QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO I
Nec verum, nec Deus, nec substantia est primum objectum intellectus nostri.
( ) Al istam quaestionem dicendum, etc Explicat optime duplicem objecti primi talem, scilicet virtutis, et praedicationis, ostendens eam non convenire vero, respectu intellectus, de quo actum est quaest, praeced, neque Deo, neque substantiae, de quo actum est quaest. 19. annot. 2. ubi probatum est ens esse objectum intellectus, et soluta argumenta suadenlia Deum esse ejus objectum.
conclusio II
Ens est primum objectum, sed non praedicatione in quid
(b) Cum igitur, nec Deus, nec verum, etc. Ex sufficienti enumeratione probat primo ens esse objectum intellectus ; quod etiam probatum est quaest. 9. et ibi annot. 2. et late tradit Doctor 4. Metaph. q. 1. Secundo docet ens non esse objectum primum intellectus, primitate praedicationis in quid ; tum quia non praedicatur sic de vero, et bono, vel aliis passionibus suis, quia est horum subjectum, et cadens in ipsorum definitionem, ut additum ; tum etiam,quia haec praedicatur de ente secundo modo 1. Poster. text. 3. ergo ens non praedicatur de eis primo modo, quia praedicationes per se non convertuntur, 1. Poster.text. 39. Addit alias tres rationes, de quo agit locis in resolutione citatis, et praecipue 1. dist. 3. q. 3. a n. 6.
Pro explicatione, nota quod duplex est praedicatio propria, scilicet in quid, et in quale ; genus et species in quid praedicantur, differentia proprium, et accidens in quale : illa in quale essentiale, haec duo in quale accidentale ; proprie igitur genera et species tantum sunt praedicata quidditativa, reliqua qualiflcativa. Ex quo sequitur quae proprie praedicantur in quid, habere rationem totius determinabilis, et communicabilis inferioribus; alia autem praedicantur, ut determinativa , et qualiflcativa tantum , quia determinant illud totum determinabile. Hinc patet intentum Doctoris, quod ens praedicatur univoce de omnibus, sed non praedicatur sic in quid de suis passionibus, ex rationibus hic adductis ; neque de ultimis differentiis, u t habet Scotus 1. dist. q. 3. n. 6. alioquin non essent ultimae, sed includerent alias differentias , quia includerent conceptum quidditativum, et qualificativum. Unde haec non est praedicatio in quid, ultima differentia est ens, sed quasi per accidens, quia est in quale,ut habet Doctor citat. n. 14. ubi etiam docet passiones, et ultimas differentias esse conceptus simpliciter simplices, id est, non resolubiles in plures conceptus, quia sunt ultimi termini entis, non ulterius determinabiles, alias procederetur in infinitum in praedicatis quidditati vis, contra Phil. 2. Met. text. 10. et 11.
Nota secundo, praedicata sumpta ex differentiis ultimis, et ipsas ultimas, quandoque dici quidditativa, quia pertinent ad rei quidditatem ; sed non praedicantur in quid, proprie loquendo, et secundum usum Philosophorum, ex Porph. quia hoc tantum convenit generi, et speciei, sed in quale essentiale , si sit differentia essentialis, vel accidentale, si proprium, vel accidens. Non negat Scotus ens praedicari de differentiis ultimis, sed quod non praedicatur de eis in
. quid, ita quod sint composita ex contracto,et contraclivo, et sumpsit ex Philos. 10. Metaph. text. 12. ubi docet distingui diversum et differens, quia,quae differunt, habent in quo conveniant, et in quo differant ; et exemplificat de genere, et specie, in quibus sunt conceptus determinabilis, et determinati vus ; at diversa non habens tales conceptus simul, nec in quo conveniant, et in quo differant, intellige necessario, sed si habent, est per accidens, ut ibi explicat Doctor, et hujusmodi sunt differentiae ultimae, specificae, et individuales.
