QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Solvit exacte argumenta contra univocationem entis ad Deum, et creaturam, substantiam et accidens, de quo fuse agit 1 dist. 3. q. 3. a num. 14. et dist. 8. quaest. 3. anum 4.
Contra dicta potest argui ; quia si esset univocum, aut esset sicut genus, aut sicut differentia, vel species ; non potest esse species, quia non habet superius, et quia substantia, et accidens non possunt esse individua, sed genera generalissima) nec differentia, quia esset propria vel substantiae, vel accidenti, et haberet genus supra se; nec genus, ut probatur 3. Met. text. 10. quia genus habet differentias, et sunt extra rationem generis ; nihil autem est quod subterfugiat rationem entis. Hoc etiam dicit Porphyrius : dicit enim quod ens non est genus, sed dicitur aequivoce de substantia, et accidente.
Praeterea, omne indeterminatum descendit in inferiora per aliquid additum contrahens, sicut genus contrahitur per differentias, species per principia individuantia ; sed enti non potest fieri talis additio contrahens. Probatio, quia illud additum esset ens, aut non ; si sic, ergo substantia quae includeret illud additum, esset ens bis, et sic esset nugatio dicere substantiam. Si vero sit non ens, tunc non descenderet ens in substantiam per aliquid non ens, et illud etiam non ens esset de ratione substantiae, per quod descenderet in eam, et tunc quaererem sicut prius, et esset processus in infinitum.
Praeterea, si ens praedicatur in quid de substantia, et accidente, oportet quod hoc sit secundum rationem alicujus praedicabilis, scilicet generis, vel differentiae : non differentiae, quia non praedicatur in quale; nec generis, quia tunc descenderet in substantiam et accidens tanquam in species differentes per differentias contrahentes, quae essent extra rationem entis, quod falsum est, imo statim ens descendit in illa, in quae descendit, absque expectatione alicujus differentiae, sicut etiam dicitur de Uno 8. Metaph. text. 2 non ergo est genus, et per consequens non univoce praedicatur de eis. Praeterea, expresse 4. Metaph. dicitur, quod ens dicitur de multis, non univoce, sed ad unum, sicut ad sanum, id est, analogice.
Ad primum istorum, dicendum quod
Philosophus 3. Metaph. dicit non assertive, sed arguit ad utramque partem contradictionis ; unde Commentator dicit ibidem, quod prima ratio Philosophi posita continet fallaciam accidentis : argumentum enim Philosophi ad contrarium, est tale: si ens diceret unum conceptum univocum decem generibus, tunc sequeretur quod ens esset genus ad decem genera. Dicendum ergo quod Philosophus non dicit determinative, scilicet, quod ens sit genus, sed dicit hoc arguendo. Ad dictum autem Porphyrii dicendum, quod licet locutus fuerit Logice, multa tamen dicit non Logice, specialiter illud quod pertinet ad Praedicamenta, ens autem prout praedicatur de decem Praedicamentis Metaphysice, vel naturaliter, non dicit unum conceptum, nec est genus naturale eorum Metaphysicum, tamen est genus univocum, loquendo Logice. Ad aliam confirmationem de differentia, quae est extra rationem generis, dicendum quod licet genus, et differentia non sint idem formaliter, quia ratio differentiae non includit rationem formalem generis, tamen sunt idem realiter, vel identice ; quandocumque enim aliqua sunt idem formaliter, si jungantur sine medio, est ibi nugatio, ut color albedo, non tamen, si sunt idem identice solum, et non formaliter, ut color albus, licet album sit idem re quod albedo ; quia tamen significat rem solam denominative, sive in concreto, non est nugatio ; sic autem jungitur differentia generi in definitione, quia differentia denominative, vel in concreto significatur, ut animal rationale, quae est definitio hominis , sic est idem genus rei identice tantum, et non formaliter ; sic etiam est in proposito de ente. respectu unius, quia ens unum non est nugatio. Sic ergo aliquid additum enti effugit rationem entis, quod significatur modo differentiae, quae est idem generi, identitate tamen rei, et non formaliter.
