QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Nec verum, nec Deum, nec substantiam esse objectum adaequatum nostri intellectus. De quo vide Doctorem 1. dist. 3. quaest.3. n. 20. de 2.ibi num. 5.
( ) Ad istam quaestionem dicendum, quod primum accipitur vel generatione, vel perfectione, vel adaequatione. De primis duobus modis non est intentio quaestionis, sed de tertio tantum, utrum ens sit objectum intellectus nostri, id est, adaequatum objectum. .Circa .quod, sciendum quod duplex est adaequatio objecti ; una secundum virtutem, alia secundum praedicationem : illud autem dicitur objectum potentiae adaequatione secundum virtutem, quod per se ipsum solum potest movere intellectum ad notitiam sui, et aliorum , sicut essentia divina est objectum adaequatum primum intellectus divini, quia est sufficienter movens intellectum divinum ad notitiam sui primo, et aliorum ex consequenti, et substantia movet intellectum nostrum ad notitiam sui primo, et ex consequenti ad notitiam propriae passionis, vel accidentis ; objectum autem adaequatum secundum praedicationem est quod per se, et essentialiter praedicatur de omnibus, quae possunt a potentia cognosci, sicut lux, vel color, vel commune utrique praedicatur essentialiter de omnibus visibilibus: utraque autem primitate adaequationis, ens est primum objectum intellectus nostri, ut declarabo, et primo declarabo indirecte, removendo alia ab ista prioritate, de quibus magis posset videri. Secundo directe probando propositum.
Primum sic ostendo : ens vel verum, vel Deus, vel substantia est primum objectum intellectus nostri, sed neutrum trium ultimorum ; igitur primum, scilicet ens.
Quod non verum, ostensum est in quaestione im mediate praecedente. Quod Deus non, probatio, non enim potest esse objectum primum adaequatione secundum praedicationem,quia non praedicatur essentialiter de omnibus intelligibilibus: nec secundum virtutem, quia non movet intellectum nostrum ad sui notitiam, et aliorum. Probatio, quia aut hoc esset secundum suum conceptum simplicem, et quidditativum, aut secundum conceptum abstractum a creaturis ; non primo modo, quia ille conceptus est essentiae divinae ut intuitivus , et talis conceptus beatificat, quod non conveni t viatoribus ; nec secundo modo, quia includit oppositum in adjecto ; prius enim occurrit intellectui conceptus eorum, a quibus fit abstractio, quam ejus quod abstrahitur. Praeterea, objectum naturale habitudinem, et proportionem habet ad potentiam ; Deus autem nullam habet habitudinem, nec proportionem ad intellectum nostrum, saltem pro statu -viae , quia omnis nostra cognitio naturalis intellectiva, oritur a cognitione sensitiva ; igitur, etc.
Sed quod substantia non possit esse primum objectum,probatio; non enim est primum secundum praedicationem,quia non praedicatur essentialiter de omnibus inlelligilibus, quia non de accidentibus ; nec secundum virtutem, quia non movet intellectum nostrum sufficienter ad sui notitiam, et aliorum.Quod probatur sic ; quia hoc.esset tantum secundum conceptum ejus simplicem, et quidditativum, et intuitive ; hoc autem sic esse primum, est impossibile, quia quidquid intellectus noster potest sic intuitive cognoscere per ejus praesentiam,et ejusabsentiam, cognoscere potest per naturam: sed intellectus noster non potest cognoscere per naturam absentiam panis in Sacramento Altaris,sed tantum per fidem ; aequaliter enim cognoscitur substantia panis, quando non est ibi, sicut quando est; igitur, etc. Majorpatet, per exemplum, et auctoritatem Philosophi^. de Anima, text. 103. dicentis, quod visus est perceptivus lucis, et tenebrae, quae est absentia lucis. Minor est declarata ; igitur, etc.