Videtur secundum mentem Scoti, non negari ens praedicari de ultimis differentiis absolute, sed vere, et univoce de eis praedicari, non tamen in quid, seu ut totum, vel determinabile; et hunc sensum tantum videntur suadere duae ejus rationes 1. d. 3. quaest. 3. num. 6. Prima est, quia alias in differentiis daretur processus. Secunda, quia in Physica compositione, fit resolutio in actum ultimum, et potentiam ultimam, ita ut actus nihil habeat poten- tiae, nec e contra ; ergo similiter in composito ex conceptu determinabilis,et delerminativi, fiet resolutio in conceptum determinabilem tantum, et determinativum tantum, qui est ultimae differentiae. Et si hic sensus teneatur, evanescunt multa Thomistarum argumenta contra Scotum hic, quia supponunt eum tenere ens nullo modo praedicari de ultimis differentiis, vel passionibus suis, quod nunquam asseruit. In vanum ergo circa hoc chartam replent Soncin 4. Metaph. quaest. 19. et Javell. ibi, quaest. 5. et Suarez in Metaph. d. 2. sed. 5. et 6. Si teneatur etiam differentias. ultimas, ac passiones entis esse ens, sed tantum denominative, vel per accidens, ut quidam Scotistae docent, non sequentur absurda, quae citati Doctores inferunt, toties interrogantes an passiones sint nihil, vel ens, nec dari posse medium. Quibus respondetur, esse ens, non ut ipsi volunt, quasi ens praedicetur de eis in quid, sed in quale, juxta primum sensum ; vel denominative, identice, vel per accidens, juxta secundum sensum. Unde non sequitur quod sunt non ens, vel nihil, quomodo secundum Scol. 2. d. 8. quaest. 4. et alios passim, non sequitur, Pater in divinis non est formaliter sapientia ; ergo absolute est non sapientia, quia est realiter, et identice sapientia.
Eodem modo dicendum est de passionibus, quod non includunt ens, ita ut praedicetur de eis in quid, juxta primum sensum explicatum ; et habet Doctor hic quarta ratione pro hac conclusione, et colligitur expresse ex quinta ratione, ipsum non negare ens dici de passionibus, sed tantummodo non dici de eis tanquam in eis contractum, quia tunc daretur processus, ut de ultimis differentiis intulit.
Solvuntur argumenta in contrarium
Arguitur contra haec: 3. Metaph. text. 10. dicitur, quod ens non est genus, quia tunc differentia non esset ens; ergo supponitur esse ens. Respondetur cum Scot. 1. d. 3. quaest. 3. n. 14. Philosophum ibi tantum disputare in utramque partem. Secundo, bene sequitur ; si ens est genus : ergo nulla differentia quidditative est ens, et hoc supponit de aliquibus differentiis dici ens in quid, quod verum est, quia de omnibus non ultimis, sic dicitur : habent enim conceptum determinabilem, et determinativum.
Arguitur secundo: ultima differentia est aliquo modo sub ente non aeque late patens, ad illud ; ergo habet aliquid per quod contrahitur, et limitatur ; ergo habet conceptum delerminabilem, et determinativum, et non est simpliciter simplex conceptus , et per consequens ens praedicatur de ea in quid, instar generis, vel speciei. Respondetur primo, quod est pure contractivum, sicut ratio distinguendi seipsa est distincta et existentia seipsa existit: unde ultima differentia, cum sit ratio pure determinativa, et conlractiva, seipsa est contracta. Sic multi respondent ad simile argumentum de modis contrahentibus ens ad decem genera, verbi gratia, persei tas in substantia, est modus pure contractivus, et non resolubilis in plures conceptus, sed seipso contractus, et ab omni alio distinctus, et sic de aliis modis, alioquin dares processum, quia conceptus contrahens illum modum, haberet alios duos conceptus , et sic in infinitum. Secundo, dici potest ens non esse superius ad ultimam differentiam, quia non abstrahitur, nisi ab his ad quae contrahitur, cumque ad pura contractiva non contrahatur, non abstrahitur ab eis, et sic non est superius ad ea. Quae solutio etiam deservit pro modis contracti vis entis ; praedicatur ergo ens de ultima differentia, ad eum modum quo animal de rationali, quae est praedicatio denominativa impropria.
