QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
(") Avicenna autem ponit, quod in prima intellectione, etc. Haec quaestio supponit dari species impressas, quod verius esse ostensum est quaestione praecedenti, ubi etiam probatum est intellectum dependere a sensibus in earum acquisitione, sive concurrant ad eas immediate, sive non, de quo ibi dictum est.
Prima opinio negat, habitis speciebus, requiri recursum ad phantasmata. Ita Avicenna in sua compend. de Anima. Idem habent alii apud Vicecomercatum disput. de immortalitate animae, tenet Albert. maxime in spiritualibus 3. de Anima, tract. 2. cap. 29. Philoponus text. 30. et l ib. 3. cap. 4. Thienensis text. 39. Themist. et Simplic. 3. de anima, et Simplic. de animae immortalitate, Averroes text. 33. 36. Tres ultimi admittunt in communibus operationibus intellectus, recursum illum requiri, sed non in abstracta cognitione Dei, et Angelorum. Alii tenent quoad species elicitas ex phantasmatibus, intellectum dependere a phantasmate, non quoad alias a se formatas, et idem de infusis. Venetiis text. 33.
Alii, referente Scoto hic, tenent recursum ad phantasmata semper esse necessarium, quia post actum intelligendi non manet species, vel quia non est necessaria species. Sed esse necessariam satis probatum est quaestione praecedenti, et quod maneat post actum, ostensum est supra quaest 14. et lale probat Scotus 1. d. 3. quaest. 6. a num. 23.
conclusio I.
In intellectione necessariam esse conversionem ad phantasmata de lege ordinaria pro hoc statu.
Vera sententia animam pro hoc statu de lege communi in omni intellectione convertere se ad phantasmata. Ita Aristoteles 3. de Anima, cap. 7. text. 30. et cap. 8. text. 39. D. Thom. I.part. quaest. 84. art. 7. vbi Cajet. Scotus locis citatis in resolutione, et 1. d. 3. quaest. 6. num. 15. et 2. d. 3. quaest. 11. num 9. et 4. d. 45. quaest. 3. ad. 3. princ. et 3. d. 10. quaest.3. ad ultimum, et 7. Metaph. quaest. 10. Quibus loeis docet intellectum pro hoc statu non cognoscere singulare sub ratione singularitatis ; et rationem assignat, illa q. 15. quia nihil intelligit nunc intellectus, nisi mediante sensu, et hic non cognoscit singulare qua tale, ut habet Scot. 2. d. 3. q. 1. Eamdem tenet Aug. ex presse 4. de Gen. ad. lii. cap. 7. dum ait: Quando numerum cognoscimus, aliud sensum, aliud rationem attingit. Probatur ex duplici experimento a Doctore adducto : primum est, quia laesa phantasia impeditur intellectus operatio. Secundum, quia dum cupimus aliquid intelligere, formamus nobis ejus idolum, et tunc facilius intelligimus. Prima ratio hic adducta a Doctore quae est D. Thomae rejicitur quaestione sequenti. Ex quibus solvitur ratio pro Avicenna. Constat enim ex his praeter speciem, et intellectum, requiri concomitantiam actus phantasiae, nihil enim aliud est converti ad phantasmata, ut doset Scotus 1. d. 3. quaest. 6. num. 19. quam quod intelligens universale imaginetur singulare.
Solvuntur objectiones aliae contra dictam sententiam
Arguitur primo, magis dependet phantasia a sen;ibus externis, quam intellectus ab illa ; sed potest phantasiari, non operantibus externis : ergo. Antecedens patet, quia intellectus est immaterialis, et abstractior a corpore quam illa facultas corporea. Respondetur, experientia constat intellectum dependere a cooperatione phantasiae , et oppositum constat de cooperatione sensuum externorum ad phantasiam, quia phantasiamur, omnibus sensibus feriantibus. Secundo, respondet D. Thomas ad secundum, phantasma repraesentare particulare, et ideo non eget determinatione sensus. Contra, primo,quia phantasma non repraesentat, nisi materiam indifferentem, et non qua singularis est; alioquin posset distinguere inter duo singularia, seclusis omnibus ei extrinsecis, quod constat esse falsum, de quo Scotus 2. d. 3. quaest. 1. Secundo, intellectus intelligere potest particulare, ut videbitur quaest 22. et tamen tunc aget actu phantasiae.
Secundo arguitur : Intellectus etiam pro nunc intelligit Angelos, et alia spiritualia, quae in phantasiam non cadunt ; ergo non petit saltem quoad haec,converti ad phantasmata.
