QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Verum non esse objectum intellectus adaequatum, de quo agit 1. distinct. 3. quaest. 3. a num. 20. et 2. distinct. 24. ubi habet objectum intellectus, et voluntatis esse idem.
(a) Dicendum igitur ad quaestionem, quod verum non est primum objectum intellectus sub ratione veri. Probatio, quia quod secundum propriam rationem intelligi potest, ut distinguitur ab alio, non intelligitur sub ratione ejus a quo distinguitur ; sed - bonum ut distinguitur a vero sub ratione propria boni, potest intelligi; igitur non intelligitur sub ratione veri. Sed omne quod intelligitur, intelligitur sub ratione formali objecti intellectus ; igitur ratio veri non est formalis ratio objecti intellectus. Major patet. Minor probatur ; quia intellectus potest cognoscere differentiam formalem inter verum et bonum. Formalis enim ratio boni, non est ratio veri, ut dicunt ; igitur potest bonum intelligi ut differens a vero.
Praeterea, quidquid est volitum sub aliqua ratione, sub eadem potest esse intellectum, quia impossibile est aliquid esse volitum sub aliqua ratione, quae prius non sit cognita ab intellectu ; sed voluntas potest velle bonum sub ratione boni, et non sub ratione veri; ergo intellectus potest ipsum bonum intelligere, non intelligendo rationem veri. Major patet per Augustinum 10. de Trinit.
Praeterea, passio est extra rationem sui subjecti: verum autem est passio entis: igitur differt a ratione entis, sed compositio differentiam constituit ens per accidens, quod non potest esse objectum, ut dictum est; igitur, etc,
Praeterea, objectum alicujus habitus non excedit naturaliter objectum potentiae, in qua est habitus, imo magis praesupponit ipsum; sed objectum scientiae Metaphysicalis est ens in quantum ens, quod praecedit naturaliter rationem veri, sicut subjectum passionem, vel sicut absolutum praecedit contractum ; igitur verum non est primum objectum intellectus nostri in quo est Metaphysica. (b) Praeterea, objectum primum alicujus potentiae debet praedicari per se primo modo dicendi, sicut genus de specie, et de omnibus, quae per se cadunt sub actu illius potentiae, sicut color de albo, et nigro ; sed verum de nullo intellecto a nobis praedicatur per se primo modo, quia dicit habitudinem ad intellectum, quae consequitur illud quod est intellectum per eum de intellectu ejus essentiali, sicut visibile praedicatur de colore secundo modo tantum; igitur, etc.
Ad primum in oppositum, dicendum quod magis concludit propositum, quam oppositum, quia impossibile est aliquid esse volitum sub aliqua ratione, quae prius non sit cognita ab intellectu ; igitur non oportet quod habeant distincta objecta.
Dicendum igitur, quod potentiarum animae quaedam sunt disparatae, quaedam subordinatae ; et istarum quaedam I sunt in eodem genere, ut apprehensivae, quaedam in diversis, ut apprehensivae cum appetitivis ; si autem sunt potentiae disparatae, habent objecta omnino disparata, sicut quinque sensus particulares ; si autem sunt subordinatae, etin eodem genere,habent objecta subordinata ; quia objectum primum, et adaequatum potentiae superiori continet sub se objectum adaequatum inferiori, quod tamen est objectum per se, licet non primum, nec adaequatum potentiae superiori ; quia potentia superior potest habere actum suum, circa objectum potentiae inferioris adaequatum, et ipsum perfectius cognoscit, quam potentia inferior, sicut sensus communis album perfectius cognoscit, quam visus, quia cognoscit ipsum ut distinctum a dulci ; sic intellectus cognoscit quidquid sensus cognoscit, et perfectius quam sensus. Si autem potentiae subordinatae sunt alterius generis, sicut intellectus, et voluntas, tunc dicendum quod si sunt adaequatae, id est, quod in tot possit una, in quot potest alia, tunc habent idem objectum formale. Si autem non sunt adaequatae, quia voluntas non habet actum suum nisi circa finem, et ea quae sunt ad finem, non autem circa necessaria, et impossibilia, quae sunt tantum speculabilia, ut conclusiones Geometricae, tunc dicendum, quod objectum voluntatis continetur sub objecto intellectus.
Sed contra, potentia distinguitur per actus, et actus per objecta, ut dicitur 2. de Anima, text. 131.132.
Dicendum, quod hoc non dicit Philosophus, sed quod prius oportet considerare actus quam potentias, et objecta quam actus, quia sunt priora quoad cognitionem nostram, tamen actus non sunt principium essendi potentiae, vel prius perfectione, imo posteriores , quia sunt effectus potentiarum ; bene igitur sequitur si objecta sunt diversa, quod potentiae sint diversae, sed non e converso ; nec sequitur, si objecta sunt idem, vel non differunt, quod potentiae non differant, sed est fallacia consequentis a destructione antecedentis ; plura enim requiruntur ad identitatem aliquorum,
quam ad distinctionem eorum. Exemplum, motus distinguitur penes terminos, ita quod si termini sunt distincti, et motus ; sed non sequitur, si terminus sit idem, quod motus sit idem. Diversi enim motus specie possunt esse ad eumdem terminum, sicut circularis, ei rectus, ut vult Philosophus 5. Physicorum. text. 33. 34. Ita est in proposito.
Ad aliud, dicendum quod objectum adaequatum potentiae superiori est communius objecto adaequato potentiae inferiori. Si igitur intellectus est potentia superior, et objectum ejus est communissimum.
Sed dices, oportet objectum determinari ad potentiam per respectum. Dicendum, quod indeterminatio objecti intellectus, per respectum ad alia objecta, id est, communitas ejus, est determinatio sua ad intellectum, si sit potentia superior ; non autem per aliquid contrahens ipsum ad specialius objectum potentiae communissimae, ut suppono. Et si dicatur, quod objectum movet cum habitudine ad intellectum, dicendum, quod verum est, non quia respectus ad intellectum sit principium movendi ipsum, vel concausa, sed tantum forma absoluta ; sed pro tanto, quod actum intelligendi bene sequitur respectus actualis objecti ad potentiam, et e converso ; ante autem actum intelligendi erat ille respectus in potentia tantum in objecto ad potentiam ; non igitur ens sub ratione veri, vel ipsum verum, ut verum,est objectum intellectus, ut dictum est.