Arguitur tertio, passiones entis includent ens, esto non in quid, ut explicatum est; ergo et aliquid aliud quo differunt ab eo, alioquin ens esset passio sui. Nec recurri potest ad solutionem datam, quia passiones non contrahunt ens, sicut ultima differentia, vel modi contractivi ejus ad decem genera. Respondetur, argumentum urget Thomistas asserentes ens praedicari in quid de passionibus, sed nos non tangit, qui dicimus esse modos qualificativos entis, et esse primo diversos ab ente, quia sunt simpliciter simplices in nullo cum ente convenientes, sed se totis ab eo distincti, quomodo inter se differunt duae individualitates. Illi vero tenentes ens in eis essentialiter includi, necesse est concedant aliquid aliud praeter ens, alioquin ens erit passio sui, et de illo alio quaero an includit ens essentialiter, et dabis processum, vel stabis in primo. Neque valet quod dicunt, non esse inconveniens in transcendentalibus, subjectum includi in passione, tum quia id est contra Aristotelem supra, qui in universum id negat ; tum etiam, quia sicut passio particularis se habet ad subjectum particulare, sic transcendentalis ad Iranscendentale.
Alii cumSuarez in Metaph. d. 3. part. 1 negant passiones entis esse attributa realia, sed tantum addere enti negationes, vel respectum rationis, quod asserit D. Thom. quaest 1. de ver. art. 1. et q. 21. art. 1. Sonem. 4. Metaph. quaest. 1. Javel. gwaest. 1. Sed est falsa sententia; tura quia negatio non convenit alicui, nisi ratione positivi in eo ; ergo negatio falsitatis, vel malitiae non convenit, nisi ratione positivae veritatis, vel bonitatis, formaliter loquendo, quia ens, qua tale, non habet has negaliones; tum etiam, quia secluso omni ente rationis, ens est verum, bonum, etc. sed de hoc latius in materia de ente.
Posset responderi aliter,tenendo non esse passiones eo rigore, quo tales sunt passiones particulares, sed quod se habent instar modorum intrinsecorum; et sic non se habet eorum conceptus, quasi esset compositus, ex conceptu entis, et alicujus superadditi, sed per modum conceptus expressioris: sicut concipitur ens infinitum, non duobus conceptibus, sed uno expressiori, quam sit conceptus entis, ut sic. Haec doctrina est secundum mentem Scoti 1. d. 8. quaest. 3. num. 27. et D. Thom. quaest. 1. de ver. art. 1. et quaest. 21. art. 1. quae solutio adaptari bene potest modis contraclivis entis ad decem genera.
conclusio III
Ens respectu Dei, generum, specierum, et individuorum, esse objectum adaequatum intellectus nostri, adaequatione praedicationis in quid, et hoc univoce.
(c) Sed quod sit etiam primum objectum respectu suorum inferiorum, etc.llaec conclusio quoad primam partem, scilicet quod ens sic sumptum sit objectum adaequatum nostri intellectus, patet ex dictis duabus quaestionibus praecedentibus,earumque annotationibus ;et quod deDeo,generibus,speciebus, et individuis tantummodo praedicetur ens in quid, non de aliis, ostensum est conclusione praecedenti. Nunc autem probat Scotus ens praedicari de his univoce, primo ex loco expresso Philosophi, in quem vide ipsius expositionem singularem. Secundo, ex Commentatore. Tertio, rationibus tribus, quae tamen indirecte procedunt, probantes conceptum entis Deo, et creaturis non esse analogum, vel aequivocum, et per consequens univocum. Probat autem directe 1. d. 3. quaest. 2. num. 6. et fuse d. 8. quaest. 3. a num. 4.
Pro explicatione adverte ex Aristotele in Anlepraedic. quod Univoca dicuntur, quorum nomen est commune, et ratio nominis, (id est, definitio) est eadem, ut homo, et equus respectu animalii. Aequivoca autem habent nomen tantum commune, sed non definitionem, seu rationem illius nominis , ut piscis quidam,et quoddam sidus respectu canis; nIhi enim importatum per hoc nomen est commune istis, praeter nudam vocem.
Ex quo infertur ad univocum requiri duo; unum, quod habeat conceptum per se unum, distinctum ab inferioribus; alterum, quod ille conceptus includatur in inferioribus , et utrumque habetur ex allato exemplo Aristotelis: animal enim sic se habet ad hominem, et equum.