Respondetur, sufficere quod phantasia apprehendat aliquid simile singulari illius materialis, quod intelligitur, vel ad placitum ei appropriatum. Unde, cum intelligimus Angelos, phantasiamur infantulos alatos, quia sic placuit eos depingere ; et cum concipimus Patrem aeternum, phantasiamur virum grandaevum.
Tertio arguitur : Rapti in extasim intelligunt sine ullo sensuum ministerio externorum, vel internorum, idque experientia constat, quia quidam, nec ignem applicatum sentiunt ; ergo saltem hi non dependent a phantasmate. Respondetur, extasim perfectam in qua omnes sensus interni et externi cessant, virtute tantum divina contingere. Quod confirmat exemplum, quod August. 14. civit. 24. de Restituto Presbytero, qui rapiebatur quando volebat, et postea referebat se inclamantium voces, quasi a loginquo audiisse, et idem censendum est de Platone, Trismegiste, et Socrate, qui leguntur extasim passi, quod scilicet eorum exlases erant naturales, non sine omni sensuum functione. Ratio est, quia dependentiam intellectus a functione sensuum solvere, non est naturae opus, sed supra naturam. Unde Nazianz. orat. 2. de Theologia ait impossibile esse, mentem quantumvis se cum faece corporea ad sublimium contemplationem erigat, sensuum commercia destituere. Et D. Bernard. serm. 32. in Cant. Corporum similitudinibus speculando non involvi, A ngelicae puritatis est, et addit esse munus divinum.
Putant nonnulli in perfecta extasi, non solum sensuum functiones, sed etiam virium naturalium, ut vegetativae, et nutritivae, omnino cessare, et suadent, quia quidam extatici diu sine cibo, et polu jacent, nec cordis motus, vel vitalis calor in eis sentitur ; habet se enim extasis opposito modo ad somnum, in somno ligantur sensus externi, et interni, atque intellectus, vel non operantur, vel valde imperfecte, ut si sunt insomnia, et tunc vires naturales melius operantur, ut patet in digestione, et nutritione, quia anima non distrahitur ab aliis facultatibus, sed incurvatur ad inferiora ; at in extasi ita rapitur ad superiora, ut inferioribus vacare non possit ; sed D. Thom. 2. 2. quaest. 175. art. 3. negat in extasi vegetativam otiari. Media via videtur incedendum. Itaque verisimilius est has vires non omnino otiari, sed si extasis perfecta est, valde tenuiter operantur ; quod sufficit ad illam experientiam, quod diu jacent quidam extatici sine cibo, etc. Quod vero valde tenuiter operentur, ex eo constat, quia cum quis immediate post cibum nimis attente studet, vel speculatur, impeditur digestio: ergo multo magis id fit per contemplationem raptus.
conclusio II.
Licet pro hos statu requiratur conversio ad phantasmata, non tamen in statu gloriae, neque forte in statu innocentiae.
(b) Ideo omissis aliis necessi talibus, etc. Resolvit primo de lege ordinaria requiri conversionem ad phantasmata, quod probatum est annot. praeced. Secundo, docet id non esse necessarium in corpore glorioso. Ita communis. Unde anima Christi in hac vita non indiguit hoc recursu, de quo D. Thom. 3. part. quaest. 11. art. 4.
Sed petes quomodo Beati convertentur ad phantasmata, vel fuDctiones sensuum, si oppositum evenit extaticis, qui multo minus in Deum sunt absorpti, nempe nondum a torrente voluptatis ejus inebriati. Respondetur, ex abundantia gloriae fiet redundantia in sensus, et inferiora, de quo D. Thom. 2. 2. quaest. 175. art. 4. Vide August. 12. de Gen. ad Iit. a cap. 2. usque ad 36. lib. 4. de Anima, cap. 8. 9. et epist. 112.
Tertio, docet quod in statu innocentiae non fieret conversio ad phantasmata, quia anima quoad actum suum non fuisset subjecta corpori, sed super ipsum, et sensus ejus, habens dominium, quod per peccatum perdidit; et sic quodammodo subditur corpori pro hoc statu, quoad suos actus. Secundo, non est naturale animae dependere a potentiis corporis conjuncti, alioquin anima gloriosa sic dependeret, quia gratia non destruit, sed perficit naturam; ergo in statu innocentiae non esset illa dependentia, quia nihil ibi ponendum, nisi naturale, vel perficiens naturam, et certum est illam dependentiam potius vilificare animam.
Tertio, probat Scotus 1. d. 3. quaest. 3. num. 24. ex August. 15. Trinit. cap. ull. quae causa cur ipsam lucem acie fixa videre non possis, nisi utique infirmitas ? et quis eam tibi fecit, nisi iniquitas? Al non potest videri acie fixa veritas, nisi cum independenlia a phantasmatibus, et ideo extatici ad ea non convertuntur. Idem habet Eustathius, Hugo, Lincon. quos hic Doctor citat, et Comment. 6. Ethic. quem citat Scotus, 2. d. 3. quaest. 8. a l 2.
