QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum in elicitione actus intelligendi, intellectus sit movens motum ab objecto, vel an intellectus, et objectum relucens in specie concurrant ad actum intelligendi, ut duo agentia partialia perfecta in suo ordine, et sua causalitate, quorum causalitas, ut linius non dependeat a causalitate alterius, licet unum sit principalius movens alio.
Arislot. 2. de Anima, text. 60. D. Thom. ibid. lect. 12. et 1. p. quaest. 56. art. i. et quaest.85 . art. 2. et de veritat. art. 6. et i. dist. .49.
quaest. 2. art. 1. in corp. Gonzales 1. part. quast. 12. art. 2. disp. 25. sect. 5. Henric.quod-lib. 4. quaest. 7. Tolet. 2. de Anima, quaest. 12. concl. 4. Gomplut. disp. 18. de Anima, quaest. 5- J. 1. Aversa tom. 2. quaest. 58. sect. ii.
Et quod sic intellectus non sit movens motum, videtur, quia effectus magis assimilatur causae propinquae, quam remotae : sed actus intelligendi magis assimilatur objecto quam intellectui, quia per actum attingit objectum ; ergo objectum est causa propinquior respectu elicitionis actus intelligendi, quam intellectus ; sed causa propinqua magis est movens motum, quam causa remota ; ergo intellectus non est movens motum, sed potius objectum. Major patet in naturalibus et artificialibus, quia quando duae causae concurrunt ad aliquem effectum sub ordine, effectus magis assimilatur propinquae, quam remotae ; nam ignis generatur ab igne et a Sole, et magis assimilatur igni quam Soli.
Similiter in artificialibus, impressio in cera magis assimilatur sigillo, quam manui, quae est causa remota; sed manifestum est, quod intellectus, et objectum concurrunt ad actum intelligendi, et de intellectu manifestum est.
De objecto dicit B. Augustinus 9. de Trinitate, cap. ult. A cognoscente, et cognito paritur notitia ; et similiter dicit, quod omnes congenerant sui notitiam. Minor etiam conceditur ab omnibus.
Praeterea, si objectum splendens in specie movet intellectum ad actum intelligendi ; quaero quid causat in intellectu per istam actionem, et motionem ? Si enim nihil causetur, intellectus non esset movens, et motum ; sed non causat potentiam intellectivam, quia ista praesupponitur ; nec etiam speciem intelligibilem, quia posito quod ista species, quae imprimitur, sit ultimate repraesentans objectum ; ergo ista non movebit intellectum, causando in illo novam speciem. Nec actum intelligendi, quia tunc intellectus nihil faceret ad actum intelligendi, sed tantum repraesentat, cujus oppositum praesupponit quaestio ; ergo intellectus non est movens motum ab objecto.