Nota secundo, quod univocatio est triplex ; alia in rebus independenler ab intellectu, et haec est naturae specificae, quae a parte rei est una negative, ut habet Scotus 2. d. 3. quaest. 1. Dicitur haec univocatio Physica, quia rei secundum se convenit, ut habet Scotus 1. d. 3. quaest. 3. num. 17. et juxta hoc intelligitur id 7. Physic. In genere latent aequivocationes, quia species ejus non sunt univocae Physice. Et iterum, text. 24. in specie specialissima est proprie comparatio, et non in genere , et ibidem : quod si non sunt aequivoca, comparabilia sunt. Alia est univocatio Metaphysica, quae convenit conceptui abstracto a rebus, quae univocae non sunt. prima illa univocatione: et haec convenit omnibus gradibus, praeter speciem ultimam. Vide Scotum 1. d. 8. quaest. 3. Tertia univocatio est Logica, et haec convenit realitati, vel intentioni primae sub una intentione Logica conceptae, verbi gratia, generis, speciei etc.
Tertio,advertendum in univocatione dari latitudinem, seu gradus; tunc autem est perfecta, quando aliquid descendit in inferiora secundum eamdem rationem, eumdem essendi modum, eumdemque perfectionis gradum, et haec tantum convenit infimis speciebus ; reliquis superioribus non transcendentibus deest tertium, quia non descendunt aeque perfecte. Enti autem deest etiam secundum, et descendit tantum secundum eamdem rationem, non vero secundum eumdem essendi modum,in Deum, et creaturam, substantiam, et accidens, quia in Deum infinite, et independenter ; in creaturam finite, et dependenter ; in substantiam per se, in accidens non per se. Sed hic descensus secundum eamdem rationem sufficit ad univocationem absolute. Vide Scolum q. 4.Prol, ad ult. num.45. ubi ponit duos gradus univocationis, scilicet in forma, et in modo essendi, et 1. d 3. q. 3 num. 17. ponit terlium gradum, id est, secundum gradum perfectionis,etisle tantum competit ultimis speciebus, ut dictura est, in quibus tantum est univocatio perfectissima.
Quarto notandum, analogum esse duplex, ex Aristotele 1. Ethic. cap. 6. unum est proportionis, et est quando primarium analogorum denominatur tale a sua forma ; alterum vero etiam denominatur a sua, non absolute, sed quatenus servat in ordine ad illam, quamdam proportionem cum habitudine primi analogati ad suam, verbi gratia, homo dicitur ridere a proprio actu absolule, pratum vero dicitur ridere a viriditate, non absolule, sed prout servat quamdam proportionem ad hominem ridentem. Alterum est analogum attributionis, et ab Aristotele vocatur ab uno ad unum, et sumitur ex habitudine ad unam formam, quae in uno est proprie ei intrinsece, in alio improprie, et extrinsece ; vel quando plura ab uno ad quod habent attributionem, dependent, ut sanum de animali intrinsece, de urina, et medicina extrinsece. Quando autem illud unum, ad quod est attributio, est intrinsecum pluribus, compatitur cum univocatione, ut habet Scotus 1. d. 3. quaest. 3. ad 2. contra univocationem num. 17. et d. 8. quaest. 3. num. 12. ubi tenet hujusmodi attributionem reperiri in speciebus ejusdem generis, quae tamen sunt univocae ; et prohat ex Aristotele 10. Metaph. text. 2. et seq. ubi ait esse essentialem ordinem, seu attributionem inter tales species ad primum illius generis, et 7. Physic. text. 24. ubi dicit quod omnis comparatio est in simpliciter, vel aliqualiter univoco, ut si dicas, hoc est perfectius illo, oportet aliquid esse commune utrique; unde homo non est perfectior homo, quam asinus, sed bene perfectius animal.
Nola quinto, et habetur ex dictis 1. et praeced, notabili, inter univocum, et aequivocum, non dari medium, quia habere rationem nominis communem, quod convenit univocis, et non habere, quod est aequivocorum, immediate opponuntur. Ita Scotus 1.d.8. quaest. 3.num.l4. Analoga ergo si habent rationem nominis communem, ut in proposito, de Deo, et creatura respectu entis, erunt univoca ; si non habent, ut de risu, et sano, erunt aequivoca.
