QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum verum, vel ens sub ratione veri sit objectum primum intellectus
D. Thom. 1. p. q. 84. art. 7. ad 3. et q. 87. art. 3. ad 1. Capr. in 1. dist. 19. q. 3. ad 1. Hervaeus, Aegid. quodl 4. q. 20. Mol. 1. p. q. 16. in fine. Banaez. 1. p. q. 84. art. 7. Pon seca 2. Metaph. c. 1. q. z. tert. 6. Saar tom. 2. sum. Theotog. tract. 3. lib. 4. cap. 1. Aversa tom. 1. Philos. q. 6. tect. 7. Complui. disp. 17. de Anima, q. 1.
Videtur quod sic: quia potentiae distinctae habent distincta objecta , intellectus, et voluntas sunt potentiae distinctae, ens autem inquantum ens, non est distinctum ; igitur non potest esse ut sic, utriusque objectum, sed per hoc quod distinguitur in ratione veri, et boni.
Praeterea, objectum debet appropriari potentiae ; sed ens inquantum ens, est commune ad ens sensibile, et intelligibile ; igitur si ens debet poni objectum intellectus, oportet quod contrahatur ad ens intelligibile, non autem contrahitur ad hoc, nisi per rationem veri: igitur, etc.
Contra, objectum formale est prius ipso actu intelligendi ; sed verum non est prius actu intelligendi, ideo non est primum objectum intellectus. Minor patet, quia intellectus facit rationem veri.
Praeterea, quod non attingitur a potentia actu directo, non est primum ejus objectum ; sed verum attingitur ab intellectu actu reflexo tantum, quia ratio veri est ratio intellecti, vel ipsius intelligibilis ; ratio autem intelligibilis non intelligitur nisi per reflexionem, igitur, etc.
Ad hoc dicunt quidam, scilicet Henricus, quod intellectus, et voluntas distinguuntur per respectus ad objecta sua, quae sunt verum et bonum. Quod declarant sic: Anima secundum se est indeterminata ad potentias, sed aliter determinatur ad potentias organicas, quam non organicas, quia ad organicas determinatur per determinationem organorum. Unde^ potentia sensitiva, quae est organica, non est potentia propria animae, sed conjuncta ex anima et corpore: ad non organicas vero determinatur non per organa, nec per qualitates absolutas, igitur per respectum ad distincta objecta ; ista autem -formalia objecta distincta sunt verum, et bonum: igitur, etc.
Contra, unum quod supponit, scilicet quod potentiae distinguuntur per objecta, alibi reprobatur, et potest sic argui : Primum non distinguitur per posterius; sed potentia est prior actu, et objecto: igitur, etc.
Contra principale sic : ista diversitas objectorum, aut est per respectus, aut per absoluta : non per absoluta , quia idem absolutum potest immediate attingi a duabus potentiis, sicut idem absolutum potest immediate intelligi, et amari. Nec per respectus, quia nulla potentia potest attingere objectum suum sine ratione formali objecti ; sed intellectus potest attingere quodcumque absolutum sine aliquo respectu, etiam voluntas amare bonum absolutum, sine quocumque respectu ; igitur respectus non est ratio formalis objecti intellectus, vel voluntatis. Praeterea, objectum sub ratione formali movet potentiam ; sed impossibile est primum movere sub ratione respectiva, quia respectus non est principium operandi, vel movendi, sicut nec terminus secundum Philosophum 5. Phys. text. 10. igitur, etc.
Praeterea, objectum quod est principium operationis, debet esse per se, sicut bonum per se ; sed compositum ex absoluto, et respectu non est unum per se, sed per accidens tantum ; igitur non potest esse principium simplicis operationis intellectus. Sed dices ad omnia ista, quod verum non habet virtutem movendi intellectum, sed est determinativum entis, quod est primum movens intellectum in habitudine ad intellectum, ita quod ens sub ratione habitudinis,quae est ratio veri determinans ipsum ens, movet intellectum.
Contra, ista habitudo aut esset principalis ratio, aut consequens: non principalis, quia respectus esset principium movendi,quod est superius improbatum: si consequens, sicut propria passio, et ratio entis esset principalis, secundum eamdem rationem ens moveret intellectum, et voluntatem, quia ista ratio est indistincta, et per consequens, secundum istos, eadem esset potentia intellectus, et voluntatis.
Praeterea, objectum visus est visibile per se secundo modo, visibile autem importat istam habitudinem objecti ad visum ; igitur ista habitudo non est de ratione objecti essentialis, sed consequens, cum non insit ei primo modo dicendi per se, sed tantum secundo modo. Simile est de objecto intellectus, et alio objecto per comparationem ad potentias.
Praeterea, sequeretur quod ad determinationem objecti alicujus potentiae, sufficeret dicere, quod illud esset objec tum quod haberet habitudinem ad potentiam, si in hoc consisteret formalis ratio objecti, nec esset ultra quaerendum, cujus naturae essent in speciali, quod falsum est, ut patet per inquisitionem Philosophi.