studiosi, praecipue si paliantur melancholiam quae ex corpore per incinerationem facta est: illa enim est fumosa sicut vinum rubeum, et est adhaerentium multum phantasmatum, circa quae profundatur intellectus et conjicit ea.
Et haec est causa quare illi qui sunt furiosi, dicunt futura adhaerentia per metaphoram illi quod imaginatur. Furor enim non omnino claudit intellectum et rationem, sed relinquit intervallum, et ideo somniantes venerea intelligunt vernum tempus propter similitudinem caloris et humoris et laetitiarum et amoenitatis : venerea enim talia important, et per hunc modum conjectant omnia futura ad interiora phantasmata quae vident.
Amplius autem propter vehementiam talium motuum non repelluntur motus talium hominum ab aliquo alio motu qui fuit in ipsis : tales enim, ut diximus, motibus propriis destituti sunt.