Dices, ergo superflue posuit Aristoteles in Antepraedic. denominativa. Negatur, quia consideravit modum praedicandi de subjecto, secundum habitudinem praedicati ad illud, sive ista sit univoca, sive aequivoca , quia haec est praedicatio denominativa univoca : Homo est sanus ; haec, denominativa aequivoca: medicina est sana. Si tamen per denominativum intelligas praedicatum, quod non est de ratione subjecti, sic potest esse medium inter univocum, et aequivocum, ut habet Scotus citatus , quia tunc reslringis univocum, ut sit de ratione subjecti, sed haec acceptatio falsa est, et inusitata.
Ultimo adverte, cum videatur Scotus hac quaestione negare analogiam inter Deum, et creaturas, quoad conceptum entis, id intelligendum esse de analogia excludente unitatem conceptus praecisi, quae coincidit cum aequivoco ; Scotus enim negat, ut jam dixi, dari medium inter aequivocum,
et univocum; itaque dum hic negat analogiam, loquitur de ea quae univocum excludit. Quod patet ex ejus exemplo, ratione tertia adducto, de sano respectu animalis, et urinae, quia sanum non habet unum conceptum univocum istis. Quod vero haec sit mens ejus, patet ; quia analogiam attributionis compatibilem cum univocatione admittit in ente respectu Dei,et creaturae, 1. d st. 8. quaest. 3. ad. 3. num. 12. et etiam inter species ejusdem generis, 1. dist. 3. quaest. 3. num. 7. quod explicui secundo notabili. Tertia ratio Scoti hic adducta,contra hoc militare videtur, sed postea expedietur.
Probatur directe ens esse univocum Deo, et creaturis. Prima ratio, intellectus certus de uno conceptu, et dubius de diversis conceptibus, habet illum unum distinctum ab istis, quia idem conceptus non potest esse simul certus, et dubius ; sed potest viator certus esse de aliquo, quod sit ens, dubitans an sit finitum vel infinitum, creatum vel increatum, ut quando quidam Philosophorum ponebant ignem esse primum principium, alii aquam: certi erant omnes, tam ignem quam aquam esse ens: dubitabant tamen, et disputabant, an essent primum principium, quod est infinitum, vel non. Similiter, quidam Judaeorum certi Christum esse ens, dubitabant an esset Deus, vel creatura ; ergo conceptus ille entis, de quo viator est certus, univocus est Deo, et creaturis , quia neuter est, et in utroque inclusus , alioquin intellectus non esset certus, hoc, vel illud esse ens, si ens non includeretur in illis.
Respondet Cajetan. lib. de Ente, cap. 2. et Javell. 4. Metaph. quaest. 1. argumentum tantum probare alietatem conceptus entis, ab inferiorum conceptu, non tamen univocationem ejus. Contra, quia sufficit unitas, et alietas illius conceptus ad univocationem ; quandoquidem constet ex argumento, quod includatur in inferioribus, alias non esset intellectus de quolibet cerlus, quod esset ens, quia ex Aristotele cit. 1. notabili tantum haec duo requiruntur ad univocum, non autem, quod aeque perfecte, vel aeque primo descendat in sua inferiora. Henricus aliter respondet, quod cognoscens de aliquo, quod est ens, dubitans an sit finitum, vel infinitum, habet duos conceptus in suo intellectu, qui propter similitudinem videntur unus, et sic de eo est certitudo. Contra primo, quia tunc tollitur omnis via indagandi univocationem , quia sic dicetur quod homo ad Socratem, et Platonem habet duos conceptus, qui tamen videntur unus per similitudinem.
Secundo, illi duo conceptus, aut concipiuntur, ut disparati, et tunc non ut unus, de quo possit intellectus esse certus: aut ut comparati secundum analogiam, et similitudinem, vel attributionem, et tunc simul, vel prius concipiuntur distincti; ergo non videntur ut unus, de quo sit certitudo : quia non possunt aliqua inter se comparari, nisi extrema concipiantur ; qua ratione Phil. 2. de Anima, text. 46. dari probat sensum communem, quia cognoscit differentiam albi et dulcis, et ex cognitione hujus differentiae probat cognosci extrema ejus. Prima impugnatio est Scoti 1. d. 3. quaest. 2. num. 7. et secunda similiter d. 8. quaest. 3. num. 7.
