QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Quod intellectus sit movens motum , quia ut intelligat, indiget specie in se recepta, etsi id non sit per se, de quo Doctor1, dist. 3. quaest. 7. num. 20. ubi num. 22. optime explicat quomodo intellectus, et species sunt causa subordinatae, et quaest. 8. ostendit intellectum esse principaliorem causam ;et ibi ad secundum, declarat sensu praefato esse movens motum ; si tamen comparentur ad invicem haec duo in utraque motione, scilicet ad speciei, et actus productionem, est potius movens non motum, quia ad ejus motum coagit species, non e contra.
(a) Dicitur, quod intellectus est movens motum ab objecto, ad hoc quod eliciat actum intelligendi, quia quando aliquid est in potentia essentiali ad aliquem actum, non reducitur de potentia ad actum, nisi per aliquid sibi impressum ; sed intellectus antequam recipiat species, est in potentia essentiali ad actum intelligendi ; ergo requiritur, quod sit motus ab alio per aliquid sibi impressum. Major patet per Philosophum 2. de Anima, text. 55. quia in hoc distinguitur potentia essentialis ab accidentali. Minor etiam tenet per Philosophum 3. de Anima, text. 32. quia anima est tanquam tabula rasa ; igitur in potentia essentiali.
( ) Ad primum argumentum, dicendum quod minor est falsa, imo magis assimilatur actus intelligendi intellectui, quam objecto ; et ideo intellectus denominatur ab actu intelligendi, et non objectum.
Ad secundum, dicitur quod species non movet intellectum , sed est sibi ratio movendi ; perficit enim intellectum in actu primo, et sic perfectus elicit actum secundum ; unde ista impressio non est motio, sicut nec impressio formae in. materia, ita quod forma moveat materiam, sed movetur ab objecto in phantasmate, quod movet intellectum possibilem, gignendo sibi suam similitudinem .
Contra istam minorem arguitur dupliciter ; primo sic, quia ex actibus generatur habitus, et habitus inclinat in similes actus, ex quibus generatur ; sed habitus magis assimilatur objecto secundum actus in quos inclinat, quam intellectui , quia habitus declarat objectum, et principia, non autem intellectum ; ergo actus magis assimilatur objecto, quam intellectui.
Praeterea, ad idem, motus magis denominatur a termino ad quem, quam a termino a quo , ergo actus intelligendi, quo attingitur ipsum objectum,magis assimilatur termino adquem,quam termino a quo, et praecipue in proposito ab objecto, cum ipsum sit terminus ad quem, et a quo.
Praeterea, potentia activa non requirit aliquid sibi impressum ad hoc ut agat. Et hoc patet inductive in omni potentia activa, tam in potentia perfecta, ut in potentia Solis, quae non requirit nisi praesentiam diversorum objectorum, ad hoc quod determinetur ad agendum, quam etiam in potentia imperfecta, ut in calore ; ergo cum intellectus eliciat actum intelligendi effective,sequitur quod non requiritur aliquid sibi impressum, ad hoc quod intelligat.
Praeterea, sicut aliquid se habet ad agere, sic ad esse ; sicut ergo dat agere, ita dabit esse ; si ergo species in intellectu sit ratio agendi ipsi intellectui ; ergo est magis intellectivum, et magis habet de esse intelligibili, et per consequens esset species beatificabilis, magis quam intellectus, cum sit magis intelligibile, quam intellectus.
Praeterea, si sit ipsi intellectui ratio intelligendi, sicut calor ligno ratio calefaciendi et principium, tunc species separata intelligeret, sicut si calor esset separatus, calefaceret.
Praeterea, quod potest in plus, et in minus : sed in visionem beatificam potest intellectus sine specie, nec ibi requiritur aliquid informans, secundum opinionem Commentatoris , sed essentia divina est ipsi loco speciei, quae non informat ; ergo sequitur, quod intellectus in cognitionem sibi naturalem potest sine specie. Ad confirmationem autem opinionis praedictae, adducebantur auctoritates Commentatoris supra 3, commento. Et dicit, quod necesse est inveniri in parte animae, istam partem quae dicitur intellectus, secundum quam facit istum intellectum, qui est in potentia intelligere omnia in actu ; causa enim propter quam facit intellectum,qui est in potentia intelligere omnia in actu, nihil aliud est, nisi quia fit in actu. Hoc enim quod est in actu est causa ut intelligat in actu omnia. In hac auctoritate notatur primo, quod intellectus possibilis fit in actu per actionem intellectus agentis imprimentis speciem ; et quando sic est in actu, tunc potest actu intelligere, et speciem, scilicet expressam, elicere ; movetur igitur ab objecto, et species objecti est sibi ratio intelligendi, per quam est in actu.