QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum singulare sit ab intellectu nostro per se intelligibile
Aristot. 1. Physic. text. 49. et 5. Metaph. cap. 9. et 3. de Anima, cap. 4. text. 9. Averr. comm. 9. Themist. cap. 20. D.Thom. 1. p. quaest. 12. art. 4. el86art. 1. Cajet. ibid. Mirandulan. de Evers. singular. certam. lib. 23. sect. 4. Alexand. et Philop. 3. de Anima, cap. 8. Anreol. in 1. dist. 35. quaest. 4. art. 1. Richard. in 2. dist. 24. quaest. 4. Durand. dist. 3. q. 7. Gregor. in 1. dist. 3. quaest. 1. art. 1. Burlieus, rhienens. circa locum t . Physic. supr. Jandun. 3. de Anima, quaest. 11. Apollinaris quaest, 12.
Suarez lib. 4. cap. 3. Conimbr. 3. de Anima, cap. 5. quaest. 4. art. 1. Fere. 1. cont. Gent. cap. 65. Argent. in 4. dist. 50. quaest. 1. art. 2. Gapreol. in 1. dist. 35. 9. 2. Aversa tom. 2. quaest. 53. secf. 4.
Et videtur quod non : quia quod quid est, est proprium objectum intellectus nostri; sed singulare, inquantum singulare, non habet quod quid est, vel quidditatem ; ergo, etc. Probatio minoris, quia si haberet quidditatem, esset definibile, et per consequens de ipso posset esse scientia ; hoc autem est falsum , quia scientia esset corruptibilis, sicut et scibile. Similiter essent scientiae infinitae, sicut singularia possunt multiplicari in infinitum.
Praeterea, sensus est particularium, intellectus universalium, 2. de Anima, text. 60. et sic de multis auctoritatibus. Praeterea, diversorum objectorum diversae sunt potentiae cognitivae ; sed universale, et singulare, sunt objecta diversa ; igitur, etc.
Praeterea, si singulare posset intelligi, tunc habens perfectam cognitionem de specie specialissima, nondum intelligeret singulare, sed esset in potentia ad intellectionem ejus, quod est falsum, quia agens artificiale non dirigitur in agendo, nisi cognoscat agibile perfecte, sed agens habens tantum cognitionem domus in universali, potest facere domum hanc directe ; ergo ad cognitionem intellectualem speciei specialissimae, sequitur sufficiens cognitio singularis, imo in ea includitur.
Praeterea, aut per eamdem speciem intelligitur cum universali, aut per aliam ; non per eamdem, quia eadem species non potest repraesentare diversa, sub oppositis rationibus, quales sunt rationes distincti, et indistincti, quae conveniunt universali, et singulari. Si autem esset eadem, et esset universalis primo, nullo modo posset repraesentare distincte singulare, quia esset indistincta, et confusa. Si autem esset singularis ipsius primo , et ex consequenti universalis, quot essent species singularium, tot essent universalia , et multiplicarentur species in infinitum, si deberent cognosci omnia singularia. Si autem dicas, quod non est eadem utrisque, sicut per unum singulare, generatur species universalis, sic peivomnia ; et sic unius singularis essent species infinitae, vel eadem intenderetur, cum possint esse singularia infinita.
Contra, quidquid est perfectionis in potentia cognitiva inferiori, scilicet sensitiva, est in superiori, scilicet intellectiva, quae superior est ; sed perfectionis est cognoscere singulare distincte, quod convenit sensui ; igitur, etc. Praeterea, intellectus compositus praesupponit simplicem ; sed intellectus componit universale cum singulari, et cognoscit compositum, ut cum dicitur, Socrates est homo ; ergo cognoscit utrumque. Praeterea, proprium motivum est phantasma, quod est singulare,sed quod movet intellectum, est objectum ejus ; igitur, etc.