Secunda ratio, pro nunc non possumus habere ullum conceptum, nisi per objectum relucens in phantasmate, quod est solum accidens sensibile, vel in specie inde deri-1 vata; sed conceptus non univocus alicui relucenti in phantasmate, sed omnino alius ab eo, non potest per phantasma, vel speciem ab eo productam repraesentari ; ergo si conceptus entis dictus de Deo, non est univocus ulli conceptui relucenti in phantasmate non potest naturaliter haberi, quod est falsum, quia Philosophi non tantum ens, sed multa alia de Deo noverunt. Minor probatur, quia objectum relucens in phantasmate, vel specie, simul cum intellectu operando secundum ultimum virtutis, tantum facit conceptum proprium, et conceptum inclusorum essentialiter, vel virtualiter in eo ; sed conceptus entis dictus de Deo, si est disparatas, et non univocus, non continetur in eo essentialiter, vel virtualiter: ergo. Quod non essentialiter, patet, quia alias includeretur univoce. Quod non virtualiter, etiam patet, quia objectum quod non continet aliud virtualiter secundum entitatem, non continet illud secundum cognoscibilitatem.
Respondet Gajet. loc. cii. objectum posse producere cognitionem non tantum sui, et suorum effectuum, sed etiam eorum quae continet participative, et sic creatura potest producere conceptum de Deo, quia est participatio ejus. Contra hoc videtur ad oppositum : si creatura continet Deum participative, ergo communicat in entitate cum Deo, et sicut habet ille entitatem infinitam, ita illa finitam, et per consequens, entitas est unius rationis, seu univoca in eis, etsi per prius et perfectius in uno, quam in altero, sicut dulcedo perfectius est in melle, quam in lacte, sed in utroque univoce. Neque effectus participat causam, nisi in hoc, quod in aliquo conceptu conveniunt ; nam si in omnibus sint diversa, nihil est quod participatur ab eis. Confirmatur, quia si effectus, qua talis, gigneret cognitionem causae, tollendo omnem conceptum illis communem, sequitur quod conceptus muli gigneret speciales conceptus equi, et asinae; quo nihil absurdius.
Praeterea, conceptus proprius Deo, et non communis creaturae, est longe perfectior quocumque conceptu creaturae ; ergo non potest causari a conceptu creaturae, alioquin causa aequivoca erit imperfectior suo effectu. Vide alias tres rationes apud Scotum 1. d. 3. quaest. 2. num. 8. et 9. a quarum discussione abstineo , quia haec magis ad Metaphysicam spectant. Videndus est Doctor 4. Metaph. quaest. 2. Anton. Andr. 16. q. 1 et Anton. Trombeta quaest. 2.
Solvuntur varia argumenta contra univocationem entis, respectu Dei, et creaturae
Arguitur primo, ex D. Thom. 1. part. quaest. 13. art.5. Nihil convenit secundum eamdem rationem Deo et creaturae ; ergo nec univoce. Antecedens patet, quia sapientia, et sic de aliis, non dicitur de Deo secundum illam ralionem, secundum quam dicitur de creatura, quia est qualitas in creatura. Respondetur, sapientiam (et idem de aliis transcendentibus) secundum eamdem rationem sapientiae ut sic, praedicari de Deo, et creaturis. Si autem addas raMonem contractivam, sic ratio non erit communis, ut inexemplo,quia esse qualitatem, vel accidens, appropriat sapientiam creaturae, et separat a Deo. Si argumentum valeret, probaret animal non esse univocum homini, et equo, quia includendo id quo contrahitur ad hominem,non praedicatur secundum eamdem rationem de equo.
Arguitur secundo, ex eodem, propter distantiam aliquarum creaturarum inter se, nihil univoce dicitur de eis, sed Deus magis distat ab eis; ergo. Negatur antecedens , quia de substantia, et accidente ens dicitur univoce, de quo conclusione sequenti.
Arguitur tertio ibidem ; effectus non adaequans causam, nihil habet univocum cum ea; sed nulla creatura adaequat virtutem Dei: ergo. Major patet, quia talis effectus non recipit similitudinem causae secundum eamdem rationem. Respondetur, tantum probat, quod non est univocatio secundum speciem ultimam, quae non reperitur, cum causa est aequivoca, ut hic,non tamen tollit univocationem in ratione superiori. Si valeret argumentum, ignis, velminera genita a Sole,non esset substantia univoce cum Sole, neque mulus ab asina, et equa genitus foret animal univoce cum ipsis, quod manifeste falsum est.