Sed Scotus dubiusmanet,an ista conversio ad phantasmata sit ex peccato, vel ex natura,et subordinatione potentiarum,ut constat ex ipso, loco jam cit. et 4. d. 45. quaest. 1. ad 3. pro opin. Sicut enim appetitus dependet a potentia cognoscitiva, sic dici potest, quod intellectus hujus status, dependet a phantasia cooperante, etsi non sit dependentia tanta hic, quanta ibi, quia ibi essentialis esse videtur, hic non , alioquin in statu gloriae maneret haec dependentia. Suarez 4. de Anima, cap. 7. dicit hic peti principium, ideo aliam assignat rationem, quod intellectus pro hoc statu non recipit species, nisi dum phantasia actu operatur, et ideo non potest intelligere sine conversione ad phantasiam. Sed non petitur hic principium, quia ideo actus secundus intellectus pro nunc, dependet ab actu seeundo phantasiae, quia pro nunc talis est ordo harum potentiarum, quo 1 una subordinetur alteri, qua ratione volitio supponit cognitionem. Nec ratio Suarez valet, quia forte non requiritur species intelligibilis, ut ostensum est quaest, praeced, num. 14. et ibi in annot. et tamen eo casu esset dependentia intellectus a phantasmate. Praeterea, peto a Suare quare intellectus non potest pro hoc statu recipere speciem, nisi operante phantasmate. Nec poterit aliter respondere, nisi quod talis est ordo harum potentiarum quod una subordinatur alteri, et sic petit principium, si illa ratio Scoti petit illud.
Tertium, quod hic ait Scotus patet ex jam dictis, scilicet an ista conversio sit ex peccato, ut paena ejus, vel non; si enim in statu innocentiae fuisset, non est ex peccato, et quid tenendum, jam dixi ; sed nihil, ut certum, occurrit dicendum.
DUBIUM.
Utrum B. Virgo ad intelligendum indiguit conversione ad phantasmata ?
Videtur quod non : quia caruit originali, quod secundum Scotum, ut videmur, est causa hujus conversionis. Pro alia parte est, quia habuit famem, sitim, et alia multa, ut tristitiam, timorem, dolorem, quae in statu innocentiae non fuissent.
Verius videtur, etsi nihil sit certum, hanc conversionem in Virgine non fuisse necessariam. Primo, ratione jam allata. Secundo, quia probabile est habuisse justitiam originalem. Ita Carthus. lib. de Praecon, et dignitate Mariae. Canis. lib. 1. de Deipara, cap. 9. citans Cardinalem Cusanum. Insinuat Dur. 3. d. 3. quaest. 3. et Cajet. 1. 2. quaest. 109. art. 2. dicens in ea fuisse donum integritatis naturae, quod sola ratione a justitia originali distinguit, de quo Cordub. lib. 1. quaeslionarii, q. 46.
Tertio, quidquid sit de hoc (est enim incertum) habuit B. Virgo polissimos effectus justitiae originalis: ergo inter alios censendum est hunc habuisse, quandoquidem de opposito non constet. Antecedens probatur, quia justitia originalis est donum, vel collectio donorum, quibus anima recte subjicitur Deo, et corpus animae, ac potentiae inferiores superioribus,de quo vide Scotum 2. d. 29. a num. 7. Sed in Virgine, anima semper obedivit Deo, et nunquam ab eo se avertit, idque est de fide, ex Trident. sess. 6. ean. 23. partes etiam inferiores semper erant conformes rectae rationi, neque ullum unquam inordinatum motum contra eam elicuerunt ; isti autem sunt praecipui effectus justitiae originalis ' ergo. Praeterea, corpus ejus nunquam in proprium morbum incidit ex Sophron.epislola Synodica quae habetur in VI. Syn. act. 11. et docet Suarez tom. 2. in 3. p. d. 5. lib. 2. Cajet. Opusc. de spasmo virgin. Galat. lib. 7. cap. 10. Pro quo facit revelatio facta B. Brigittae, quod Christus fuit simillimus Virgini, non solum moribus, sed corporis perfectione. Ita lib. cap. 1. 50.51. Revel. B. Brigittae. Item, sine dolore peperit, sine dolore obiit, juxta communiorem opinionem, sicut Moyses jussu Domini Num. 27.12. Deuteron. 32. 12. Cum igitur potissimoseffectus justitiae originalis habuerit B. Virgo, juxta sententiam tenentem quod in statu innocentiae non esset conversio ad phantasmata, hoc tribuendum est Virgini, cum sit perfectius, neque constet de opposito.