Ad aliud de descensu indeterminati descendentis in inferiora, dicendum quod duplex est indeterminatum descendens in inferiora. Unum quod descendit in inferiora per aliquid additum, et tale dicit totum quod inferius, tamen per modum partis determinantis, ut differentia, et tale non est ipsum ens. Aliud autem est commune indeterminatum, quod dicit totum illud quod dicunt inferiora per modum totius , nec expectat terminari per aliud, ut species respectu individuorum ; duo enim individua se totis in specie conveniunt, et in numero differunt, et tale commune non descendit in inferiora per aliquid additum ; sic autem ens est commune ad Deum, et ad decem Praedicamenta,et ad substantiam, et accidens, nihil enim est in substantia, et accidente quod non sit ens ; et ideo statim sub ipso, sine addito, est substantia,vel accidens, non ergo reducitur ad praedicabile generis, vel speciei subalternae, vel differentiae, sed speciei specialissimae. Vel potest dici sustinendo, quod sit genus, vel quasi genus secundum Avicennam, quod descendit in inferiora per addita, quae sunt etiam idem realiter, non tamen formaliter. Nec tamen ex hoc sequitur, quod secundum se sint non entia, sicut non sequitur, homo secundum se non est albus ; ergo secundum se est non albus, quia nec ex ratione humanitatis habet, quod sit albus, nec non albus ; entis ergo differentiae non per rationem differentiae sunt entia, nec tamen sequitur quod per rationem differentiae, sint non entia.
Ad aliud de 4. Metaph. dicendum quod secundum Philosophum4. Metaph. non est contra rationem unitatis generis, quod omnia illius generis dicantur per attributionem ad unum, videlicet de genere coloris, in quo tamen omnes species coloris attributionem habent ad albedinem, quae primum est, et mensura omnium colorum , et simile est in quolibet genere, ut dicitur ibidem ; sic in proposito, omnia entia habent attributionem ad ens primum, quod est Deus, vel alia entia creata ad substantiam, tamen hoc non obstante, potest ab omnibus istis abstrahi unus conceptus communis significatus hoc nomine, ens, qui est unus Logice loquendo, licet non naturaliter, et Metaphysice loquendo. ( )Ad primum principale, dicendum quod primum objectum potentiae debet esse secundum adaequationem ad potentiam secundum se, non statu determinato aliquo tantum ; ens autem secundum se, et secundum quodlibet suppositum ejus absolutum, vel relativum, cujus terminus non est ens infinitum, est naturaliter immutativum intellectus nostri, secundum se, et inquantum intellectus humanus. Unde etiam Deus ab intellectu nostro humano, est intelligibilis secundum se, quantum est ex parte potentiae intellectivae, et sine medio aliquo, vel lumine, vel specie, quia Deus ipse lumen est, et praesentialiter potest adesse intellectui humano, sicut in Beatis ; si autem a nobis non potest intelligi pro statu viae, hoc est ratione phantasmatis nobis conjuncti in nostro modo intelligendi pro statu viae, sed hoc est nobis inflictum in paenam propter peccatum primi hominis, non autem secundum naturam conditam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum,concedo majorem, et proportiones ejus, sed nego minorem. Ad auctoritatem, qua dicitur in veritate, etc. dicendum, quod verum est Metaphysice loquendo, Logice tamen dicit unum conceptum univocum communem omnibus entibus.
Ad aliud, dicendum quod cognoscibilitas secundum se sequitur entitatem, non autem respectu cujuscumque intellectus, vel quolibet statu , sed tantum respectu illius intellectus, qui potest cognoscere ens secundum totam suam communitatem, et hoc est Deus. Unde bene sequitur, quod essentia divina est primum objectum intellectus sui, cum sit primum ens, non autem oportet quod sit primum objectum intellectus nostri.