Arguitur quarto ibi, et est confirmatio, et explicatio praecedentis argumenti : quia ratio entis in Deo includit essentialiter omnem perfectionem, infinitatem, et independentiam, in creatura e contra ; ergo nihil eis univocum. Respondetur, de ratione entis contracta in Deo, verum est, sed de abstracta, falsum. Si valeret, probaret quod animal non praedicaretur de homine, et equo univoce, quia ratio animalis in homine conlracla,est rationalis ; in equo non. Probaret etiam non dari unum conceptum praecisum entis Deo, et creaturis communem, etiam analogice in sensu aliorum, nuod est contra ipsum D. Thom. Prol. 1. Sent. quaest. 1. art. 2. ad 2. et 2. d. 1. quaest. 1. art. ibi: Cum natura entitatis sit ejusdem rationis in omnibus, etc, idem habet quaest.
I. art. I. de ver. et quaest. 21. art. 1. Javel. 4. Metaph. quaest. 1. Sot. in. Praed. cap. 4. quaest 1. de quo vide Suarez in Metaph. d.sp. 2. sect. 2.
Arguitur quinto specialiter contra primam rationem, quae videtur fundamentum Scoti. Sint tres in uno loco, singuli vocentur Socrates ; si aliquis movetur, possum habere conceptum Socratis certum, dubitans, quis ex tribus Socratibus moveatur , et tamen Socrates non est univocum illis tribus; ergo fundamentum Scoti nullum Respondetur, haberi tunc conceptum indi. vidui, vel suppositi, quod aeque, et secundum eamdem rationem convenit eis. Adquod autem praedicabile reduci debeat praedicatio individui, e t suppositi de suis. inferioribus, non est hujus loci tractare. Suai ez in Metaph. disp. 6. sect. 8. num- 13. ad Proprium eam reducit, nec improt bo. Quod vero ejus ratio sit univoca, tene. ipse ibi, estque D. Thom. 1. part. quaest- 30. art. 4. et ibi Cajet. (sibi tamen contra. rius est, quia oppositum habet cap. de specie) P. Hurtado in sua Logica d. 5. sed. 7 et 8.
Cajet. de Ente, cap. 2. varia contra hanc conclusionem habet argumenta , sed ex diclis facile solvuntur, et Leuchet. 1. d. 3. quaest. 3. id fuse praestat, ubi etiam aliorum solvit objecta. Ipse Scolus 1. d. quaest. 3. a num. 14. solvit varia loca Philosophi, quae parti oppositae favere videntur, et alia argumenta expedit 1. d. quaest. 3. a num.
II. quae omnia recolligit Philippus Faber Theorem. 95. cap. 5. et 6.
(d) Praeterea, ille conceptus, cui alii attribuuntur, etc. Hac tertia ratione videtur Scotus negare analogiam entis in ordine ad Deum, et creaturas ; sed jam ostendi,
notabili ultimo, id intelligendum esse de analogia excludente univocationem. Quod hic ait nullum conceptum haberi pro nunc de Deo perfectiorem conceptu creaturae, videtur contra ipsum 1. d. 3. quaest. 2. num. 29. ubi docet Deum etiam pro hoc statu, esse primum cognitum, primitate perfectionis simpliciter , et probat ex Phil. 10. Ethic. quia hac ratione posuit felicitatem naturalem in contemplatione substantiarum separatarum. Respondetur primo, dubium esse quid hic intendat Scotus, quia totus ejus discursus tribus rationibus videtur eo tendere, ut probet nullum conceptum proprium Dei, ut est haec essentia, causari a conceptu creaturae , quia sic effectus excederet causam; et sic nulla est contradictio , quia loco citato loquitur de conceptu Dei communi, sed appropriato, cujusmodi est conceptus entis infiniti, et omnium perfectionum simpliciter. De quo vide ipsum ibi num. 17. Hoc sensu stabit analogia, quia creaturae atlribuentur ad illum conceptum ex communibus factum proprium Dei, qui perfectior est conceptibus earum.
