QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Ens esse objectum adaequatum nostri intellectus adaequatione virtutis, non autem secundum praedicationem, quia de. suis passionibus non
praedicatur in quid, de quo Doctor 1. dist. 3. q. 3. num. 6. et q. 1. Prol. ad 1. pro Philos. et 2. dist. 3. quaest. 11. et 4. dist. 49. quaest. 8.
(b) Cum igitur nec Deus, nec verum, nec substantia sint primum objectum intellectus, sequitur quod ens sit illud primum. Secundo, hoc idem potest sic ostendi directe : Illud quod est primum adaequatione secundum virtutem, respectu potentiae, est primum objectum ejus ; sed ens in comparatione ad verum,et bonum est primum adaequatione, respectu intellectus nostri ; igitur, etc. Major patet ex praemissis. Probatio minoris ; quia ens est subjectum respectu veri, et boni, quae sunt passiones entis, secundum Avicennam, et Philosophum 4. Metaph. text. 5. sed respectu eorum, non est primum adaequatione secundum praedicationem. Probatio: quia primum tali adaequatione praedicatur de posterioribus essentialiter ; sed ens non praedicatur essentialiter, et in quid de vero, . et bono, et aliis ; ergo, etc. Major patet per praedicta. Minor patet, quia talia, scilicet verum, et bonum, sunt passiones entis : ens autem, vel quodcumque aliud subjectum, non praedicatur de propria passione in quid, quia subjectum cadit in definitione passionis, sicut aliquid additum, non autem sicut aliquid de ejus essentia, ergo, etc.
Praeterea, in praedicationibus per se non est conversio, ut dicitur 1. Poster. text. 35. 7. ut cum dicitur, animal est homo, licet haec sit per se, homo est animal ; sed passio per se praedicatur de subjecto : igitur subjectum per se non praedicatur de passione ; igitur nec ens de vero, et bono, licet unum, verum, bonum per se praedicentur de ente ; dicitur enim 4. Metaph. quod substantia uniuscujusque est ens, et una per se, et non per accidens.
Praeterea, quando unum praedicatur de alio per se primo modo, nugatio est addere unum alii, ut animal homo, et homo animal ; sed non est nugatio dicere, ens unum, nec e converso ; igitur, etc.
Praeterea, ens sufficienter dividitur in ens creatum, et increatum, quorum alterum subdividitur in decem Praedicamenta, ita quod quidquid est ens per se, et essentialiter, oportet quod sit causatum, vel incausatum, sed unum non potest esse ens creatum tantum, cum dicatur de ente increato ; nec ens increatum tantum, cum dicatur de ente creato ; igitur de ipso non praedicatur ens per se primo modo, id est, essentialiter, et in quid.
Praeterea, si ens praedicatur essentialiter de uno, tunc aut unum dicit praecise ipsum ens, aut cum hoc aliquid additum : non praecise, quia unum non esset magis passio entis, quam e converso, et essent nomina synonyma , quod negat Philosophus 4. Metaphysice. Nec esset magis dicere ens unum, vel e converso, quam alterum horum. Si autem addit aliquid super ens, tunc quaero utrum illud additum sit ens essentialiter, vel non ; si sic, tunc unum dicit ens bis, semel ratione entis inclusi in uno, alias ratione additi. Si autem illud additum non includit ens essentialiter, sequitur propositum, scilicet quod unum inquantum unum, scilicet ut differt ab ente, non includit ens essentialiter.
Sed dices, quod hoc est propter diversitatem rationum, scilicet quod impeditur praedicatio essentialis entis, vel e converso.
Dicendum, quod bene verum est, quod dicunt eamdem rem absolutam, tamen rationes eorum sunt ita disparatae, quod una non includit essentialiter aliam ; et hoc sufficit ad impediendum praedicationem essentialiter, sicut animal, et rationale, licet dicant eamdem rem, tamen unum non praedicatur de alio per se, et hoc concordat proposito nostro, scilicet quod unum prout distinguitur ab ente, dicit aliquod accidens, vel passionem entis, accipiendo large accidens cum Avicenna, pro omni eo quod est extra rationem essentialem alicujus ; unde patet, quod non valet ratio Commentatoris facta 4. Metaphysicae, text. cap. 3. contra Avicennam, quia bene concludit, si unum dicatur accidens distinctum contra substantiam, quod dividitur in novem genera accidentium ; sed non concludit, si unum dicat accidens, quod est extra rationem formalem entis. Sic igitur patet, quod ens respectu unius veri, et boni, quae sunt ejus passiones, est primum objectum intellectus, primitate adaequationis, sed virtute,sicut subjectum respectu propriae passionis.