Quod vero haec sit mens Scoti hic suadetur, quia ait conceptum substantiae esse perfectiorem quocumque conceptu accidentis, et sic accidentia illi attribui analogice: et tamen conceptus substantiae pro hoc statu causatur ex conceptu, vel pn phantasmata accidentium sensibilium, sic a: conceptus de Deo, per species, vel conceptus creaturarum , ergo cum negat conceptum perfectiorem haberi de Deo, quam de creatura, non loquitur de conceptu confuso appropriato Dei (alioquin idem diceret de conceptu substantiae respectu accidentium) sed de proprio conceptu Dei, ut est haec essentia.
Secundo, dici potest (et forte magis ad litteram, quia ratio Doctoris huc tendit) quod loquitur etiam de conceptu confuso Dei, qui videtur imperfectior conceptu creaturae; tum quia est effectus aequivocus ejus, ut hic ait Doctor ; tum etiam, quia continetur in conceptu creaturae, ut communis in proprio, et speciali , et sic censetur potentialis, et pars ejus, et consequenter imperfectior ipso. Quando ergo dicit loco cit. Deum esse primum cognitum prauitate perfectionis, vult quod cognitio Dei sit objective perfectior cognitione creaturae, sicut et cognitio cujuscumque objecti' perfectioris, perfectior est cognitione minus perfectorum. Inde tamen non habetur cognitionem esse intrinsece perfectiorem, nisi illa objecta perfectiora proportionentur potentiis in ratione intelligibilium, sicut imperfectiora. Quod in praesenti non fit, quia sola sensibilia, et eorum quidditas, proportionatur nostro intellectui pro lioc statu ; reliqua autem cognoscimus per species horum, ut ostendi ad quaest. 17.
Adde etiam, conceptum entis, qui dicitur de Deo, dici perfectiorem permissive , quia compatitur cum infinitate ; et juxta hoc forte fit attributio conceptus creaturarum ad ipsum ; vel sufficit ad attributionem analogiae, quod objecta concepta attribuantur ad aliquid, etsi eorum conceptus sint perfectiores conceptu illius; et sic creaturae attribuuntur Deo, quia sufficit qualiscumque attributio ad hanc analogiam, quandoquidem (ut tenet Doctor ex Phil.) etiam iner species ejusdem generis reperiatur.
Dices, si hic esset sensus Doctoris, idem diceret de conceptu substantiae respectu accidentium, scilicet quod esset imperfectior. Respondetur, arguendo locutus est secundum sententiam communem aliorum, tenentium substantiae dari proprias species; et sic ejus cognitio perfectior erit cognitione accidentium, at secundum nullos datur propria species Dei. Fateor nihil hic certum, ideo conjecturis utor, sed non leviter fundatis.
conclusio IV
Ens esse univocum substantiae, et accidenti.
(e) Quod autem conceptus entis sit communis, etc. Probat tribus rationibus claris ens esse univocum substantiae, et accidenti ; et idem probant rationes allatae pro conclusione praecedenti ; eadem etiam difficultas, et argumenta contra utramque conclusionem occurrunt, eodemque modo sol vuntur, ideo hic non haereo, (t) Ad jrimum principale dicendum, etc. Quod hic ait Deum secundum se intelligibilem esse ab intellectu nostro, sine specie, vel lumine medio, sane intelligendum est: non enim vult quod intellectus suis viribus Deum in se videre possit, quia oppositum habet quaest. 1. Prol. et quodlib. 14 et 2. dist. 3. quaest. 9. et 2.dist. 1. quaest.2.num. 16. et 4. dist.49. quaest. 11. num. 9. et definitur in Concil. Viennensi Clem. Ad nostram, de Haeret. Sed quod elevari possit intrinsece, vel extrinsece, ut eum in se videre possit, quomodo Beati de facto eum vident. Hic fateor negat lumen intrinsecum gloriae esse necessarium, et idem tenere videtur in 4. dist. 43 quaest. 11. num. 5. quod probabile est , et conforme dictae Clem. ad nostram, quia non definit dari lumen inhaerens ; unde satis temere docet Cajetan. 1. part. quaest. 12. arlic. 5. hanc sententiam Scoti non posse sustineri, quia oppositum (inquit) amplexa est Ecclesia. Sed probabilius est, ponendum esse lumen inhaerens ad Deum videndum, etsi nihil id convincat, et ideo ponit illud Scotus 1. dist. 17. quaest. 3. fin. et 3. dist. 14. quaest. 1. arlic. 3.